Immagini della pagina
PDF
ePub

h

j

succedebat. Et turris ingens imminebat: et murus, ut in suspecto loco, supra ceteræ modum altitudinis emunitus erat et juventus delecta, ubi plurimum periculi ac laboris ostendebatur, ibi vi majore obsistebant. Ac primo missi- 5 libus submovere hostem, nec quidquam 3 satis tutum munientibus pati. Deinde jam non pro moenibus modo atque turri tela micare, sed ad erumpendum etiam in stationes operaque hostium animus erat : quibus tumultuariis certaminibus haud ferme plures Saguntini cadebant quam Pœni. Ut vero Hannibal ipse, dum murum incautius subit adversum femur1 tragulâ graviter ictus cecidit, tanta circa fuga ac trepidatio fuit, ut non multum abesset, quin opera ac vineæ desererentur.

[ocr errors]

[VIII.] Obsidio deinde per paucos dies magis quam oppug- 6 natio fuit, dum vulnus ducis curaretur: per quod tempus ut quies certaminum erat, ita ab apparatu operum ac munitionum nihil cessatum. Itaque" acrius de integro obortum est bellum, pluribusque partibus, vix aecipientibus quibusdam opera locis, vineæ cœptæ agi admoverique aries. Abundabat multitudine hominum Poenus; ad centum 7 enim quinquaginta millia habuisse in armis satis creditur o, Oppidani ad omnia tuenda atque obeunda multifariam distineri cœpti sunt. Et non sufficiebant (jam enim feriebantur arietibus) muri, quassatæque multæ partes erant. Una continentibus ruinis nudaverat urbem: tres deinceps turres, quantumque inter eas muri erat, cum fragore ingenti prociderant, captumque oppidum eâ ruinâ crediderant Pœni; quâ, velut si pariter & utrosque murus texisset, ita t utrimque in pugnam procursum est. Nihil tumultuariæ 8 pugnæ simile erat, quales in oppugnationibus urbium per occasionem" partis alterius conseri solent: sed justæ acies, veluti patenti campo, inter ruinas muri tectaque urbis modico distantia intervallo constiterant. Hinc spes, hinc desperatio animos irritat: Pœno, cepisse jam se urbem, si paululum adnitatur, credente; Saguntinis pro nudatâ moenibus patriâ corpora opponentibus, nec ullo pedem referente, ne in relictum a se loeum hostem immitteret. Ita- 9 que quo acrius et conferti magis utrimque pugnabant, eo plures vulnerabantur, nullo inter arma corporaque vano intercidente telo. Falarica y erat Saguntinis, missile telum, hastili abiegno, et cetera tereti, præterquam ad extremum, unde ferrum exstabat ; id, sicut in pilo, quadratum, stuppâ

10

11

12

circumligabant, linebantque pice; ferrum autem tres longum habebat pedes, ut cum armis transfigere corpus posset. Sed id maxime a, etiamsi hæsisset in scuto, nec penetrasset in corpus, pavorem faciebat; quod, quum medium accensum mitteretur, conceptumque ipso motu multo majorem ignem ferret, arma omitti cogebat, nudumque militem ad insequentes ictus præbebat.

[IX.] Quum diu anceps fuisset certamen, et Saguntinis, quia præter spem resisterent, crevissent animi, Pœnus, quia non vicisset, pro victo d esset: clamorem repente oppidani tollunt, hostemque in ruinas muri expellunt; inde impeditum trepidantemque exturbant; postremo fusum fugatumque in castra redigunt.

f

Interim ab Româ legatos venisse nuntiatum est; quibus obviam ad mare missi ab Hannibale, qui dicerent, nec tuto eos adituros inter tot tam efferatarum gentium arma, nec Hannibali in tanto discrimine rerum operæ esse legationes audire. Apparebat, non admissos protinus Carthaginem ituros. Literas igitur nuntiosque ad principes factionis Barcinæ præmittit, ut præpararent suorum animos, ne quid pars altera gratificari populo Romano posset.

[XI.] Dum Romani tempus terunt legationibus mittendis, Hannibal, quia fessum militem præliis operibusque habebat, paucorum iis dierum quietem dedit, stationibus ad custodiam vinearum aliorumque operum dispositis. Interim animos eorum nunc irâ in hostes stimulando, nunc spe præmiorum accendit. Ut vero pro concione prædam captæ urbis edixit militum fore, adeo accensi omnes sunt, ut, si extemplo signum datum esset, nullâ vi resisti vide13 retur posse. Saguntini, ut a proliis quietem habuerant, nec lacessentes, nec lacessiti per aliquot dies, ita non nocte, non die unquam cessaverant ab opere, ut novum murum ab eâ parte1, quâ patefactum oppidum ruinis erat, reficerent. Inde oppugnatio eos aliquanto atrocior, quam ante, adorta est; nec quâ primum aut potissimum parte ferrent opem, quum omnia variis clamoribus streperent, satis scire 14 poterant. Ipse Hannibal, qua turris mobilis, omnia munimenta urbis superans altitudine, agebatur, hortator aderat. Quae quum admota, catapultis ballistisque per omnia tabulata dispositis, muros defensoribus nudasset, tum P Hannibal, occasionem ratus, quingentos ferme Afros cum dolabris ad subruendum ab imo murum mittit; nec erat difficile

[ocr errors]

m

ם

S

opus, quod cæmenta non calce durata 9 erant, sed interlita luto, structuræ antiquæ genere. Itaque latius, quam cœderetur, ruebat, perque patentia ruinis agmina armatorum in urbem vadebant. Locum quoque editum capiunt, con- 15 latisque eo catapultis ballistisque, ut castellum in ipsâ urbe velut arcem imminentem" haberent, muro circumdant; et Saguntini murum interiorem ab nondum captâ urbis parte ducunt. Utrimque summâ vi et muniunt et pugnant: sed interiora tuendo minorem in dies urbem Saguntini faciunt. Simul crescit inopia omnium longâ obsidione, et minuitur exspectatio externæ opis, quum tam procul Romani *, unica spes, circa omnia hostium essent. Paulisper tamen affectos z animos recreavit repentīna profectio Hannibalis in Oretanos Carpetanosque : qui duo populi, delectûs acerbitate consternati, retentis conquisitoribus, metum defectionis quum præbuissent, oppressi celeritate Hannibalis, omiserunt mota arma.

a

[XII.] Nec Sagunti oppugnatio segnior erat, Maharbale, 16 Himilconis filio (eum præfecerat Hannibal), ita impigre rem agente, ut ducem abesse nec cives, nec hostes sentirent d. Is et prælia aliquot secunda fecit, et tribus arietibus aliquantulum muri discussit, strataque omnia recentibus ruinis advenienti Hannibali ostendit. Itaque ad ipsam arcem extemplo ductus exercitus, atroxque prœlium cum multorum utrimque cæde initum et pars arcis capta est.

Tentata deinde per duos est exigua pacis spes, Alconem 17 Saguntinum et Alorcum Hispanum. Alcon, insciis Saguntinis, precibus aliquid moturum ratus, quum ad Hannibalem noctu transisset, postquam nihil lacrimæ movebant, conditionesque tristes, ut ab irato victore, ferebantur, transfuga ex oratores factus, apud hostem mansit; moriturum affirmans, qui sub conditionibus his de pace ageret. Postulabatur autem, ut tradito omni auro atque argento, egressi urbe cum singulis vestimentis ibi habitarent", ubi Poenus jussisset. Has pacis leges abnuentei Alcone accepturos 18 Saguntinos, Alorcus, vinci animos, ubi alia vincantur, affirmans, se pacis ejus interpretem1 fore pollicetur. Erat autem tum miles Hannibalis; ceterum publice Saguntinis amicus atque hospes. Tradito palam telo custodibus hostium, transgressus munimenta, ad prætorem m Saguntinum (et ipse ita jubebat) est deductus. Quo quum extemplo

k

19

concursus omnis generis hominum esset factus, summotâ ceterâ multitudine, senatus Alorco datus est": cujus talis oratio fuit:

[ocr errors]

[XIII.] "Si civis vester Alcon, sicut ad pacem petendam ad Hannibalem venit, ita pacis conditiones ab Hannibale ad vos retulisset, supervacaneum hoc mihi fuisset iter, quo nec orator Hannibalis, nec transfuga ad vos venissem. Quum ille, aut vestrâ, aut suâ culpâ, manserit apud hostem (si metum simulavit, suâ; vestrâ, si periculum est apud vos vera P referentibus), ego, ne ignoraretis, esse aliquas et salutis et pacis vobis conditiones, pro vetusto hospitio, quod mihi vobiscum est, ad vos veni. Vestrâ autem causâ me, nec ullius alterius, loqui, quæ loquor apud vos, vel ea fides sit, quod, neque dum vestris viribus restitistis, neque dum auxilia ab Romanis sperastis, pacis unquam 20 apud vos mentionem feci. Postquam nec ab Romanis vobis ulla spes est, nec vestra jam aut arma vos, aut monia satis defendunt, pacem affero ad vos magis necessariam, quam æquam, cujus ita aliqua spes est, si eam quemadmodum ut victor fert Hannibal, sic" vos ut victi audiatis; si non id, quod amittitur, in damno (quum omnia victoris sint), sed, quidquid relinquitur, pro munere habituri 21 estis. Urbem vobis, quam ex magnâ jam parte dirŭtam, captam fere totam habet, adimit, agros relinquit, locum assignaturus, in quo novum oppidum ædificetis: aurum argentumque omne, publicum privatumque, ad se jubet deferri conjugum vestraque corpora ac liberorum vestrorum servat in violata, si inermes cum binis vestimentis velitis ab Sagunto exire. Hæc victor hostis imperat 2. Hæc quamquam sint gravia atque acerba, fortuna vestra vobis suadet. Equidem haud despēro, quum omnium potestas ei facta sit, aliquid ex his rebus remissurum. Sed vel hæc patienda censeo potius, quam trucidari corpora vestra, rapi trahique ante ora vestra conjuges ac liberos belli jure sinatis."

22

[XIV.] Ad hæc audienda quum, circumfusâ paulatim multitudine, permixtum senatui esset populi concilium a, repente primores, secessione factâ, priusquam responsum daretur, argentum aurumque omne, ex publico privatoque in forum collatum, in ignem ad id raptim factum conjicientes, eodem plerique semet ipsi præcipitaverunt. Quum ex eo pavor ac trepidatio totam urbem pervasisset, alius

insuper tumultus ex arce auditur. Turris diu quassata prociderat perque ruinam ejus cohors Pœnorum impetu facto quum signum imperatori dedisset, nudatam stationibus custodiisque solitis hostium esse urbem, non cunctandum in tali occasione ratus Hannibal, totis viribus adgressus urbem, momento cepit, signo dato, ut omnes puberes interficerentur. Quod imperium crudele, ceterum prope necessarium cognitum ipso eventu est. Cui enim parci potuit ex iis, qui aut inclusi cum conjugibus ac liberis domos super se ipsosi concremaverunt, aut armati nullum ante finem pugnae, quam morientes, fecerunt ?

k

h

[XV.] Captum oppidum est cum ingenti prædâ. Quam- 23 quam pleraque ab dominis de industriâ corrupta erant, et in cædibus vix ullum discrimen ætatis ira fecerat, et captivi militum præda fuerant; tamen et ex pretio rerum venditarum aliquantum m pecuniæ redactum esse constat, et multam pretiosam supellectilem vestemque missam Carthaginem. Octavo mense quam coeptum oppugnari, captum Saguntum, quidam scripsere " inde Carthaginem novam in hiberna Hannibalem concessisse.

n

III. Pacuvius Calavius Senatum Capuc dolo servat. (Livius 1. XXIII. c. 2.)

Hannibal post pugnam Cannensem° Capuam P flectit 1 iter, luxuriantem 9 longâ felicitate atque indulgentiâ fortune, maxime tamen, inter corrupta omnia, licentia plebis sine modo libertatem exercentis. Senatum et sibi et plebi obnoxium Pacuvius Calavius fecerat; nobilis idem ac popularis homo, ceterum malis artibus nactus opes. Is quum eo forte anno, quo res male gesta ad Trasimēnums est, in summo magistratu esset, jam diu infestam senatui plebem, ratus, per occasionem novandi res, magnum ausuram facinus, ut, si in ea loca Hannibal cum victore exercitu venisset, trucidato senatu traderet Capuam Pœnis; improbus homo, sed non ad extremum " perditus, quum mallet incolumi, quam eversâ republicâ dominari, rationem iniit, quâ et senatum servaret, et obnoxium sibi ac plebi faceret. Vocato senatu, quum, sibi * defectionis y ab Romanis con- 2 silium placiturum nullo modo, nisi necessarium fuisset, præfatus esset, "quippe qui liberos 2 ex Appii Claudii filiâ haberet, filiamque Romam nuptum Livio dedisset; cete

« IndietroContinua »