Immagini della pagina
PDF
ePub

impetus hostium; prolapso equo, et suo ipse casu, et onere equi super eum ruentis, haud multum abfuit, quin exanimaretur, septuaginta annos jam natus, et diutino morbo, ex quo tum primum reficiebatur, viribus admodum attenuatis'. Jacentem hostes superfusi oppresserunt: cognitumque 8, 4 primum a verecundiâ memoriâque meritorum, haud secus quam ducem suum attollunt reficiuntque, et ex valle deviâ in viam portant, vix sibimet ipsi præ necopinato gaudio credentes; pars nuncios Messenen præmittunt, debellatum esse h, Philopomenem captum adduci. Primum adeo in- 5 credibilis visa res, ut non pro vano modo, sed vix pro sano nuncius audiretur. Deinde, ut super alium alius, idem omnes affirmantes, veniebanti, tandem facta fides; et priusquam appropinquare urbi satis scirent, ad spectaculum omnes, simul liberi ac servi, pueri quoque cum feminis effunduntur: itaque clauserant* portam turbæ, dum pro se quisque, nisi ipse oculis suis credidisset, vix pro compertâ tantam rem habiturus videretur. Ægre m submoventes 6 obvios intrare portam, qui adducebant Philopomenem, potuerunt, atque conferta turba iter reliquum clauserat : et quum pars maxima exclusa a spectaculo esset, theatrum repente, quod viæ propinquum erat, compleverunt, et, ut eo in conspectum populi adduceretur, unâ voce omnes exposcebant. Magistratus et principes veriti, ne quem mo- 7 tum misericordia præsentis tanti viri faceret, quum alios verecundia pristinæ majestatis P collata præsenti fortunæ, alios recordatio ingentium meritorum motura esset, procul in conspectu eum statuerunt. Deinde raptim ex oculis hominum abstraxerunt, prætore Dinocrate dicente, esse, quæ pertinentia ad summam belli percunctari eum magistratus vellent. Inde abducto eo in curiam, et senatu

vocato, consultari cœptum.

r

n

[L.] Jam invesperascebat, et non modo cetera 3, sed ne 8 in proximam quidem noctem ubi satis tuto custodiretur, expediebant. Obstupuerant ad magnitudinem pristina ejus fortunæ virtutisque et neque ipsi domum recipere custodiendum audebant, nec cuiquam unit custodiam ejus satis credebant. Admonent deinde quidam, esse thesau- 9 rum" publicum sub terrâ, saxo quadrato septum. Eo vinctus demittitur, et saxum ingens, quo operitur, machinâ superimpositum est. Ita loco potius, quam homini cuiquam credendam custodiam rati, lucem insequentem ex

10 spectaverunt. Postero die multitudo quidem integra, memor pristinorum ejus in civitatem meritorum, parcendum, ac per eum remedia quærenda esse præsentium malorum, censebant: defectionis auctores, quorum in manu resp. erat, in secreto consultantes, omnes ad necem ejus consentiebant: sed utrum maturarent, an differrent, ambigebatur. Vicit pars avidior pœnæ, missusque, qui 11 venenum ferret. Accepto poculo, nihil aliud loquutum ferunt, quam quæsisse si incolumis Lycortas (is alter imperator Achæorum erat) equitesque evasissent? Postquam dictum est, incolumes esse; Bene habet, inquit; et poculo 12 impavide exhausto a, haud ita multo post exspiravit. Non diuturnum mortis ejus gaudium auctoribus crudelitatis fuit. Victa namque Messene b bello exposcentibus Achæis noxios dedidit, ossaque reddita Philopomenis sunt et sepultus ab universo Achaico est concilio, adeo omnibus humanis 13 congestis honoribus, ut ne divinis quidem abstineretur. Ab scriptoribus rerum Græcis Latinisque tantum huic viro tribuitur, ut a quibusdam eorum, velut ad insignem notam hujus anni, memoriæ mandatum sit, tres claros imperatores eo anno decessisse, Philopomenem, Hannibalem, P. Scipionem. Adeo in æquo eum duarum potentissimarum gentium summis imperatoribus posuerunt .

VIII. Hannibalis Mors. (Livius 1. xxxix. c. 51.)

a

1 Ad Prusiam regem legatus T. Quinctius Flamininus venit, quem suspectum Romanis et receptus post fugam Antiochi Hannibal, et bellum adversus Eumenem motum faciebat. Ibi, seu quia a Flaminino inter cetera objectum Prusiæ erat, hominem omnium, qui viverent, infestissimum populo Romano apud eum esse, qui patriæ suæ primum, deinde, fractis ejus opibus, Antiocho regi auctor belli adversus populum Romanum fuisset: seu quia ipse Prusias, ut gratificaretur præsenti Flaminino Romanisque, per se d necandi aut tradendi ejus in potestatem consilium cepit, a primo colloquio Flaminini milites extemplo ad domum 2 Hannibalis custodiendam missi sunt. Semper talem exitum vitæ suæ Hannibal prospexerat animo, et Romanorum inexpiabile odium in se cernens, et fidei regum nihil sane confisus. Prusiæ vero levitatem etiam expertus erat. Flaminini quoque adventum velut fatalem sibi horruerat.

f

Ad omnia undique infesta, ut iter semper aliquod præpara- 3 tum fugæ haberet, septem exitus e domo fecerat; et ex iis quosdam occultos, ne custodiâ sepirentur. Sed grave imperium regum nihil inexploratum, quod investigari volunt, efficit". Totius circuitum domus ita custodiis complexi sunt, ut nemo inde elabi posset. Hannibal, postquam est 4 nunciatum, milites regios in vestibulo esse, postico i, quod devium maxime atque occultissimi exitûs erat, fugere conatus, ut id quoque occursu militum obseptum sensit, et omnia circa clausa custodiis dispositis esse, venenum, quod multo ante præparatum ad tales habebat casus, poposcit. "Liberemus," inquit, "diuturnâ curâ populum Romanum, 5 quando' mortem senis exspectare longum censent.

Nec

magnam, nec memorabilem ex inermi proditoque Flamininus victoriam feret. Mores quidem populi Romani quantum mutaverint ", vel hic dies argumento erit. Horum patres Pyrrho regi, hosti armato, exercitum in Italiâ habenti, ut a veneno caveret", prædixerunt°; hi legatum consularem, qui auctor esset Prusiæ per scelus occidendi hospitis, miserunt." Exsecratus deinde in caput 9 regnumque Prusiæ, et hospitales deos violatæ ab eo fidei testes invocans, poculum exhausit. Hic vitæ exitus fuit Hannibalis.

EX SALLUSTIO.

IX. Africæ descriptio. (Sallust. Bell. Jug. c. 17.)

Res postulare videtur, Africæ situm paucis exponere a, et 1 eas gentes, quibuscum nobis bellum aut amicitia fuit, attingere. Sed quæ loca et nationes ob calorem, aut asperitatem, item solitudines, minus frequentata sunt, de iis haud facile compertum narraverim : cetera quam paucissimis absolvam.

C

In divisione orbis terræ plerique in partem tertiam © 2 Africam posuere ; pauci, tantummodo Asiam et Europam essed, sed Africam in Europâ. Ea fines habet ab occidente fretum nostri marise et Oceani; ab ortu solis declivem latitudinem, quem locum Catabathmon incolæ appellant. Mare sævum, importuosum; ager frugum fertilis, bonus pecori, arbore infecundus; cœlo terrâque

h

penuria aquarum. Genus hominum salubri corpore, velox, patiens laborum. Plerosque senectus dissolvit, nisi qui ferro aut bestiis interiere; nam morbus haud sæpe quemquam superat. Ad hoc " malefici generis plurima animalia. 3 Sed qui mortales initio Africam habuerint, quique postea accesserint, aut quomodo inter se permixti sint, quamquam ab eâ famâ, quæ plerosque obtineti, diversum est, tamen uti ex libris Punicis, qui regis Hiempsalis dicebantur, interpretatum nobis est, utique rem sese habere, cultores ejus terræ putant, quam paucissimis dicam. Ceterum fides ejus rei penes auctores erit m

8

k

4 [XVIII.] Africam initio habuere Gætuli et Libyes, asperi, incultique, quîs cibus erat caro ferina atque humi pabulum", uti pecoribus. Hi neque moribus, neque lege, neque imperio cujusquam regebantur: vagi palantes qua nox coegerat P sedes habebant. Sed postquam in Hispaniâ a Hercules, sicuti Afri putant, interiit, exercitus ejus compositus ex variis gentibus, amisso duce ac passim multis, sibi quisque, imperium petentibus, brevi dilabitur. Ex eo numero Medi, Persæ et Armenii, navibus in Africam transvecti, proxumos nostro mari locos occupavere. Sed Persæ intra Oceanum magis, hique alveos navium invorsos pro tuguriis habuere; quia neque materia in agris, neque ab Hispanis emendi aut mutandi copia erat; mare magnum t 5 et ignara lingua" commercia prohibebant. Hi paullatim per connubia Gætulos secum miscuere, et quia sæpe tentantes agros, alia, deinde alia loca petiverant, semet ipsi Nomadas appellavere. Ceterum adhuc ædificia Numidarum agrestium, quæ mapalia illi vocant, oblonga, incurvis lateribus teeta, quasi navium carinæ sunt. Medi autem et Armenii accessere Libyes" (nam hi propius mare Africum agitabant: Gætuli sub sole magis, haud procul ab ardoribus d) hique mature oppida habuere. Nam freto divisie ab Hispaniâ mutare res inter se instituerant. men eorum paullatim Libyes corrupere, barbarâ linguâ 6 Mauros pro Medis appellantes. Sed res Persarum brevi adolevit; ac postea nomine Numidæ, propter multitudinem a parentibus digressi, possedere ea loca, quæ proxume Carthaginem Numidia appellatur. Dein, utrique alteris fretih, finitumos armis aut metu i sub imperium coegere, nomen gloriamque sibi addidere; magis hi, qui ad nostrum mare processerant, quia Libyes quam Gætuli minus belli

[ocr errors]
[ocr errors]

No

cosi: denique Africæ pars inferior pleraque ab Numidis possessa est; victi omnes in gentem nomenque1 imperantium concessere.

[ocr errors]

[XIX.] Postea Phoenices, alii multitudinis domi minu- 7 endæ gratiâ, pars m imperii cupidine, sollicitatâ plebe aliisque novarum rerum avidis, Hipponem, Hadrumetum, Leptim aliasque urbes in ora maritima condidere; hæque brevi multum auctæ, pars originibus suis præsidio, aliæ decori fuere. Nam de Carthagine silere melius puto, quam parum dicere; quoniam alio properare tempus monet. Igitur ad Catabathmon P, qui locus Ægyptum ab Africa dividit, secundo mari, prima Cyrene est, colonia Thereon 4, ae deinceps duae Syrtes, interque eas Leptis; dein Philanon ara, quem locum, Egyptum versus, finem imperii habuere Carthaginienses: post aliæ Punicæ urbes. Cetera loca usque ad Mauretaniam Numidæ tenent; proxume Hispaniam Mauri sunt; super Numidiam Gætulos accepimus partim in tuguriis, alios incultius vagos agitare: post eos Ethiopas esse: dein loca exusta solis ardoribus.

8

X. Numidiæ res post Masinissæ mortem. Jugurthæ scelera. (Sallust. Bell. Jug. c. 5-16.)

Bello Punico secundo, quo dux Carthaginiensium Han- 1 nibal post magnitudinem" nominis Romani, Italiæ opes maxime attriverat, Masinissa* rex Numidarum, in amicitiam receptus a P. Scipione, cui postea Africano y cognomen ex virtute fuit, multa et præclara rei militaris facinora fecerat : ob quæ, victis Carthaginiensibus et capto Syphace 7, cujus in Africâ magnum atque late a imperium valuit, populus Romanus quascunque urbes et agros manu ceperat b, regi dono dedit. Igitur amicitia Masinissæ bona atque honesta © nobis permansit: imperii vitæque ejus finis idem fuit. Dein Micipsa filius regnum solus obtinuit, Mastanabale et 2 Gulussâ fratribus morbo absumtis. Is Adherbalem et Hiempsalem ex sese genuit; Jugurthamque, Mastanabalis fratris filium, quem Masinissa, quod ortus ex concubinâ erat, privatum reliquerat, eodem cultu1, quo liberos suos, domi habuit.

e

d

[VI.] Qui ubi primum adolevit, pollens viribus, decorâ 3 facie, sed multo maxime ingenio validus, non se luxu, neque inertiæ corrumpendum dedit; sed, uti mos gentis

« IndietroContinua »