Immagini della pagina
PDF
ePub

in muris, avida cognoscendi novum regem; plures obviam egressi sunt. Inter quos Bagophanes, arcis et regiæ pecuniæ custos, ne studio a Mazao vinceretur, totum iter floribus coronisque constraverat; argenteis altaribus utroque latere dispositis, quæ non ture modo, sed omnibus odoribus cumulaverat. Eum dona sequebantur, greges pecorum equorumque; leones quoque et pardales caveis præferebanturt. Magi" deinde suo more patrium carmen canen- 2 tes; post hos Chaldæi *, Babyloniorumque non vates modo, sed etiam artifices cum fidibus sui generis ibant: laudes ii regum canere soliti, Chaldæi siderum motus et statas temporum vices ostendere. Equites deinde Babylonii, suo atque equorum cultu ad luxuriam magis, quam ad magnificentiam exacto, ultimi ibant. Rex armatis stipatus, oppidanorum turbam post ultimos pedites ire jussit: ipse cum curru urbem, ac deinde regiam intravit. Postero die supellectilem Darii et omnem pecuniam recognovit.

[ocr errors]

с

Ceterum ipsius urbis pulchritudo ac vetustas, non regis 3 modo, sed etiam omnium oculos in semet haud immerito convertit. Semiramis eam condiderat, vel, ut plerique credidere, Belus, cujus regia ostenditur. Murus instructus laterculo coctili, bitumine interlitus, spatium triginta et duorum pedum latitudinem complectitur: quadrigæ inter se occurrentes sine periculo commeare dicuntur. Altitudo muri centum cubitorum eminet spatio: turres denis pedibus quam murus altiores sunt. Totius operis ambitus trecenta duodeseptuagintad stadia complectitur: singulorum stadiorum structuram singulis diebus perfectam esse memoriæ proditum est. Edificia non sunt admota muris, sed fere spatium unius jugeris absunt. Ac ne totam quidem urbem tectis occupaverunt; per nonaginta stadia habitatur: nec omnia continua sunt; credo, quia tutius h visum est, pluribus locis spargi. Cetera serunt coluntque, ut, si externa vis ingruat, obsessis alimenta ex ipsius urbis solo subministrentur.

k

e

i

Euphrates interfluit, magnæque molis crepidinibus coer- 4 cetur. Sed omnium operum magnitudinem circumveniunt cavernæ ingentes', in altitudinem pressæ ad accipiendum impetum fluminis m; quod, ubi apposita crepidinis fastigium excessit, urbis tecta corriperet, nisi essent specus lacusque, qui exciperent. Coctili laterculo structi sunt; totum opus bitumine adstringitur °.

5

Arcem quoque ambitu viginti stadia complexam habet: triginta pedes P in terram turrium fundamenta demissa sunt: ad octoginta summum munimenti fastigium pervenit. Super arce vulgatum Græcorum fabulis miraculum, pensiles horti sunt, summam murorum altitudinem æquantes, multarumque arborum umbrâ et proceritate amoni. Saxo pilæ, quæ totum onus sustineant, instructæ sunt: super pilas lapide quadrato solum stratum est, patiens terræ 3, quam altam injiciunt ; et humoris, quo rigant terras : adeoque validas arbores sustinent molest, ut stipites earum octo cubitorum spatium crassitudine æquent, in quinquaginta pedum altitudinem emineant, et frugiferæ æque sint, 6 ac si terrâ suâ alerentur. Et quum vetustas non opera solum manu facta, sed etiam ipsam naturam paulatim exedendo perimat, hæc moles, quæ tot arborum radicibus premitur, tantique nemoris pondere onerata est, inviolata durat. Quippe viginti lati parietes sustinent, undecim pedum intervallo distantes, ut procul visentibus silvæ montibus suis imminere videantur. Syriæ regem, Babylone regnantem, hoc opus esse molitum memoriæ proditum est, amore conjugis victum, quæ desiderio nemorum silvarumque in campestribus locis, virum compulit amoenitatem naturæ genere hujus operis imitari.

1

X

XVIII. Alexander Susis regio solio insidet.

с

(Curtius 1. v. c. 2, 3.)

[V.] Jam Susa adituro Alexandro Abulites, regionis ejus præfectus, sive Darii jussu, ut Alexandrum præda b retineret, sive sponte, filium obviam misit, traditurum se urbem promittens. Benigne juvenem excepit rex, et eo duce ad Choaspen © amnem pervenit, delicatam, ut fama est, vehentem aquam. Hic Abulites cum donis d regalis opulentiæ occurrit. Dromades e cameli inter dona erant velocitatis eximiæ; duodecim elephanti a Dario ex Indiâ acciti, non jam terror, ut speraverat, Macedonum, sed auxilium; opes victi ad victorem transferente fortunâ. Ut vero urbem intravit, incredibilem ex thesauris summam pecuniæ egessit: quinquaginta millia talentûm argenti, 2 non signanti formâ f, sed rudi pondere. Multi reges tantas opes longâ ætate cumulaverant liberis posterisque, ut arbitrabantur, quas una hora in externi regis manus intulit.

h

Consedit deinde in regiâ sellâ, multo excelsiore, quam pro habitu corporis. Itaque pedes quum imum gradum & non contingerent, unus ex regiis pueris mensam 1 subdidit pedibus, et quum spadonem, qui Darii fuerat, ingemiscentem conspexisset rex, causam mœstitiæ requisivit. Ille indicat, Darium vesci in eâ solitum, seque sacram i ejus mensam ad ludibrium recidentem sine lacrymis conspicere non posse. Subiit ergo regem verecundia1 violandi hospitales deos m; jamque subduci jubebat, quum Philotas", minime vero hæc feceris, rex, sed omen quoque accipe, mensam, ex quá libavit hostis epulas, tuis pedibus esse subjectam.

XIX. Persepolis diripitur et incenditur.
(Curtius 1. v. c. 6.)

b

Postero die Alexander convocatos duces copiarum do- 1 cet, nullam infestiorem urbem Græcis esse, quam regiam veterum Persidis regum. Hinc illa immensa agmina effusa: hinc Darium prius, deinde Xerxem Europæ impium intulisse bellum: excidio illius parentandum a esse majoribus. Jamque barbari, deserto oppido, quâ quemque metus agebat, diffugerant: quum rex phalangem, nil cunctatus inducit. Multas urbes, refertas opulentiâ regiâ, partim expugnaverat, partim in fidem acceperat : sed urbis hujus divitiæ vicere præterita. In hanc totius Persidis 2 opes congesserant barbari: aurum argentumque cumulatum erat; vestis ingens moduse; supellex non ad usum modo, sed ad ostentationem luxûs comparata. Itaque inter ipsos victores ferro dimicabatur: pro hoste erat, qui pretiosiorem occupaverat prædam : et quum omnia, quæ reperiebantur, capere non possent; jam res non occupabantur, sed æstimabanturf. Lacerabant regias vestes, ad se quisque partem trahentes; dolabris pretiosæ artis vasa cædebant; nihil neque intactum erat, neque integrum ferebatur; abrupta simulacrorum membra, ut quisque avellerat, trahebat. Neque avaritia solum, sed etiam crude- 3 litas in captâ urbe grassata est: auro argentoque onusti vilia captivorum corpora trucidabant, passimque obvii cædebantur, quos antea pretium suih miserabiles fecerati. Multi ergo hostium manus voluntariâ morte occupaverunt*; pretiosissima vestium1 induti, e muris semet ipsos cum conjugibus ac liberis in præceps jactantes. Quidam ignes,

quod paulo post facturus hostis videbaturm, subjecerant ædibus, ut cum suis vivi cremarentur. Ingens pecuniæ captivæ modus traditur, prope ut fidem excedat. Ceterum aut de aliis quoque dubitamus", aut credimus, in hujus urbis gazâ fuisse centum et viginti millia talentûm. Ad quæ vehenda (namque ad usus belli secum portare decreverat) jumenta et camelos a Susis et Babylone contrahi jussit.

4 Rex arcem Persepolis, tribus millibus Macedonum præsidio relictis, Nicarchidem tueri jubet: Tiridati quoque, qui gazam tradiderat, servatus est honos, quem apud Darium habuerat; magnâque exercitûs parte et impedimentis ibi relictis, Parmenionem Craterumque præfecit. Ipse cum mille equitibus peditumque expeditâ manu interiorem Persidis regionem, sub ipsum Vergiliarum sidus P petiit multisque imbribus et prope intolerabili tempestate vexatus, procedere tamen, quo intenderat, perseveravit 9. 5 Ventum erat ad iter perpetuis obsitum nivibus, quas frigoris vis gelu adstrinxerat'. Locorum squalors et solitudines inviæ fatigatum militem terrebant, humanarum rerum terminost se videre credentem. Omnia vasta atque sine ullo humani cultûs vestigio attoniti intuebantur, et antequam lux quoque et cœlum" ipsos deficerent, reverti jubebant. 6 Rex castigare territos supersedit*: ceterum ipse equo desiliit, pedesque per nivem et concretam glaciem ingredi cœpit. Erubuerunt non sequi, primum amici, deinde copiarum duces, ad ultimum milites. Primusque rex, dolabrâ glaciem perfringens, iter sibi fecit: exemplum regis ceteri imitati sunt. Tandem propemodum invias silvas emensi, humani cultûs rara vestigia et passim errantes pecorum greges reperere, et incolæ, qui sparsis tuguriis habitabant, quum se callibus inviis septos esse credidissent, ut conspexere hostium agmen, interfectis, qui comitari fugientes non poterant, devios montes et obsitos nivibus petiverunt. Inde, per colloquia captivorum 2 paulatim feritate mitigatâ, 7 tradidere se regi. Nec in deditos gravius consultum. Vastatis deinde agris Persidis, vicisque compluribus redactis in potestatem, ventum est in Mardorum gentem a bellicosissimam, et multum a ceteris Persis cultu vitæ abhorrentem. Specus in montibus fodiunt, in quos seque et conjuges ac liberos condunt: pecorum aut ferarum carne vescuntur. Ne feminis quidem pro naturæ habitub molliora ingenia

sunt comæ prominent hirta: vestis super genua est: fundâ vinciunt frontem; hoc et ornamentum capitis et telum est. Sed hanc quoque gentem idem fortunæ impetus domuit. Itaque tricesimo die, posteaquam a Persepoli profectus erat, eodem rediit. Dona deinde amicis ceterisque pro cujusque merito dedit. Propemodum omnia, quæ in ea urbe ceperat, distributa.

h

k

[VII.] Ceterum ingentia animi bona, illam indolem *, 8 quâ omnes reges antecessit, illam in subeundis periculis constantiam, in rebus moliendis f efficiendisque velocitatem, in deditis fidem, in captivis clementiam, in voluptatibus permissis quoque et usitatis temperantiam, haud tolerabili vini cupiditate fœdavit. Hoste et æmulo & regni reparante tum cum maxime bellum, nuper subactis novum imperium adspernantibus, de diei inibat convivia, quibus feminæ intererant. Ex his una Thais, et ipsa temulenta, maximam apud omnem Græcorum gentem initurum gratiam affirmat, si regiam Persarum jussisset incendi. Exspectare hoc eos, quorum urbes barbari1 delessent. Ebriæ mulieri 9 de tantâ re ferenti sententiam unus et alter, et ipsi mero onerati, assentiunt. Rex quoque avidior in quam sapientior, Quin igitur ", inquit, ulciscimur Græciam, et urbi faces subdimus? Omnes incaluerant mero: itaque surgunt temulenti ad incendendam urbem, cui armati pepercerant. Primus rex ignem regiæ injecit; tum convivæ et ministri pellicesque. Multa cedro ° dificata erat regia, quae cele riter, igne concepto, late fudit incendium. Quod ubi exercitus, qui haud procul urbe tendebat, conspexit, fortuitum ratus, ad opem ferendam concurrit. Sed ut ad vestibulum regiæ ventum est, vident regem ipsum adhuc aggerentem faces. Omissâ igitur, quam portaverant, aquâ, aridam materiam in incendium jacere P cœperunt.

Hunc exitum habuit regia totius Orientis, unde tot 10 gentes ۹ ante jura petebant, patria tot regum, unicus quondam Græciæ terror, molita' mille navium classem et exercitus, quibus Europa inundata est, contabulato mari molibus perfossisque montibus, in quorum specus fretum immissum est. Ac ne longâ quidem ætate, quæ excidium ejus secuta est, resurrexit. Alias urbes habuere Macedonum reges ", quas nunc habent Parthi hujus vestigium non inveniretur, nisi Araxes amnis * ostenderet. Inde urbem fuisse viginti stadiis distantem, credunt magis quam

« IndietroContinua »