Immagini della pagina
PDF
ePub

fecisse, nisi deinde faciundi licentia eripitur; et vobis æterna sollicitudo remanebit, quum intelligetis, aut servi12 undum esse, aut per manus "libertatem retinendam. Nam fidei quidem aut concordiæ quæ spes est? dominari illi volunt, vos liberi esse; facere illi injurias, vos prohibere ; postremo sociis vestris, veluti hostibus, hostibus pro sociis utuntur P. Potestne in tam diversis mentibus pax aut amicitia esse? Quare moneo hortorque vos, ne tantum scelus impunitum omittatis. Non peculatus ærarii factus est, neque per vim sociis ereptæ pecuniæ; quæ quamquam gravia sunt, tamen consuetudine jam pro nihilo habentur ; hosti acerrimo prodita senati auctoritas, proditum imperium 13 vestrum; domi militiæque respublica venalis fuit. Quæ

14

nisi quæsita erunt, ni vindicatum in noxios; quid reliquum, nisi ut illis, qui ea fecere, obedientest vivamus? nam impune quælibet facere, id est regem esse. Neque ego vos, Quirites, hortor, ut malitis " cives vestros perperam, quam recte, fecisse; sed ne ignoscendo malis, bonos perditum eatis. Ad hoc, in republicâ multo præstat, beneficii quam maleficii immemorem esse. Bonus tantummodo segnior fit, ubi negligas; at malus improbior. Ad hoc, si injuriæ non sint, haud sæpe auxilii egeas."

[XXXII.] Hæc atque alia hujuscemodi sæpe dicundo, Memmius populo persuadet, uti L. Cassius, qui tunc prætor erat, ad Jugurtham mitteretur, eumque, interpositâ fide publicâ a, Romam duceret; quo facilius indicio regis Scauri et reliquorum, quos pecuniæ captæ arcessebant, delicta patefierent. Dum hæc Romæ geruntur, qui in Numidiâ relicti a Bestiâ exercitui præerant, secuti morem imperatoris sui plurima et flagitiosissima facinora fecere. Fuere, qui auro corrupti elephantos d Jugurthæ traderent: alii perfugas vendere, pars ex pacatis prædas agebant; tanta 15 vis avaritiæ animos eorum veluti tabes invaserat f. At Cassius, perlatâ rogatione a C. Memmio, ac perculsâ omni nobilitate, ad Jugurtham proficiscitur; eique timido et ex conscientiâ h diffidenti rebus suis persuadet, quoniam se populo Romano dedisset, ne vim, quam misericordiam ejus experiri mallet. Privatim i præterea fidem suam interponit, quam ille non minoris, quam publicam ducebat. Talis eâ tempestate fama de Cassio.

16

[XXXIII.] Igitur Jugurtha, contra decus regium, cultu quam maxime miserabili1 cum Cassio Romam venit; ac

tametsi in ipso magna vis animi erat, confirmatus m ab omnibus, quorum potentiâ aut scelere cuncta ea gesserat, quæ supra diximus, C. Bæbium, tribunum plebis, magnâ mercede parat, cujus impudentiâ contra jus et injurias" omnes munitus foret. At C. Memmius, advocatâ concione, quamquam regi infesta plebes erat, et pars in vincula duci jubebat, pars, ni socios sceleris aperiret, more majorum de hoste supplicium ° sumi; dignitati, quam iræ, magis consulens, sedare motus et animos eorum mollire P postremo confirmare, fidem publicam per sese ¶ inviolatam fore. Post, ubi 17 silentium cœpit, producto Jugurthâ verba facit: Romæ Numidiæque facinora ejus memorat; scelera in patrem s fratresque ostendit; quibus juvantibus, quibusque ministris ea egerit, quamquam intelligat populus Romanus, tamen velle manifesta magis ex illo habere. Si vera aperiat, in fide et clementiâ populi Romani magnam spem illi sitam; sin reticeat, non sociis saluti fore, sed se suasque spest corrupturum.

q

[XXXIV.] Deinde, ubi Memmius dicundi finem fecit, 18 et Jugurtha respondere jussus est, C. Bæbius, tribunus plebis, quem pecuniâ corruptum supra diximus, regem tacere jubet"; ac tametsi multitudo, quæ in concione aderat, vehementer accensa, terrebat eum clamore, voltu, sæpe impetu atque aliis omnibus, quæ ira fieri amat, vicit tamen impudentia. Ita populus ludibrio habitus ex concione discessit; Jugurtha Bestiæque et ceteris, quos illa quæstio exagitabat, animi augescunt".

[XXXV.] Erat eâ tempestate Romæ Numida, quidam, 19 nomine Massiva, Gulussæ a filius, Masinissæ nepos; qui, quia in dissensione regum Jugurthæ advorsus fuerat, deditâ Cirtâ et Adherbale interfecto, profugus ex Africâ abierat. Huic Sp. Albinus, qui proximo anno post Bestiam cum Q. Minucio Rufo consulatum gerebat, persuadet, quoniam ex stirpe Masinissæ sit, Jugurthamque ob scelera invidiâ cum metu urgeat b, regnum Numidiæ a senatu petat. Avidus consul belli gerundi moveri quam senescere omnia malebat; ipsi provincia Numidia, Minucio Macedonia evenerat. Quæ postquam Massiva agitare cœpit, neque Ju- 20 gurthæ in amicis satis præsidii est, quod eorum alium conscientia, alium mala fama et timor impediebat ; Bomilcari, proxumo et maxume fido sibi, imperat, pretio, sicuti multa confecerat, insidiatores Massivæ parete, ac maxume occulte,

D

с

h

sin id parum procedat', quovis modo Numidam interficiat. Bomilcar mature regis mandata exsequitur; et per homines talis negotii artifices itinera egressusque ejus, postremo loca atque tempore cuncta explorat; deinde, ubi res postu21 labat, insidias tendit. Igitur unus ex eo numero 1, qui ad cædem parati erant, paulo inconsultius Massivam aggreditur, illum obtruncat; sed ipse deprehensus, multis hortantibus et imprimis Albino consule, indicium profiteturi. Fit reus magis ex æquo bonoque, quam ex jure gentium Bomilcar, comes ejus, qui Romam fide publicâ venerat. At Jugurtha manifestus tanti sceleris, non prius omisit contra verum niti, quam animum advortit, supra gratiam atque 22 pecuniam suam invidiam facti esse. Igitur quamquam in

[ocr errors]

1

priore actione ex amicis quinquaginta vades m dederat, regno magis quam vadibus consulens, clam in Numidiam Bomilcarem dimittit; veritus, ne reliquos populares metus invaderet parendi sibi, si de illo supplicium sumtum esset; et ipse paucis diebus eodem profectus est, jussus ab senatu Italiâ decedere. Sed postquam Româ egressus est, fertur sæpe eo tacitus respiciens, postremo dixisse: urbem venalem et mature perituram, si emtorem invenerit.

XII. De Syrtibus et Philænon aris. (Sallust. Bell. Jug. c. 78, 79.)

S

Leptis oppidum ab Sidoniis P conditum est, quos accepimus profugos ob discordias civiles navibus in eos locos venisse; ceterum situm inter duas Syrtes, quibus nomen ex re inditum. Nam duo sunt sinus prope in extremâ Africâ, impares magnitudine, pari naturâ ; quorum proxuma terræ præalta' sunt, cetera, uti fors tulit, alta, alia in tempestate vadosa. Nam ubi mare magnum esse, et sævire ventis cœpit, limum arenamque et saxa ingentia * fluctus trahunt, ita facies locorum cum ventis simul mutatur. 2 Ejus civitatis* lingua modo conversa connubio Numidarum ; legum cultusque pleraque y Sidonica, quæ eo facilius retinebant, quod procul ab imperio regis ætatem agebant. Inter illos et frequentem a Numidiam multi vastique loci

erant.

u

3 [LXXIX.] Sed quoniam in has regiones per Leptitanorum negotia venimus, non indignum videtur ", egregium atque mirabile facinus duorum Carthaginiensium memorare.

h

Eam rem locus admonuit. Quâ tempestate Carthaginienses pleræque Africæ imperitabant, Cyrenenses quoque magni atque opulenti fuere. Ager in medio arenosus, unâ specie d; neque flumen, neque mons erat, qui fines eorum discerneret; quæ res eos in magno diuturnoque bello inter se habuit. Postquam utrimque legiones, item 4 classes sæpe fusæ fugatæque, et alteri alteros aliquantum attriverant, veriti, ne mox victos victoresque defessos alius aggrederetur, per inducias sponsionem faciunt, uti certo die legati domo proficiscerentur; quo in loco inter se obvii fuissent, is communis utriusque populi finis haberetur. Igitur Carthagine duo fratres missi, quibus nomen Philænis erat, maturavere iter pergere ; Cyrenenses tardius iere. Id socordiâne an casu acciderit, parum cognovi. Ceterum i 5 solet in illis locis tempestas haud secus atque in mari retinere *. Nam ubi per loca æqualia et nuda gignentium 1 ventus coortus arenam humo excitavit, ea magnâ vi agitata, ora oculosque implere solet; ita prospectu impedito, morari iter. Postquam Cyrenenses aliquanto posteriores se vident, 6 et ob rem corruptam m domi pœnas metuunt, criminari ", Carthaginienses ante tempus domo digressos, conturbare rem ; denique omnia malle P, quam victi abire. Sed quum Pœni aliam conditionem, tantummodo æquam, peterent, Græci optionem Carthaginiensibus faciunt, ut vel illi, quos fines populo suo peterent, ibi vivi obruerentur; vel eâdem conditione sese, quem in locum vellent, processuros. læni, conditione probatâ, seque vitamque suam reipublicæ condonavere. Ita vivi obruti. Carthaginienses in eo loco Philænis fratribus aras consecravere; aliique illis domi honores instituti.

1

Phi

XIII. Capsa, urbs munita Numidiæ, a Mario capitur. (Sallust. Bell. Jug. c. 89.)

Erat inter ingentes solitudines oppidum magnum atque 1 valens, nomine Capsa; cujus conditor Hercules Libys t memorabatur. Ejus cives apud Jugurtham immunes, levi imperio, et, ob ea fidelissimi habebantur "; muniti advorsum hostes non monibus modo et armis atque viris, verum multo magis locorum asperitate. Nam, præter oppido propinqua, alia omnia vasta, inculta, egentia aquæ, infesta serpentibus; quorum vis, sicuti omnium ferarum, inopia

a

cibi acrior; ad hoc, natura serpentium, ipsa perniciosa", 2 siti magis quam aliâ re accenditur. Ejus potiundi Marium maxuma cupido invaserat; cum propter usum belli, tum quia res aspera videbatur, et Metellus oppidum Thalam magnâ gloriâ ceperat, haud dissimiliter situm munitumque nisi quod apud Thalam haud longe a mœnibus aliquot fontes erant; Capsenses unâ modo, atque eâ intra oppidum, jugi aquâ, ceterâ e pluviâ utebantur. Id ibique et in omni Africâ, quæ procul a mari incultius agebat f, eo facilius tolerabatur, quia Numidæ plerumque lacte et ferinâ carne vescebantur, neque salem, neque alia irritamenta gulæ quærebant. Cibus illis advorsum famem atque sitim, non lubidini neque luxuriæ erat.

3

4

[XC.] Igitur consul h, omnibus exploratis, credo, diis fretusi (nam contra tantas difficultates consilio satis providere non poterat; quippe etiam frumenti inopiâ tentabatur; quod Numidæ pabulo pecoris magis, quam arvo1 student, et quodcunque natum m fuerat, jussu regis in loca munita contulerant, ager autem aridus et frugum vacuus eâ tempestate: nam æstatis extremum erat) tamen pro rei copiâ satis providenter exornat"; pecus omne, quod superioribus diebus prædæ fuerat, equitibus auxiliariis agendum attribuit; A. Manlium legatum cum cohortibus expeditis ad oppidum Laris, ubi stipendium et commeatum locaverat, ire jubet, dicitque se prædabundum post paucos dies eodem venturum. Sic incepto suo occultato pergit ad

flumen Tanam.

[XCI.] Ceterum in itinere quotidie pecus exercitui per centurias, item turmas æqualiter distribuerat P, et, ex coriis utres uti fierent, curabat; simul et inopiam frumenti lenire, et ignaris omnibus parare, quæ mox usui forent. Denique sexto die, quum ad flumen ventum est, maxima vis utrium effecta. Ibi castris levi munimento positis, milites cibum capere, atque, uti simul cum occasu solis egrederentur, paratos esse jubet, omnibus sarcinis abjectis, 5 aquâ modo seque et jumenta onerare. Dein, postquam tempus visum, castris egreditur, noctemque totam itinere facto consedit; idem proxumâ facit; deinde tertiâ, multo ante lucis adventum, pervenit in locum tumulosum, ab Capsâ non amplius duum millium intervallo ibique quam occultissime potest, cum omnibus copiis opperitur. Sed ubi dies cœpit, et Numidæ nihil hostile metuentes

S

« IndietroContinua »