Immagini della pagina
PDF
ePub

illius est, equitare, jaculari, cursu cum æqualibus certare, et quum omnes gloriâ anteiret, omnibus tamen carus esse ; ad hoc pleraque tempora in venando agere b, leonem atque alias feras primus, aut in primis ferire: plurimum facere, 4 minumum ipse de se loqui. Quibus rebus Micipsa tametsi initio lætus fuerat, existumans virtutem Jugurthæ regno suo gloriæ fore: tamen, postquam hominem adolescentem, exactâ suâ ætate i, parvis liberis, magis magisque crescere intelligit, vehementer eo negotio permotus, multa cum 5 animo suo volvebat. Terrebat eum natura mortalium, avida imperii et præceps ad explendam animi cupidinem; præterea opportunitas suæ liberorumque ætatis ", quæ etiam mediocres viros spe prædæ transvorsos agit; ad hoc studia Numidarum in Jugurtham accensa; ex quibus, si talem virum dolis interfecisset, ne qua seditio aut bellum oriretur, anxius erat.

[ocr errors]

k

6 [VII.] His difficultatibus circumventus ubi videt, neque per vim, neque insidiis opprimi posse hominem tam acceptum popularibus, quod erat Jugurtha manu promtus et appetens gloriæ militaris, statuit eum objectare periculis et eo modo fortunam tentare . Igitur bello Numantinot, Micipsa quum populo Romano equitum atque peditum auxilia mitteret, sperans, vel ostentando" virtutem, vel hostium sævitiâ facile eum occasurum, præfecit Numidis, 7 quos in Hispaniam mittebat. Sed ea res longe aliter ac ratus erat, evenit. Nam Jugurtha, ut erat impigro atque acri ingenio, ubi naturam P. Scipionis, qui tunc Romanis imperator erat, et morem hostiumy cognovit, multo labore multâque curâ, præterea modestissume parendo et sæpe obviam eundo periculis in tantam claritudinem brevi pervenerat, ut nostris vehementer carus, Numantinis maxumo 8 terrori esset. Ac sane, quod difficillimum in primis est, et prælio strenuus erat, et bonus consilio, quorum alterum ex providentiâ timorem, alterum ex audaciâ temeritatem afferre plerumque solet. Igitur imperator omnes fere res asperas per Jugurtham agere, in amicis habere, magis magisque in dies amplecti: quippe cujus neque consilium, neque inceptum ullum frustra a erat. Huc accedebat munificentia animi et ingenii sollertia, quibus rebus sibi multos ex Romanis familiari amicitiâ conjunxerat.

[ocr errors]

[VIII.] Eâ tempestate in exercitu nostro fuere complures novi atque nobiles, quibus divitiæ bono honestoque

e

potiores erant, factiosi domi, potentes apud socios, clari magis quam honesti; qui Jugurthæ non mediocrem animum pollicitando accendebant: si Micipsa rex occidisset, fore, uti solus imperii Numidiæ potiretur; in ipso maximam virtutem, Romæ omnia venalia esse. Sed postquam, Numantiâ deletâ, P. Scipio dimittere auxilia et ipse revorti domum decrevit, donatum atque laudatum magnifice pro concione Jugurtham in prætoriumf abduxit, ibique secreto monuit: ut potius publice & quam privatim amicitiam populi Romani coleret; neu quibus largiri insuesceret; periculose a paucis emi, quod multorum esset. Si permanere vellet in suis artibus, ultro illi et gloriam et regnum venturum: sin properantius pergeret, suâmet ipsum pecuniâ præcipitem casurum *.

h

[IX] Sic locutus cum litteris eum, quas Micipsæ red- 10 deret, dimisit. Earum sententia hæc erat : 66 Jugurthæ tui bello Numantino longe maxuma virtus fuit; quam rem tibi certo scio gaudio esse. Nobis ob merita sua carus est; ut idem senatui sit et populo Romano, summâ ope nitemur". Tibi quidem pro nostrâ amicitiâ gratulor": en habes virum dignum te atque avo suo Masinissâ." Igitur rex, ubi, quæ 11 fama acceperat, ex litteris imperatoris ita esse cognovit, cum virtute viri, tum gratiâ permotus, flexit animum P suum, et Jugurtham beneficiis vincere aggressus est: statimque adoptavit, et testamento pariter cum filiis heredem instituit. Sed ipse paucos post annos, morbo atque ætate confectus, quum sibi finem vitæ adesse intelligeret, coram amicis et cognatis, itemque Adherbale et Hiempsale filiis, dicitur hujuscemodi verba cum Jugurtha habuisse :

r

[X.] "Parvum ego, Jugurtha, te, amisso patre, sine spe, 12 sine opibus, in meum regnum accepi, existumans non minus me tibi, quam si genuissem t, ob beneficia carum fore : neque ea res falsum habuit ". Nam ut alia magna et egregia tua omittam, novissime rediens Numantiâ meque regnumque meum gloriâ honoravisti; tuâque virtute nobis Romanos ex amicis amicissimos fecisti; in Hispaniâ nomen familiæ * renovatum est; postremo, quod difficillimum inter mortales, gloriâ invidiam vicisti. Nunc quoniam mihi na- 13

tura vitæ finem facit, per hanc dextram, per regni fidem' moneo obtestorque, uti hos, qui tibi genere propinqui, beneficio meo fratres sunt, caros habeas; neu malis alienos adjungere, quam sanguine conjunctos retinere. Non exer

b

citus, neque thesauri præsidia regni sunt, verum amici, quos neque armis cogere, neque auro parare queas: officio et fide pariuntur. Quis autem amicior, quam frater fratri? aut quem alienum fidum invenies, si tuis hostis fueris? 14 Equidem ego vobis regnum trado firmum, si boni eritis; sin mali, imbecillum. Nam concordiâ parvæ res crescunt, discordiâ maxumæ dilabuntur. Ceterum ante hos, te Jugurtha, qui ætate et sapientiâ prior es, ne aliter quid eveniat, providere decet. Nam in omni certamine, qui opulentior est, etiamsi accipit injuriam, tamen quia plus potest, facere videtur. Vos autem, Adherbal et Hiempsal, colite, observate talem hunc virum *, imitamini virtutem et enitimini, ne ego meliores liberos sumsisse videar, quam genuisse."

d

f

15 [XI.] Ad ea Jugurtha, tametsi regem ficta loquutum intelligebat, et ipse longe aliter animo agitabat, tamen pro tempore h benigne respondit. Micipsa paucis post diebus moritur. Postquam illi, more regio, justa magnifice fecerant, reguli in unum convenere, ut inter se de cunctis negotiis disceptarent. Sed Hiempsal, qui minumus ex illis' erat, naturâ ferox et jam antea ignobilitatem Jugurthæ (quia materno genere m impar erat) despiciens, dexterâ Adherbalem adsedit "; ne medius ex tribus, quod apud Numidas honori ducitur, Jugurtha foret. Dein tamen, ut ætati concederet, fatigatus a fratre, vix in partem alteram P 16 transductus est. Ibi quum multa de administrando imperio dissererent, Jugurtha inter alias res jacit 9: oportere quinquennii consulta omnia et decreta rescindi; nam per ea tempora confectum annis Micipsam parum animo valuisse. Tum, idem, Hiempsal, placere sibi, respondit, nam ipsum illum tribus proximis annis adoptatione in regnum pervenisse. Quod verbum in pectus Jugurthæ altius, quam quisquam ratus erat, descendit. Itaque ex eo tempore irâ et metu anxius moliri, parare, atque ea modo animo habere, quibus Hiempsal per dolum caperetur. Quæ ubi tardius procedunt, neque lenitur animus ferox, statuit quovis modo inceptum perficere.

17

[ocr errors]

[XII.] Primo conventu, quem ab regulis factum supra commemoravi, propter dissensionem placuerat dividi thesauros finesque imperii singulis constitui. Itaque tempus ad utramque rem decernitur, sed maturius ad pecuniam distribuendam. Reguli interea " in loca propinqua the

a

[ocr errors]

sauris alius alio concessere. Sed Hiempsal in oppido Thirmidâ forte ejus domo utebatur, qui, proxumus lictor * Jugurthæ, carus acceptusque ei semper fuerat. Quem ille 18 casu ministrumy oblatum promissis onerat impellitque, uti tanquam suam visens domum eat, portarum claves adulterinas paret (nam veræ ad Hiempsalem referebantur b), ceterum ubi res postularet, se ipsum cum magnâ manu venturum. Numida mandata brevi confecit, atque, uti doctus erat, noctu Jugurthæ milites introducit d. Qui postquam in ædes irrupere, divorsie regem quærere, dormientes alios, alios occursantes interficere, scrutari loca abdita, clausa effringere, strepitu et tumultu omnia miscere f: quum Hiempsal interim reperitur occultans se in tugurio mulieris ancillæ, quo initio pavidus et ignarus loci perfugerat. Numidæ caput ejus, ut jussi erant, ad Jugurtham refe

runt.

[XIII.] Ceterum fama tanti facinoris per omnem Africam 19 brevi divulgatur; Adherbalem omnesque, qui sub Micipsæ imperio fuerant, metus invadit: in duas partes discedunt Numidæ ; plures Adherbalem sequuntur, sed illum alterum bello meliores h. Igitur Jugurtha quam maxumas potest copias armat; urbes partim vi, alias i voluntate imperio suo adjungit: omni Numidiæ imperare parat. Adherbal, tametsi Romam legatos miserat, qui senatum docerent de cæde fratris et fortunis suis, tamen fretus multitudine militum, parabat armis contendere. Sed ubi res ad certamen venit, victus ex prælio profugit in provinciam, ac deinde Romam contendit. Tum Jugurtha patratis consiliis ", 20 postquam omnis Numidiæ potiebatur, in otio facinus suum cum animo reputans ", timere populum Romanum, neque advorsus iram ejus usquam o, nisi in avaritiâ nobilitatis et pecuniâ suâ spem habere. Itaque paucis diebus P cum auro et argento multo legatos Romam mittit, quîs præcepit, primum uti veteres amicos muneribus expleant 9; deinde novos adquirant; postremo quæcunque possint largiundo parare, ne cunctentur. Sed ubi Romam legati 21 venere, et ex præcepto regis, hospitibus aliisque, quorum eâ tempestate in senatu auctoritas pollebat, magna munera misere tanta commutatio incessit, uti ex maxumâ invidiâ in gratiam et favorem nobilitatis Jugurtha veniret; quorum pars spe, aliit præmio inducti, singulos ex senatu ambiundo, nitebantur, ne gravius in eum consuleretur.

S

Igitur legati ubi satis confidunt", die constituto, senatus utrisque datur. Tum Adherbalem hoc modo loquutum accepimus:

[ocr errors]

e

22 [XIV.]" Patres conscripti, Micipsa pater meus moriens mihi præcepit, uti regni Numidiæ tantummodo procurationem existimarem meam, ceterum jus et imperium y penes vos esse; simul eniterer domi militiæque quam maxumo usui esse populo Romano; vos mihi cognatorum2, vos affinium loco ducerem: si ea fecissem, in vestrâ amicitiâ exercitum, divitias, munimenta regni habere a. Quæ præcepta parentis mei agitantem b, Jugurtha, homo omnium, quos terra sustinet, sceleratissimus, contemto imperio vestro, Masinissæ me nepotem, et jam ab stirped socium et amicum populi Romani regno fortunisque omnibus ex23 pulit. Atque ego, Patres conscripti, quoniam eo miseriarum venturus eram, vellem potius ob mea, quam ob majorum meorum beneficia posse a vobis auxilium petere, ac maxume deberi mihi beneficia a populo Romano, quibus non egerem; secundum f, ea si desideranda erant, uti debitis uterer. Sed quoniam parum tuta per se ipsa probitas, neque mihi in manu fuit Jugurtha qualis foret, ad vos confugi, Patres conscripti, quibus, quod mihi miserrimum 24 est, cogor prius oneri, quam usui esse. Ceteri reges aut bello victi in amicitiam a vobis recepti sunt, aut in suis dubiis rebus societatem vestram appetiverunt: familia nostra cum populo Romano bello Carthaginiensi amicitiam instituit, quo tempore magis fidesi ejus quam fortuna petenda erat. Quorum progeniem, vos, Patres conscripti, nolite pati frustra a vobis auxilium petere. Si ad impetrandum nihil caussæ haberem, præter miserandam fortunam; quod paulo ante rex genere, famâ atque copiis potens, nunc deformatus ærumnis, inops, alienas opes exspecto m tamen erat majestatis " populi Romani, prohibere injuriam, neque pati cujusquam regnum per scelus crescere. 25 Verum ego iis finibus ejectus sum, quos majoribus meis populus Romanus dedit; unde pater et avus meus una vobiscum expulere Syphacem P et Carthaginienses. Vestra beneficia erepta sunt, Patres conscripti; vos in meâ injuriâ despecti estis. Eheu me miserum! Huccine, Micipsa pater, beneficia tua evasere, ut, quem tu parem cum liberis tuis, regnique participem fecisti, is potissimum stirpis tuæ exstinctor sit? Nunquam ergo familia nostra quieta

q

k

« IndietroContinua »