Immagini della pagina
PDF
ePub

d

[ocr errors]

S

erit? semperne in sanguine, ferro, fugâ versabimur* ? Dum Carthaginienses incolumes fuere, jure omnia sæva 26 patiebamur; hostes ab latere, vos amici procul, spes omnis in armis erat. Postquam illa pestis " ex Africâ ejecta est, læti pacem agitabamus, quippe quîs hostis nullus, nisi forte y quem jussissetis. Ecce autem ex improviso Jugurtha, intolerandâ audaciâ, scelere atque superbiâ sese efferens, fratre meo atque eodem propinquo suo interfecto, primum regnum ejus sceleris sui prædam fecit: post, ubi me iisdem dolis nequit capere, nihil minus, quam vim aut bellum exspectantem, in imperio vestro, sicuti videtis, extorrem patriâ, domo, inopem et coopertum miseriis effecit a, ut ubivis tutius b quam in meo regno essem. Ego sic ex- 27 istimabam, Patres conscripti, uti prædicantem audiveram patrem meum, qui vestram amicitiam colerent, eos multum laborem suscipere; ceterum ex omnibus maxume tutos esse. Quod in familiâ nostrâ fuit, præstitit, uti in omnibus bellis adesset vobis; nos uti per otium tuti simus, in vestrâ manu est, Patres conscripti. Pater nos duos fratres reliquit; tertium, Jugurtham, beneficiis suis ratus est nobis conjunctum fore. Alter eorum necatus, alterius ipse ego manus impias vix effugi. Quid agam? quo potissi- 28 mum infelix accedam? generis præsidiae omnia exstincta sunt; pater, uti necesse erat, naturæ concessit; fratri, quem minume decuit, propinquus per scelus vitam eripuit; affines, amicos, propinquos, ceteros, alium alia clades oppressit; capti a Jugurthâ, pars in crucem acti, pars bestiis objecti sunt; pauci, quibus relicta anima, clausi in tenebris, cum moerore et luctu, morte graviorem vitam exigunti. Si omnia, quæ aut amisi, aut ex necessariis advorsa facta 29 sunt, incolumia manerent, tamen, si quid ex improviso mali accidisset, vos implorarem, Patres conscripti, quibus, pro magnitudine imperii1, jus et injurias m omnes curæ esse decet. Nunc vero exsul patriâ, domo, solus atque omnium honestarum rerum n egens, quo accedam, aut quos appellem P? nationesne an reges, qui omnes familiæ nostræ ob vestram amicitiam infesti sunt? an quoquam mihi adire licet, ubi non majorum meorum hostilia monumenta plurima sint? aut quisquam nostri misereri potest, qui aliquando vobis hostis fuit? Postremo Masinissa nos ita 30 instituit, Patres conscripti, ne quem coleremus, nisi populum Romanum, ne societates, ne fœdera nova acciperemus:

h

t

r

abunde magna præsidia nobis in vestrâ amicitiâ fore: si huic imperio fortuna mutaretur, una nobis occidendum esse. Virtutes ac diis volentibus magni estis et opulenti; omnia secunda et obedientia sunt; quo facilius sociorum injurias 31 curare licet. Tantum illud vereor, ne quos privata amicitia Jugurthæ, parum cognita", transvorsos agat'; quos ego audio maxumâ ope niti, ambire, fatigare vos singulos, ne quid de absente, incognitâ caussâ, statuatis; fingere me verba, fugam simulare, cui licuerit in regno manere. Quod utinam y illum, cujus impio facinore in has miserias projectus sum, eadem hæc simulantem videam; et aliquando aut apud vos a aut apud deos immortales rerum humanarum cura oriatur; næ ille, qui nunc sceleribus suis ferox atque præclarus est, omnibus malis excruciatus, impietatis in parentem nostrum, fratris mei necis, mearumque 32 miseriarum graves poenas reddet ". Jamjam, frater, animo meo carissime, quamquam tibi immaturo, et unde minume decuit, vita erepta est, tamen lætandum magis, quam dolendum puto casum tuum. Non enim regnum, sed fugam, exsilium, egestatem et omnes has, quæ me premunt, ærumnas cum animâ simul amisisti. At ego infelix, in tanta mala præcipitatus ex patrio regno, rerum humanarum spectaculum præbeo; incertus, quid agam, tuasne injurias persequar, ipse auxilii egens, an regno consulam 8, cujus vitæ necisque potestas ex opibus alienis pendet. 33 Utinam emori fortunis meis honestus exitus esset, neu vivere contemtus viderer1, si defessus malis injuriæ concessissem " Nunc neque vivere libet, neque mori licet sine dedecore. Patres conscripti, per vos, per liberos " ac parentes, per majestatem populi Romani, subvenite misero mihi; ite obviam injuriæ; nolite pati, regnum Numidiæ, quod vestrum est, per scelus et sanguinem familiæ nostræ tabescere."

34

e

m

h

[ocr errors]

[XV.] Postquam rex finem loquendi fecit, legati Jugurthæ largitione magis, quam caussâ freti, paucis respondent: Hiempsalem ob sævitiam suam ab Numidis interfectum : Adherbalem ultro P bellum inferentem, postquam superatus sit, queri, quod injuriam facere nequivisset. Jugurtham ab senatu petere, ne se alium putarent, ac Numantiæ cognitus esset, neu verba inimici ante facta sua ponerent s. Deinde utrique curiâ egrediuntur. Senatus statim consulitur. Fautores legatorum, præterea magna pars gratiâ depravati*,

r

Adherbalis dicta contemnere", Jugurthæ virtutem extollere laudibus; gratiâ, voce, denique omnibus modis pro alieno scelere et flagitio, suâ quasi pro gloriâ, nitebantur. At 35 contra pauci, quibus bonum et æquum divitiis carius erat, subveniendum Adherbali et Hiempsalis mortem severe vindicandam censebant; sed ex omnibus maxume Æmilius Scaurus, homo nobilis, impiger, factiosus a, avidus potentiæ, honoris, divitiarum; ceterum vitia sua callide occultans. Is postquam videt regis largitionem famosam impudentemque, veritus, quod in tali re solet, ne polluta licentia invidiam accenderet, animum a consuetâ lubidine continuit.

b

d

[XVI.] Vicit tamen in senatu pars illa, quæ vero pre- 36 tium aut gratiam anteferebat. Decretum fit, uti decem legati regnum, quod Micipsa obtinuerat, inter Jugurtham et Adherbalem dividerent; cujus legationis princeps fuit L. Opimius, homo clarus et tunc in senatu potens, quia consul, C. Graccho et M. Fulvio Flacco interfectis, acerrume victoriam nobilitatis in plebem exercuerat. Eum Jugurtha tametsi Romæ in inimicis habuerat, tamen accuratissime f recepit; dando et pollicitando perfecit, uti famæ, fidei, postremo omnibus suis rebus commodum regis anteferret. Reliquos legatos eâdem viâ aggressus, plerosque capit; paucis carior fides, quam pecunia fuit. In divisione, quæ pars Numidiæ Mauritaniam attingit, agro virisque opulentior, Jugurthæ traditur : illam alteram specie quam usu potiorem, quæ portuosior i et ædificiis magis exornata erat, Adherbal possedit *.

XI. Jugurtha, rex Numidiæ, ob atrocissima flagitia Romam vocatus, pecuniâ crimina diluit. (Sallust. Bell. Jug. c. 30-35.)

Postquam res in Africâ gestas a, quoque modo actæ 1 forent, fama divolgavit, Romæ per omnes locos et conventus de facto Calpurnii consulis agitari; apud plebem gravis invidia; Patres solliciti erant; probarentne tantum flagitium, an decretum consulis subverterent, parum constabat c. Ac maxume eos potentia Scauri, quod is auctor et sociuse Bestiæ ferebatur, a vero bonoque impediebat. At 2 C. Memmius, cujus de libertate h ingenii et odio potentiæ nobilitatis supra diximus, inter dubitationem et moras

senati, concionibus populum ad vindicandum hortari; monere, ne rempublicam, ne libertatem suam desererent1, multa superba et crudelia facinora nobilitatis ostendere; prorsus intentus m omni modo plebis animum accendebat. Sed quoniam eâ tempestate Romæ Memmii facundia clara pollensque fuit, decere existumavi, unam ex tam multis " orationem ejus perscribere: ac potissumum ea dicam, quæ in concione post reditum Bestiæ hujuscemodi verbis disseruit:

[ocr errors]

a

3 [XXXI.] "Multa me dehortantur a vobis, Quirites, ni studium reipublicæ omnia superet: opes factionis, vestra patientia, jus nullum P, ac maxume, quod innocentiæ plus periculi, quam honoris est. Nam illa quidem piget dicere, his annis quindecim quam ludibrio fueritis superbiæ paucorum; quam fœde, quamque inulti perierint vestri defensores; ut vobis animus ab ignaviâ atque socordiâ corruptus sit: qui ne nunc quidem, obnoxiis inimicis, exsurgitis, atque etiam nunc timetis, eos, quibus decet 4 terrori esse. Sed quamquam hæc talia sunt, tamen obviam ire factionis potentiæ animus subigit. Certe ego libertatem, quæ mihi a parente tradita est, experiar': verum id frustra, an ob rem faciam, in vestrâ manu situm, Quirites. Neque ego hortor, quod sæpe majores vestri fecere, uti contra injurias armati eatis. Nihil vi, nihil secessione opus; necesse est, suomet ipsi more a præcipites eant. Occiso Tiberio Graccho b, quem regnum parare aiebant, in plebem Romanam quæstiones habitæ sunt. 5 Post C. Gracchi et M. Fulvii cædem a, item vestri ordinis multi in carcere necati sunt: utriusque cladis non lex, verum lubido eorum finem fecit. Sed sane fuerit regni paratio, plebi sua restituere. Quicquid sine sanguine civium ulcisci nequitur, jure factum sit. Superioribus annis taciti indignabamini, ærarium expilari, reges et populos liberos paucis nobilibus vectigal pendere ; penes eosdem et summam gloriam et maxumas divitias esse; tamen hæc talia facinora impune suscepisse ", parum 6 habuere. Itaque postremo leges, majestas vestra, divina et humana omnia hostibus tradita sunt. Neque eos, qui ea fecere, pudet aut pœnitet; sed incedunt per ora i vestra magnifici; sacerdotia et consulatus, pars triumphos suos ostentantes; perinde quasi ea honori, non prædæ habeant. Servi ære parati' imperia injusta dominorum non per

ferunt; vos, Quirites, imperio nati, æquo animo servitutem toleratis?

n

S

"At qui sunt hi, qui rempublicam occupavere? Homines 7 sceleratissimi, cruentis manibus, immani avaritiâ, nocentissimi, idemque superbissimi; queis fides, decus, pietas, postremo honestam atque inhonesta, omnia " quæstui sunt. Pars eorum occidisse tribunos plebis°; alii quæstiones P injustas, plerique cædem in vos fecisse, pro munimento habent. Ita quam quisque pessume fecit, tam 9 maxume tutus est. Metum a scelere suo ad ignaviam vestram transtulere; quos omnes eadem cupere, eadem odisse, eadem metuere in unum coegit. Sed hæc inter bonos 8 amicitia, inter malos factio est. Quod si tam vos libertatis curam haberetis, quam illi ad dominationem accensi sunt; profecto neque res publica, sicuti nunc, vastaretur ; et beneficia vestra penes optumos, non audacissimos forent. Majores vestri, parandi juris et majestatis constituendæ " gratiâ, bis per secessionem armati Aventinum occupavere: vos pro libertate, quam ab illis accepistis, non summâ ope nitemini? atque eo vehementius, quod majus dedecus y est, parta amittere, quam omnino non paravisse.

t

[ocr errors]

"Dicet aliquis: Quid igitur censes? vindicandum in eos, 9 qui hostia prodidere rempublicamb? non manu, neque vi; quod magis vos fecisse, quam illis accidisse, indignum est; verum quæstionibus et indicio ipsius Jugurtha; qui si dedititius est, profecto jussis vestris obediens erit; sin ea contemnit, scilicet existumabitis, qualis illa pax, aut deditio sit, ex quâ ad Jugurtham scelerum impunitas, ad paucos potentes maxumæ divitiæ, in rempublicam damna atque dedecora pervenerint. Nisi forte f nondum etiam vos 10 dominationis eorum satietas tenet, et illa, quam hæc tempora, magis placent, quum regna, provinciæ, leges, jura, judicia, bella, paces, postremo divina et humana omnia penes paucos erant ; vos autem, hoc est, populus Romanus, invicti ab hostibus, imperatores omnium gentium, satis habebatis animam retinere. Nam servitutem quidem quis vestrum recusare audebat ?

66

i

k Atque ego tametsi viro flagitiosissimum existumo im- 11 pune injuriam accepisse ; tamen vos hominibus sceleratissumis ignoscere, quoniam cives sunt, æquo animo paterer, nisi misericordia in perniciem casura esset 1. Nam et illis, quantum importunitatis m habent, parum est, impune male

« IndietroContinua »