Immagini della pagina
PDF
ePub

4

florem juventæ, illam vim animi, eundem regem et commilitonem, divelli a se et abrumpis, immemores suit querebantur.

X

Inter hæc liberius meare spiritus cœperat: allevabat rex oculos, et paulatim redeunte animo circumstantes amicos agnoverat; laxataque vis morbi ob hoc solum " videbatur, quia magnitudinem mali sentiebat. Animum autem ægritudo corporis urgebat; quippe Darium quinto die in Ciliciam fore nuntiabant; vinctum ergo se tradi et tantamy victoriam eripi sibi e manibus, obscurâque et ignobili morte 5 in tabernaculo suo exstingui se querebatur. Admissisque amicis pariter et medicis, "in quo me," inquit, "articulo z rerum mearum fortuna deprehenderit a, cernitis. Strepitum hostilium armorum exaudire mihi videor, et qui ultro intuli bellum, jam provocor. Darius ergo quum tam superbas literas scriberet, fortunam meam in consilio habuit: sed nequicquam, si mihi arbitrio meo curari licet. Lenta remedia et segnes medicos non expetunt tempora mea. Vel mori strenue, quam tarde convalescere mihi melius est. Proinde, si quid opis, si quid artis in medicis est, sciant, me non tamen mortis, quam belli remedium d quærere.

[ocr errors]

h

6 Ingentem omnibus incusserat curam e tam præceps temeritas ejus. Ergo pro se quisque precari cœpere, ne festinatione periculum augeret, sed esset in potestate medentium. Inexperta remedia haud injuria ipsis esse suspecta, quum ad perniciem ejus etiam a latere ipsius pecuniâ sollicitaret hostis (quippe Darius mille talenta interfectori Alexandri daturum se pronuntiari jusserat); itaque ne ausurumi quidem quemquam experiri remedium, quod propter novitatem posset esse suspectum.

7

m

[VI.] Erat inter nobiles medicos e Macedoniâ regem secutus Philippus, natione Acarnan, fidus admodum regi: puero comes et custos salutis1 datus, non ut regem modo, sed etiam ut alumnum, eximiâ caritate diligebat. Is non præceps se, sed strenuum" remedium afferre, tantamque vim morbi potione medicatâ levaturum esse promisit. Nulli promissum ejus placebat, præter ipsum, cujus periculo ille pollicebatur. Omnia quippe facilius quam moram perpeti poterat P; arma et acies in oculis erant; et victoriam in eo positam esse arbitrabatur, si tantum 9 ante signa stare potuisset: id ipsum, quod post diem tertium

[ocr errors]

medicamentum sumturus esset (ita enim medicus prædixerat), ægre ferens.

t

Inter hæc a Parmenione, fidissimo purpuratorum, literas 8 accipit, quibus ei denuntiabat, ne salutem suam Philippo committeret; mille talentis a Dario, et spe nuptiarum sororis ejus esse corruptum. Ingentem animo sollicitudinem literæ incusserant, et quidquid in utramque partem aut metus, aut spes subjecerat, secretâ æstimatione " pensabat: Bibere perseverem? ut, si venenum datum fuerit, ne immerito quidem, quidquid acciderit, evenisse videatur? Damnem medici fidem? in tabernaculo ergo me opprimi v patiar? At satius est alieno me mori scelere, quam metu meo.

a

Diu animo in diversa versato, nulli, quid scriptum esset, 9 enuntiat; epistolamque sigillo annuli sui impressam, pulvino, cui incumbebat, subjecit. Inter has cogitationes biduo absumto, illuxit a medico destinatus dies. Et ille cum poculo, in quo medicamentum diluerat, intravit. Quo viso Alexander levato corpore in cubitum, epistolam a Parmenione missam sinistrâ manu tenens, dextrâ accipit poculum, et haurit interritus; tum epistolam Philippum legere jubet: nec a vultu legentis movit oculos, ratus aliquas conscientiæ notas in ipso ore posse se deprehendere. Ille epistolâ perlectâ, plus indignationis quam pavoris 10 ostendit: projectisque amiculo et literis ante lectum, “rex," inquit, "semper quidem spiritus meus ex teb pependit, sed nunc vere, arbitror, sacro et venerabili ored trahitur *. Crimen parricidii, quod mihi objectum est, tua salus diluet. Servatus a me vitam mihi dederis. Oro quæsoque, omisso metu, patere medicamentum concipi venis 8. Laxa paulisper animum h, quem intempestivâ sollicitudine amici sane fideles, sed moleste seduli turbant." Non securum modo hæc vox, sed etiam lætum regem et plenum bonæ spei fecit. Itaque, "si dii," inquit, "Philippe, tibi permisissent, quo maxime modo animum velles experirii meum, alio profecto voluisses; sed certiore, quam expertus es, ne optasses quidem. Hâc epistolâ acceptâ, tamen, quod dilueras, bibi. Et nunc crede, me non minus pro tuâ fide', quam pro meâ salute esse sollicitum."

C

k

Hæc elocutus dextram Philippo offert. Ceterum tanta 11 vis medicaminis fuit, ut quæ secuta sunt, criminationem Parmenionis adjuverint m. Interclusus spiritus arcte meabat. Nec Philippus quidquam inexpertum omisit.

Ille

1

fomenta corpori admovit; ille torpentem nunc cibi, nunc vini odore excitavit. Atque ut primum mentis compotem esse sensit, modo matris sororumque, modo tantæ victoriæ appropinquantis admonere non destitit. Ut vero medicamentum se diffudit in venas, et sensim toto corpore salubritas percipi potuit, primo animus vigorem suum, deinde corpus quoque exspectatione maturius recuperavit: quippe post tertium diem, quam in hoc statu fuerat, in conspectum militum venit. Nec avidius ipsum regem, quam Philippum intuebatur exercitus: pro se quisque dextram ejus amplexi grates habebant velut præsenti deo o.

n

XVI. Alexander Jovis Hammonis oraculum in Libyá adit. (Curtius 1. iv. c. 7.)

u

Ægyptii olim P Persarum opibus infensi, ad spem adventûs Alexandri erexerant animos, utpote qui Amyntam quoque transfugam, et cum precario imperio venientem, læti recepissent. Igitur ingens multitudo Pelusium, quâ intraturus rex videbatur, convenerat. Atque ille septimo die posteaquam a Gazâs copias moverat, in regionem Egypti, quam nunc Castra Alexandri vocant, pervenit. Deinde pedestribus copiis Pelusium petere jussis, ipse cum expeditâ delectorum manu Nilo amne vectus est: nec sustinuere adventum ejus Persæ, defectione quoque perterriti. Jamque haud procul Memphi erat, in cujus præsidio Mazaces, prætor Darii, relictus, amne superato, octingenta talenta Alexandro omnemque regiam supellectilem tradidit. A Memphi eodem flumine vectus, ad interiora Ægypti penetrat, compositisque rebus ita, ut nihil ex patrio Ægyptiorum more mutaret, adire Jovis Hammonis oraculum 2 statuit. Iter expeditis quoque et paucis vix tolerabile ingrediendum erat: terrâ coloque aquarum penuria est: steriles arenæ jacent, quas ubi vapor solis accendit a, fervido solo ex urente vestigia, intolerabilis æstus existit; luctandumque est non tantum cum ardore et siccitate regionis, sed etiam cum tenacissimo sabulo; quod præaltum et vestigio cedens, ægre moliunturd pedes. Hæc Ægyptii 3 vero majora jactabant. Sed ingens cupido animum stimulabat adeundi Jovem, quem generis sui auctorem, haud contentus mortali fastigio, aut credebat esse, aut credi volebat. Ergo cum iis, quos ducere secum statuerat,

e

b

secundo amne descendit ad Mareotimi paludem. Eo legati Cyrenensium dona attulere, pacem1, et, ut adiret urbes suas, petentes. Ille donis acceptis amicitiâque conjunctâ, destinatâ exsequi pergit. Ac primo quidem et sequenti die tolerabilis labor visus: nondum tam vastis m nudisque solitudinibus aditis; jam tamen sterili et emorienten terra. Sed ut aperuereo se campo alti obruti sabulo, 4 haud secus, quam profundum æquor ingressi, terram oculis requirebant. Nulla arbor, nullum culti soli occurrebat vestigium. Aqua etiam defecerat, quam utribus cameli devexerant, et in arido solo ac fervido sabulo nulla erat. Ad hæc sol omnia incenderat, siccaque et adusta erant omnia P, quum repente, sive illud deorum munus, sive casus fuit, obductæ cœlo nubes condidere solem: ingens æstu fatigatis, etiamsi aqua deficeret, auxilium. Enimvero, ut largum quoque imbrem excusserunt procellæ, pro se quisque excipere eum, quidam ob sitim impotentes. sui, ore quoque hianti captare cœperunt.

X

S

Quatriduum per vastas solitudines absumtum est. Jam- 5 que haud procul oraculi sede aberant, quum complures corvi agmini occurrunt, modico volatu prima signa antecedentes, et modo humi residebant, quum lentius agmen incederet, modo se pennis levabant, antecedentium iterque monstrantium ritu'. Tandem ad sedem deo consecratam ventum est. Incredibile dictu ", inter vastas solitudines sita, undique ambientibus ramis, vix in densam umbram cadente sole, contecta est: multique fontes dulcibus aquis passim manantibus alunt silvas. Cœli quoque mira temperies, verno tempori maxime similis, omnes anni partes pari salubritate percurrit. Incolæ nemoris, quos Hammonios vocant, dispersis tuguriis habitant: medium nemus pro arce habent, triplici muro circumdatum. Prima munitio a tyrannorum veterum regiam clausit; in proximâ conjuges eorum cum liberis et pellicibus habitant; hic quoque dei oraculum est; ultima munimenta satellitum armigerorumque sedes erant.

Est etiam aliud Hammonis nemus. In medio habet 6 fontem; aquam Solis vocant; sub lucis ortum tepida manat: medio die, quum vehementissimus est calor, frigida fluit; inclinato in vesperam, calescit; mediâ nocte, fervida exæstuat; quoque propius nox vergit ad lucem, multum ©

b

C

8

ex nocturno calore decrescit; donec sub ipsum diei ortum assueto tepore languescat ".

e

h

7 Id quod pro deo colitur, non eandem effigiem habet, quam vulgo diis artifices accommodaverunt: umbilico maxime similis est habitus, smaragdo et gemmis f coagmentatus. Hunc, quum responsum petitur, navigio aurato gestant sacerdotes, multis argenteis pateris ab utroque navigii latere pendentibus. Sequuntur matronæ virginesque, patrio more inconditum quoddam carmen canentes, quo propitiari Jovem credunt, ut certum ↳ edat oraculum. Ac tum quidem regem propius adeuntem maximus natu e sacerdotibus filium appellat; hoc nomen illi parentem Jovem reddere affirmans. Ille se vero ait et accipere i et agnoscere; humanæ sortis oblitus. Consuluit deinde, an totius orbis imperium fatis' sibi destinaret pater? Vates m æque in adulationem compositus, terrarum omnium rectorem fore ostendit. Post hæc institit quærere, an omnes parentis sui interfectores pœnas dedissent ? Şacerdos parentem ejus negat ullius scelere posse violari: Philippi autem omnes interfectores luisse supplicia. Adjecit, invictum fore, donec excederet ad deos.

9

k

Sacrificio deinde facto, dona et sacerdotibus et deo data sunt, permissumque amicis, ut ipsi quoque consulerent Jovem. Nihil amplius quæsiverunt, quam, an auctor esset sibi divinis honoribus colendi suum regem?-Hoc quoque acceptum fore Jovi vates respondit, ut ipsi victorem regem divino honore colerent.

XVII. Alexander Babylonem ingreditur. Babylonis descriptio. (Curtius I. v. c. 1.)

1 Babylonem procedenti Alexandro Mazæus, Darii prætor, qui ex acie apud Arbela in urbem eam confugerat, cum adultis liberis supplex occurrit, urbemque seque dedens. Gratus adventus ejus fuit regi; quippe magni operis futura erat obsidio tam munitæ urbis. Ad hoc vir illustris et manu promtus famâque etiam proximo prælio celeber, et ceteros ad deditionem sui P incitaturus exemplo videbatur. Igitur hunc quidem 4 benigne cum liberis excipit, ceterum quadrato agmine, quod ipse ducebat, velut in aciem irent, ingredi suos jubet. Magna pars Babyloniorum constiterat

« IndietroContinua »