Immagini della pagina
PDF
ePub

e

arbitrium agis, præcipuum ferunt præmium, qui procacissime patris tui memoriæ illudunt. Sogdianam regionem mihi attribuis, toties rebellem, et non modo indomitam, sed quæ ne subigi quidem possit. Mittor ad feras bestias f præcipitia ingenia sortitas. Sed quæ ad me pertinent, transeo. Philippi milites spernis, oblitus, nisi hic Atharias, senex, juniores pugnam detrectantes revocasset, adhuc nos circa Halicarnassum hæsuros fuisse. Quomodo ergo Asiam cum istis junioribus subjecisti? Verum est, ut opinor, quod avunculum tuumi in Italiâ dixisse constat, ipsum in viros incidisse, te in feminas."

[ocr errors]

m

Nihil ex omnibus inconsulte et temere dictis regem magis 6 moverat, quam Parmenionis cum honore mentio illata. Dolorem tamen rex pressit, contentus jussisse, ut convivio excederet. Nec quidquam aliud adjecit, quam forsitan eum, si diutius loquutus foret, exprobraturum sibi fuisse vitam a semet ipso datam; hoc enim superbe sæpe jactasse. Atque illum cunctantem adhuc surgere, qui proximi ei cubuerant, injectis manibus jurgantes monentesque conabantur abducere. Clitus quum abstraheretur, ad pristinam violentiam irâ quoque adjectâ, suo pectore tergum illius esse defensum; nunc postquam tanti meriti præterierit tempus, etiam memoriam invisam esse proclamat. Attali quoque cædem objiciebat, et ad ultimum, Jovis, quem patrem sibi Alexander adsereret, oraculum eludens, veriora se regi, quam patrem ejus, respondisse, dicebat. Jam tantum iræ conceperat rex, quantum vix sobrius ferre 7 potuisset. Enimvero olim° mero sensibus victis, ex lecto repente prosiluit. Attoniti amici ne positis quidem, sed abjectis poculis, consurgunt in eventum rei, quam tanto impetu acturus esset, intenti. Alexander raptâ lanceâ ex manibus armigeri, Clitum adhuc eâdem linguæ intemperantiâ furentem percutere conatus, a Ptolemæo et Perdiccâ inhibetur. Medium complexi et obluctari perseverantem P morabantur Lysimachus et Leonnatus etiam lanceam abstulerant. Ille militum fidem implorans, comprehendi se a proximis amicorum, quod Dario nuper accidisset, exclamat; signumque tubâ dari, ut ad regiam armati coirent, jubent. Tum vero Ptolemæus et Perdiccas genibus 8 advoluti orant, ne in tam præcipiti irâ perseverat, spatiumque potius animo det. Omnia postero die justius exsequuturum. Sed clausæ erant aures, obstrepente irâ.

[ocr errors]

E

I

Itaque impotens animi procurrit in regiæ vestibulum, et vigili excubanti hastâ ablatâ, constitit in aditu, quo necesse erat iis, qui simul cœnaverant, egredi. Abierant ceteri. Clitus ultimus sine lumine exibat. Quem rex, quisnam esset, interrogat. Eminebat etiam in voce sceleris, quod parabat, atrocitas. Et ille jam non suæ, sed regis iræ memor, Clitum esse, et de convivio exire, respondit. Hæc dicentis latus hastâ transfixit, morientisque sanguine adspersus, I nunc, inquit, ad Philippum et Parmenionem et Attalum.

9 [II.] Male humanis ingeniis natura consuluit, quod plerumque non futura, sed transacta perpendimus. Quippe rex, postquam ira mente decesserat, etiam ebrietate discussât, magnitudinem facinoris serâ æstimatione perspexit". Videbat tunc immodicâ libertate abusum, sed alioqui egregium bello virum, et, nisi erubesceret fateri, servatorem sui, occisum. Detestabile carnificis ministerium occupaverat * rex, verborum licentiam, quæ vino poterat imputari, nefandâ cæde ultus. Manabat toto vestibulo cruor paulo ante convivæ : vigiles attoniti et stupentibus similes procul stabant, liberioremque pœnitentiam solitudo z exciebat.

10

Ergo hastam e corpore jacentis evulsam retorsit in semet ipsum jamque admoverat pectori, quum advolant vigiles et repugnanti e manibus extorquent allevatumque in tabernaculum deferunt. Ille humi prostraverat corpus, gemitu ejulatuque miserabili totâ personante regiâ. Laniare deinde os unguibus, et circumstantes rogare, ne se tanto dedecori superstitem esse paterentur. Inter has preces tota nox exacta est. Maxime eo movebatur, quod omnium amicorum animos videbat attonitos: neminem a cum ipso sociare sermonem b postea ausurum. Vivendum esse in solitudine velut feræ bestiæ, terrenti alias, alias timenti. Primâ deinde luce tabernaculo corpus, sicut adhuc cruen11 tum erat, jussit inferri. Quo posito ante ipsum, lacrymis obortis, Hanc, inquit, nutricia meæ gratiame retuli, cujus duo filii apud Miletum f pro meâ gloriâ occubuere mortem: hic frater, unicum orbitatis solatium %, a me inter epulas occisus est. Quo nunc se conferet misera? Omnibus ejus ↳ unus supersum, quem solum æquis oculis videre non poterit. Et ego servatorum meorumi latro, revertar in patriam, ut ne dextram quidem nutrici sine memoriâ

k

calamitatis ejus offerre possim ? Et quum finis lacrymis querelisque non fieret, jussu amicorum corpus ablatum est. Rex triduum jacuit inclusus. Quem ut armigeri corporisque custodes ad moriendum obstinatum esse cognoverunt, universi in tabernaculum irrumpunt, diuque precibus ipsorum reluctatum ægre vicerunt, ut cibum caperet. Quoque minus cædis puderet, jure interfectum Clitum, Macedones decernunt, sepulturâ quoque prohibituri m, ni rex humari jussisset.

XXIV. De India ejusque terræ incolis, eorumque moribus. (Curtius 1. VIII. c. 9.)

с

India tota ferme spectat orientem, minus in latitudinem, 1 quam rectâ regione a spatiosâ. Quæ austrum accipiunt, in altius terræ fastigium excedunt; plana sunt cetera, multisque inclitis amnibus, Caucaso monte ortis, placidum per campos iter præbent. Indus gelidior est quam ceteri: aquas vehit a colore maris haud multum abhorrentes. Ganges amnis ab ortu eximius, ad meridianam regionem 2 decurrit, et magnorum montium juga recto alveo stringit. Inde eum objectæ rupes inclinant ad orientem. Utque rubro marih accipitur, findens ripas, multas arbores cum magnâ soli parte exsorbet; saxis quoque impeditus crebro reverberatur: ubi mollius solum reperit, stagnat insulasque molitur. Acesines eum auget. Ganges decursurum in mare intercipit, magnoque motu amnis uterque colliditur. Quippe Ganges asperum os influenti objicit, nec repercussæ aquæ cedunt m. Dyardanes minus celeber 3 auditu est, quia per ultima Indiæ currit: ceterum non crocodilos modo, uti Nilus, sed etiam delphines ignotasque aliis gentibus belluas alit. Erymanthus crebris flexibus subinde curvatus, ab accolis rigantibus carpitur. Ea causa est, cur tenues reliquias jam sine nomine in mare emittat. Multis præter hos amnibus tota regio dividitur, sed ignobilibus, quia modico itinere P fluunt. Ceterum quæ propiora 4 sunt mari, aquilones 1 maxime deurunt: ii cohibiti jugis montium ad interiora non penetrant; ita alendis frugibus mitia. Sed adeo in illâ plagâ mundus statas temporum vices mutat, ut, quum alia fervore solis exæstuant, Indiam nives obruant, rursusque ubi cetera rigent, illic intolerandus æstus existat. Nec cur", ulli se naturæ causa

ingessit *. Mare certe, quo alluitur, ne colore quidem abhorret a ceteris. Ab Erythrâ rege inditum est nomen, 5 propter quod ignari rubere aquas credunt. Terra lini ferax, unde plerisque sunt vestes. Libri arborum teneri, haud secus quam chartæ, literarum notas capiunt. Aves ad imitandum humanæ vocis sonum dociles sunt. Animalia

b

inusitata ceteris gentibus, nisi invecta. Eadem terra et rhinocerotas alit, non generat. Elephantorum major est vis, quam quos in Africâ domitant, et viribus magnitudo respondet. Aurum flumina vehunt, quæ leni modicoque 6 lapsu segnes aquas ducunt. Gemmas margaritasque mare litoribus infundit ; neque alia illis major opulentiæ causa est, utique postquam vitiorum commercium vulgavere in exteras gentes quippe æstimantur purgamenta æstuantis freti pretio, quod libido constituit. Ingeniae hominum, sicut ubique, apud illos locorum quoque situs format. Corpora usque pedes carbaso velant: soleis pedes, capita linteis vinciunt: lapilli ex auribus pendent: brachia quoque et lacertos auro colunt, quibus inter populares aut nobilitas, aut opes eminent. Capillum pectunt sæpius quam tondent. Mentum semper intonsum est: reliquam oris cutem ad speciem lævitatis exæquant.

7

f

i

Regum tamen luxuria, quam ipsi magnificentiam appellant, super omnium gentium vitia'. Quum rex se in publico conspici patitur, turibula argentea ministri ferunt, totumque iter, per quod ferri destinavit, odoribus complent m Aureâ lecticâ margaritis circumpendentibus recubat distincta sunt auro et purpurâ carbasa, quæ indutus est lecticam sequuntur armati corporisque custodes: inter quos ramis aves pendent, quas cantu seriis rebus obstrepere ° docuerunt. Regia auratas columnas habet. Totas

n

eas vitis auro cælata percurrit, aviumque, quarum visu maxime gaudent, argenteæ effigies opera distinguunt P. Regia adeuntibus patet, quum capillum rex pectit atque ornat; tunc responsa legationibus, tunc jura popularibus 8 reddit. Demtis soleis, odoribus illinuntur pedes.

Maxi

mus labor est, inclusa vivario animalia inter vota cantusque pellicum figere. Binorum cubitorum sagittæ sunt, quas emittunt majore nixu quam effectu. Quippe telum, cujus in levitate vis omnis est, inhabili pondere oneratur. Breviora itinera equo conficit; longior ubi expeditio est, elephanti vehunt currum, et tantarum belluarum corpora tota

contegunt auro 3. Ac ne quid perditis moribus desit, lecticis aureis pellicum longus ordo sequitur. Separatum illud a reginâ ordine agmen est ", æquatque luxuriâ. Feminæ epulas parant: ab iisdem vinum ministratur, cujus omnibus Indis largus est usus *. Regem mero somnoque sopitum in cubiculum pellices referunt, patrio carmine noctium invocantes deos".

a

Quis credat inter hæc vitia curam esse sapientiæ ? 9 Unum agreste et horridum genus est, quos sapientes vocant. Apud hos occupare fati diem pulchrum, et vivos se cremari jubent, quibus aut segnis ætas, aut incommoda valetudo est. Exspectatam mortem pro dedecore vitæ habent; nec ullus corporibus, quæ senectus solvit, honos redditur inquinari putant ignem, nisi qui spirantes recipit. Illid, qui in urbibus publicis moribus degunt, siderum motus scite spectare dicuntur, et futura prædicere; nec quemquam admovere e leti diem credunt, cui exspectare interrito liceat. Deos putant, quidquid colere cœperunt; arbores maxime, quas violare capitale est.

XXV. Petræ, Aornos vocata, in Indiá, expugnatio.
(Curtius 1. VIII. c. 11, 2.)

Multa ignobilia oppida deserta a suis venere in regis 1 potestatem, quorum incolæ armati petram Aornon a nomine occupaverunt. Hanc ab Herculeb frustra obsessam esse, terræque motu coactum absistere, fama vulgaverat. Inopem consilii Alexandrum, quia undique præceps et abrupta rupes erat, senior quidam peritus locorum cum duobus filiis adiit, si pretium operi esset, aditum se monstraturum esse promittens. Octoginta talenta constituit daturum d Alexander; et altero ex juvenibus obside retento, ipsum ad exsequenda, quæ obtulerat, dimisit. Leviter armatis dux datus est Mullinus, scriba regis. Hos enim circumitu, quo fallerent hostem, in summum jugum placebat evadere.

Petra non, ut pleræque, modicis ac mollibusf clivis in 2 sublime fastigium crescit; sed in metæ & maxime modum erecta est, cujus ima spatiosiora sunt, altiora in arctius coeunt, summa in acutum cacumen exsurgunt. Radices ejus Indus amnis subit, præaltis utrimque asperis ripis: al alterâ parte voragines eluviesque præruptæ sunt. Nee

« IndietroContinua »