Immagini della pagina
PDF
ePub

m

e

garent ergo procul ab Syracusis Siciliâque, et asportari Alexandriam juberent, ad virum uxorem, ad patrem filias. 28 Aversis auribus animisque, casse ne tempus tereretur (et ferrum quosdam expedientes cernebat), tum &, omissis pro se precibus, puellis ut saltem parcerent, orare institit; a quâ ætate etiam hostes iratos abstinere, ne, tyrannos ulciscendo, quæ odissent i scelera ipsi imitarentur. Inter hæc abstractam a penetralibus jugulant: in virgines deinde, respersas matris cruore, impetum faciunt. Quæ alienatâ mente simul luctu metuque, velut captæ furore, eo cursu se ex sacrario proripuerunt, ut, si effugium patu29 isset in publicum, impleturæ urbem tumultu fuerint. Tum quoque haud magno " ædium spatio, inter medios tot armatos, aliquoties integro corpore evaserunt, tenentibusque, quum tot ac tam validæ eluctandæ manus essent, sese eripuerunt: tandem vulneribus confectæ, quum omnia replessent sanguine, exanimes corruerunt, cædemque per se miserabilem miserabiliorem casus fecit, quod paulo post nuntius venit, mutatis repente ad misericordiam animis, ne interficerentur. Ira deinde ex misericordiâ orta, quod adeo festinatum ad supplicium, neque locus pœnitendi, aut regressus ab irâ relictus esset. Itaque fremere multitudo, et in locum Andranodori et Themisti (nam ambo prætores fuerant) comitia o poscere, quæ nequaquam ex sententiâ prætorum futura essent.

1

[ocr errors]

V. Capua, post longam obsidionem, quum Hannibal Romanorum exercitum inde abducere frustra tentasset, Romanis traditur. (Livius 1. xxvI. c. 12.)

a

[ocr errors]

b

Ceterum non quantum pertinaciæ ad premendam obsidione Capuam Romanis fuit, tantum ad defendendam Hannibali. Namque ex Lucanis in Bruttium agrum, ad fretum vero ac Rhegium eo cursu contendit, ut prope repentino adventu incautos oppresserit. Capua etsi nihilo segnius obsessa per eos dies d fuerat, tamen adventum Flacci sensit®, et admiratio orta est, non simul regressum Hannibalem. Inde per colloquia intellexerunt, relictos se desertosque, et spem Capua retinendæ deploratam apud Poenos esse. Accessit edictum proconsulis ex senatus consulto propositum vulgatumque apud hostes: ut, qui civis Campanus ante certam diem transisset, sine fraude esset. Nec ulla

esse.

h

facta est transitio, metu magis eos quam fide continente; quia majora in defectione deliquerant, quam quibus ignosci posset. Ceterum quemadmodum nemo privato consilio ad 2 hostem transibat, ita nihil salutare in medium consulebatur. Nobilitas remp. deseruerat, neque in senatum i cogi poterant. In magistratu autem erat, qui non sibi* honorem adjecisset, sed indignitate suâ vim ac jus magistratui, quem gerebat, demsisset. Jam ne in foro quidem aut publico loco principum quisquam apparebat; domibus inclusi patriæ occasum cum suo exitio in dies exspectabant. Summa curæ omnis in Bostarem Hannonemque, præfectos præsidii Punici, versa erat, suo, non sociorum, periculo sollicitos. Him conscriptis ad Hannibalem literis, non libere 3 modo, sed etiam aspere, quibus, non Capuam solam traditam in manum hostibus, sed se quoque et præsidium in omnes cruciatus proditos incusabant: abiisse eum in Bruttios, velut avertentem sese, ne Capua in oculis ejus caperetur. At, Hercule, Romanos ne oppugnatione quidem urbis " Romanæ abstrahi° a Capuâ obsidendâ potuisse; tanto constantiorem inimicum Romanum, quam amicum Pœnum Si redeat Capuam, bellumque omne eo vertat, et se et Campanos paratos eruptioni fore. Non cum Rheginis, neque Tarentinis bellum gesturos P transisse Alpes. Ubi Romanæ legiones sint, ibi et Carthaginiensium exercitus debere esse. Sic ad Cannas, sic ad Trasimēnum rem bene gestam; coeundo, conferendo cum hoste castra, fortunam tentando. In hanc sententiam literæ conscriptæ Numĭdis, 4 propositâ mercede eam professis operam, dantur. Hi specie transfugarum quum ad Flaccum in castra venissent, ut inde tempore capto abirent, famesque, quæ tamdiu Capuæ erat, nulli non probabilem causam transitionis faceret, mulier repente Campana in castra venit, indicatque imperatori Romano, Numidas fraude compositâ transisse, literasque ad Hannibalem ferre. Id unum ex iis, qui sibi rem aperuisset, arguere sese paratam esse. Productus primo satis constanter ignorare se mulierem simulabat; paulatim dein convictus veris, quum tormenta posci et parari videret, fassus id ita esse; literæque prolatæ, et additum etiam indicio, quod celabatur, et alios specie transfugarum Numidas vagari in castris Romanis. Hi supra septuaginta comprehensi, et cum transfugis novis mulcati virgis, manibusque præcisis Capuam rediguntur .

X

b

5 Conspectum tam triste supplicium fregit animos Campanorum. (XIII.) Concursus ad curiam populi factus coegit Lesium senatum vocare: et primoribus, qui jam diu publicis consiliis aberant, propalam minabantur ", nisi venirent in senatum, circa domos eorum ituros se, et in publicum omnes vi extracturos esse. Is timor frequentem senatum magistratui præbuit. Ibi quum ceteri de legatis mittendis ad imperatores Romanos agerent, Vibius Virrius ꞌ, qui defectionis ab Romanis auctor fuerat, interrogatus sententiam, negata, eos, qui de legatis, et de pace ac deditione loquantur, meminisse, nec quid facturi fuerint, si Romanos in potestate habuissent, nec quid ipsis patiendum sit. 6 Quid? vos, inquit, eam deditionem fore censetis, quá quondam, ut adversus Samnites auxilium impetraremus, nos nostraque omnia Romanis dedidimus? Jam e memoriá excessit, quo tempore, et in quá fortuná a populo Romano defecerimus? jam, quemadmodum in defectione præsidium, quod poterat emitti, per cruciatum et ad contumeliam necarimus? Quoties in obsidentes, quam inimice eruperimus, castra oppugnarimus? Hannibalem vocaverimus ad opprimendos eos? Hoc quod recentissimum est, ad oppugnandam Romam hinc 7 eum miserimus? Age contra, quæ illi infeste in nos fecerint, repetite: ut ex eo, quid speretis, habeatis 1. Quum hostis alienigena in Italia esset, et Hannibal hostisi, et cuncta bello arderent, omissis omnibus, omisso ipso Hannibale, ambo consules et duo consulares exercitus ad Capuam oppugnandam miserunt. Alterum annum circumvallatos inclusosque nos fame macerant, et ipsi nobiscum ultima pericula ac gravissimos labores perpessi, circa vallum et fossas sæpe tru8 cidati, et prope ad extremum castris exuti. Sed omitto hæc. Vetus atque usitata res est, in oppugnandá hostium urbe labores ac pericula pati. Illud iræ atque odii exsecrabilis indicium est: Hannibal ingentibus copiis peditum equitumque castra oppugnavit et ex parte cepit: tanto periculo nihil moti sunt ab obsidione m Profectus trans Vulperussit Calenum agrum: nihil tanta sociorum clade avocati sunt. Ad ipsam urbem Romam infesta signa ferri jussit: eam quoque tempestatem imminentem spreverunt. Transgressus Anienem, tria millia passuum ab urbe castra posuit: postremo ad mœnia ipsa et ad portas accessit: Romam se ademturum eis, nisi omitterent Capuam, ostendit°; 9 non omiserunt. Feras bestias P, cæco impetu ac rabie con

turnum n

1

X

opem

Non

citatas, si ad cubilia et catulos earum ire pergas, ad suis ferendam avertas; Romanos, Romá circumsessá, conjuges, liberi, quorum ploratus hinc prope exaudiebantur, ara, foci, deúm delubra, sepulcra majorum temerata ac violata, a Capuá non averterunt: tanta aviditas supplicii expetendi, tanta sanguinis nostri hauriendi est sitis. Nec injuria forsitan. Nos quoque idem fecissemus, si data fortuna esset. Itaque quando aliter diis immortalibus visum est, quum mortem ne recusare quidem debeam, cruciatus contumeliasque, quas sperat hostis, dum liber, dum mei potens sum, effugere morte, præterquam honestát, etiam leni, possum. videbo Ap. Claudium et Q. Fulvium, victoria insolenti" subnisos, neque vinctus per urbem Romanam triumphi spectaculum trahar, ut deinde in carcere aut ad palum deligatus, lacerato virgis tergo, cervicem securi Romanæ subjiciam : nec dirui incendique patriam videbo: nec rapi matres Campanas, virginesque et ingenuos pueros. Albam, unde ipsi oriundi erant, a fundamentis proruerunt, ne stirpis, ne memoria originum2 suarum extaret: neduma eos Capuæ parsuros credam, cui infestiores quam Carthagini sunt. Itaque 10 quibus vestrum ante fato cedere quam hæc tot tam acerba videant, in animo est; iis apud me hodie epulæ instructæ paratæque sunt. Satiatis vino ciboque poculum idem, quod mihi datum fuerit, circumferetur: ea potio corpus ab cruciatu, animum a contumeliis, oculos, aures, a videndis audiendisque omnibus acerbis, indignisque, quæ manent victos, vindicabit. Parati erunt, qui magno rogo, in propatulo ædium accenso, corpora exanima injiciant. Hæc una via et honesta et libera ad mortem. Et ipsi virtutem mirabuntur hostes, et Hannibal fortes socios sciet ab se desertos ac proditos esse.

с

[XIV.] Hanc orationem Virrii plures audierunt cum 11 assensu, quum forti animo id, quod probabant, exsequi potuerunt. Major pars senatûs, multis sæpe bellis expertam populi Romani clementiam haud diffidentes sibi quoque placabilem fore, legatos ad dedendam Romanis Capuam decreverunt miseruntque. Vibium Virrium septem et viginti ferme senatores domum sequuti sunt, epulatique cum eo; et quantum facere potuerant, alienatis mentibus e vino ab imminentis sensu mali, venenum omnes sumserunt inde, misso convivio, dextris inter se datis ultimoque complexu, conlacrimantes suum patriæque ca

12

13

sum, alii, ut eodem rogo cremarentur, manserunt; alii domos digressi sunt. Impletæ cibis vinoque venæ minus efficacem in maturandâ morte vim veneni fecerunt. Itaques noctem totam plerique eorum et diei insequentis partem quum animam egissent, omnes tamen, priusquam aperirentur hostibus portæ, exspirarunt.

Postero die porta Jovis, quæ adversus castra Romana erat, jussu proconsulis aperta est. Eâh intromissa legio una et duæ alæ 1, cum C. Fulvio legato. Is, quum omnium primum arma telaque, quæ Capuæ erant, ad se conferenda curasset, custodiis ad omnes partes dispositis, ne quis exire aut emitti posset, præsidium Punicum comprehendit, senatum Campanum ire in castra ad imperatores Romanos jussit. Quo quum venissent, extemplo his omnibus catenæ injectæ, jussique ad quæstores deferre, quod auri argentique haberent. Auri pondo1 septuaginta fuit; argenti tria millia pondo et ducenta. Senatores quinque et viginti Cales in custodiam, duodetriginta Teanum m missi, quorum de sententiâ maxime descitum ab Romanis constabat.

S

[XV.] De supplicio Campani senatus haud quaquam inter Fulvium Claudiumque conveniebat. Facilis impetrandæ veniæ Claudius, Fulvio durior sententia erat. Itaque Appius Romam ad senatum arbitrium ejus rei totum rejiciebat: percunctandi etiam æquum esse P potestatem fieri Patribus, num communicassent consilia cum aliquibus sociorum Latini pominis et municipiorum: et num ope eorum in bello forent adjuti. Id vero minime committendum esse, Fulvius dicere, ut sollicitarentur criminibus dubiis sociorum fidelium animi: et subjicerenturt indicibus, queis, neque quid facerent, neque quid dicerent, quidquam unquam pensi fuisset. Itaque se eam quæsti14 onem oppressurum exstincturumque. Ab hoc sermone quum digressi essent, et Appius, quamvis ferociter loquentem, collegam, non dubitaret, tamen literas super tantâ re ab Româ exspectaturum; Fulvius, ne id ipsum impedimentum incepto foret, dimittens prætorium, tribunis militum ac præfectis a socium imperavit, uti duobus millibus equitum delectis denuntiarent, ut ad tertiam buccinam b præsto essent. Cum hoc equitatu nocte Teanum profectus, primâ luce portam intravit atque in forum perrexit: concursuque ad primum equitum ingressum facto, magistratum Sidicinum citari jussit, imperavitque, ut produceret

u

[ocr errors]
« IndietroContinua »