Immagini della pagina
PDF
ePub

3

4

Ad

alia expugnandi patebat via, quam ut replerentur. manum silva erat, quam rex ita cædi jussit, ut nudi stipites jacerentur: quippe rami fronde vestiti impedissent ferentes. Ipse primus truncam arborem jecit; clamorque exercitûs index alacritatis secutus est, nullo detrectante munus, quod rex occupasset i. Intra septimum diem cavernas expleverant, quum rex sagittarios et Agrianos jubet per ardua niti; juvenesque promtissimos ex suâ cohorte triginta delegit. Duces his dati sunt Charus et Alexander; quem rex nominis, quod sibi cum eo commune esset, admonuit.

n

k

Ac primo quia tam manifestum periculum erat, ipsum regem discrimen subire non placuit; sed ut signum tubâ datum est, vir audaciæ promtæ conversus ad corporis custodes sequi se jubet, primusque evadit in rupem m. Nec deinde quisquam Macedonum substitit: relictisque stationibus suâ sponte regem sequebantur. Multorum miserabilis fuit casus, quos ex præruptâ rupe lapsos amnis præterfluens hausit; triste spectaculum " etiam non periclitantibus: quum vero alieno° exitio, quid ipsis timendum foret, admonerentur, in metum misericordiâ versâ, non exstinctos, sed semet ipsos deflebant. Et jam eo perventum erat, unde sine pernicie nisi victores redire non possent, ingentia saxa in subeuntes provolventibus barbaris, qui p perculsi instabili et lubrico gradu præcipites recidebant. Evaserant tamen Alexander et Charus, quos cum triginta delectis præmiserat rex, et jam pugnare cominus cœperant: sed quum superne tela barbari ingererent, sæpius ipsi feriebantur, quam vulnerabant. Ergo Alexander et nominis sui et promissi memor, dum acrius quam cautius dimicat, confossus undique a obruitur. Quem ut Charus jacentem conspexit, ruere in hostem, omnium præter ultionem immemor, cœpit; multosque hastâ, quosdam gladio interemit. Sed quum tot unum incesserent manus, super amici corpus procubuit exanimis.

Haud secus, quam par erat, promtissimorum juvenum ceterorumque militum interitu commotus rex signum receptui dedit. Saluti fuit, quod sensim et intrepidi se receperunt; et barbari hostem depulisse contenti, non institere cedentibus. Ceterum Alexander quum statuisset desistere incepto, (quippe nulla spes potiundæ petræ offerebatur,) tamen speciem ostendit in obsidione perseverantis 1. Nam et itinera obsideri jussit, et turres admoveris, et fatigatis

alios succedere. Cujus pertinaciâ cognitâ, Indi per biduum quidem et duas noctes, cum ostentatione non fiduciæ modo, sed etiam victoriæ epulati sunt, tympana suo more pulsantes; tertiâ vero nocte tympanorum quidem strepitus desierat audiri; ceterum ex totâ petrâ faces refulgebant, quas accenderant barbari, ut tutior esset ipsis fuga, obscurâ nocte per invia saxa cursuris. Rex Balacro, qui specularetur, præmisso, cognoscit petram fugâ Indorum esse desertam. Tum dato signo, ut universi conclamarent, incomposite fugientibus metum incussit. Multique, tanquam adesset hostis, per lubrica saxa, perque invias cotes præcipitati occiderunt: plures aliquâ membrorum parte mulctati', ab integris" deserti sunt.

Rex locorum magis quam hostium victor, tamen magnæ 5 victoriæ sacrificiis et cultu dies satisfecit. Aræ in petrâ locatæ sunt Minervæ Victoriæque y. Ducibus itineris, quos subire jusserat leviter armatos, etsi promissis minora præstiterant, pretium cum fide redditum est. Petræ regionisque ei adjunctæ Sisocosto tutela permissa.

EX TACITO.

XXVI. De Germania ejusque incolis. (Tacitus de Mor. Germ. c. 4-27.)

Eorum opinionibus accedo, qui Germaniæ populos nullis 1 aliarum nationum connubiis infectos a, propriam et sinceram bet tantum sui similem gentem exstitisse, arbitrantur. Unde habitus quoque corporum, quamquam in tanto hominum numero, idem omnibus c, truces et cœrulei oculi, rutilæ comæ, magna corpora, et tantum ad impetum valida. Laboris atque operum non eadem patientia; minimeque sitim æstumque tolerare, frigora atque inediam cœlo soloque adsueverunt.

h

f

e

[V.] Terra etsi aliquanto specie differt, in universum 2 tamen aut silvis horrida, aut paludibus fœda; humidior, quâ Gallias, ventosior, quâ Noricum et Pannoniami adspicit; satis ferax; frugiferarum arborum impatiens; pecorum fecunda, sed plerumque improcerak. Ne armentis1

[ocr errors]

quidem suus honor m, aut gloria frontis". Numero gaudent, eæque solæ et gratissimæ opes sunt. Argentum et aurum 3 propitii an irati dii negaverint, dubito. Nec tamen adfirmaverim, nullam Germaniæ venam argentum aurum ve gignere. Quis enim scrutatus est? Possessione et usu haud perinde P afficiuntur. Est videre apud illos argentea vasa, legatis et principibus eorum muneri data, non in aliâ vilitate, quam quæ humo finguntur; quamquam proximi, ob usum commerciorum, aurum et argentum in pretio habent, formasque quasdam nostræ pecuniæ agnoscunt atque eligunt interiores simplicius et antiquius permutatione mercium utuntur.

4

5

:

[VI.] Ne ferrum quidem superests, sicut ex genere telorum colligitur. Rari gladiis aut majoribus lanceis utuntur. Hastas, vel ipsorum vocabulo frameas, gerunt, angusto et brevi ferro, sed ita acri et ad usum habili, ut eodem telo, prout ratio poscit, vel cominus vel eminus pugnent. Et eques quidem scuto frameâque contentus est; pedites" et missilia spargunt, plura singuli, atque in immensum vibrant, nudi aut sagulo leves *. Nulla cultûs jactatio : scuta tantum lectissimis coloribus distinguunt; paucis loricæ, vix uni alterive cassis aut galea. Scutum reliquisse præcipuum flagitium; nec aut sacris adesse, aut concilium inire ignominioso fas; multique superstites bellorum infamiam laqueo finierunt.

e

[VII.] Reges ex nobilitate, duces ex virtute sumunt. Nec regibus infinita aut libera potestas; et duces, exemplo a potius quam imperio, si promti, si conspicui, si ante aciem agant, admiratione præsunt. Ceterum neque animadvertere, neque vincire, nec verberare quidem, nisi sacerdotibus, permissum; non quasi in pœnam, nec ducis jussu, sed velut deo imperante, quem adesse bellantibus credunt. Effigiesque d et signa quædam, detracta lucis, in prælium ferunt. Quodque præcipuum fortitudinis incitamentum est, non casus, nec fortuita conglobatio f turmam aut cuneum facit, sed familiæ et propinquitates; et in proximo pignora, unde feminarum ululatus audiri, unde vagitus infantium. Hi cuique sanctissimi testes, hi maximi laudatores. Ad matres, ad conjuges vulnera ferunt; nec illæ numerare, aut exigere plagas pavent; cibosque et 6 hortamina pugnantibus gestant. [VIII.] Memoriæ proditur, quasdam acies, inclinatas jam et labantes, a feminis

h

restitutas, constantià precum et objectu pectorum, et monstratâ cominus captivitate, quam longe impatientius', feminarum suarum nomine m timent; adeo, ut efficacius obligentur " animi civitatum, quibus inter obsides puellæ quoque nobiles imperantur. Inesse quin etiam sanctum aliquid et providum P putant, nec aut consilia earum aspernantur, aut responsa negligunt.

X

[XIV.] Quum ventum in aciem, turpe principi, virtute 7 vinci; turpe comitatui 9, virtutem principis non adæquare. Jam vero infame in omnem vitam ac probrosum, superstitem principi suo ex acie recessisse $. Illum defendere, tueri, sua quoque fortia facta gloriæ ejus assignaret, præcipuum sacramentum " est. Principes pro victoriâ pugnant, comites pro principe. Si civitas, in quâ orti sunt, longâ pace et otio torpeat, plerique nobilium adolescentium petunt ultro eas nationes, quæ tum bellum aliquod gerunt; quia et ingrata genti quies, et facilius inter ancipitia clarescant; magnumque comitatum nonnisi vi belloque tueare. Exigunt enim principis sui liberalitate illum bellatorem 8 equum, illam cruentam victricemque frameam ". Nam epulæ a, et, quamquam incomti, largi tamen apparatus, pro stipendio cedunt a. Materia munificentiæ e per bella et Nec arare terram, aut exspectare annum tam facile persuaseris, quam vocare h hostes et vulnera mererii. Pigrum quinimmo et iners videtur, sudore acquirere quod possis sanguine parare.

raptus.

k

[XV.] Quotiens bella non ineunt, non multum venati- 9 bus', plus per otium m transigunt", dediti somno ciboque. Fortissimus quisque ac bellicosissimus nihil agens; delegata domûs et penatium et agrorum cura feminis senibusque et infirmissimo cuique ex familiâ, ipsi hebento, mirâ diversitate P naturæ, quum iidem homines sic ament inertiam et oderint quietem. Mos est civitatibus, ultro ac viritim conferre principibus vel armentorum vel frugum quod ¶ pro honore acceptum, etiam necessitatibus subvenit. Gaudent præcipue finitimarum gentium donis, quæ non modo a singulis, sed publice mittuntur: electi equi, magna arma, phaleræ torquesque. Jam et pecuniam accipere docuimus '.

[XVI.] Nullas Germanorum populis urbes habitari, satis 10 notum est; ne pati quidem inter se junctas sedes. Colunts discreti ac diversi, ut fons, ut campus, ut nemus placuit.

Vicos locant t, non in nostrum morem, connexis et cohærentibus ædificiis; suam quisque domum spatio" circumdat; sive adversus casus ignis remedium, sive inscitia ædificandi. Ne camentorum quidem apud illos aut tegularum usus; materiâ ad omnia utuntur informi, et citra speciem aut delectationem. Quædam loca diligentius illinunt terrâ a ita purâ et splendente, ut picturam imitetur. Solent et subterraneos specus b aperire, eosque multo insuper fimo onerant, suffugium hiemi et receptaculum frugibus; quia rigorem frigorum ejusmodi locis molliunt: et si quando hostis advenit, aperta populatur, abdita autem et defossa aut ignorantur c, aut eo ipso fallunt, quod quærenda

sunt.

d

11 [XVII.] Tegumen omnibus sagum, fibulâ, aut, si desit, spinâ consertum: ceterae intecti totos dies juxta focum atque ignem agunt. Locupletissimi veste distinguuntur, non fluitante, sicut Sarmatæ ac Parthi, sed strictâ et singulos artus exprimente f. Gerunt et ferarum pelles, proximi ripæ negligenter, ulteriores exquisitius, ut quibus nullus per commercia cultus". Eligunti feras, et detracta velamina spargunt maculis pellibusque beluarum, quas exterior Oceanus atque ignotum mare gignit. Nec alius feminis quam viris habitus, nisi quod feminæ sæpius lineis amictibus velantur, eosque purpurâ variant, partemque vestitûs superioris in manicas non extendunt m, nudæ brachia ac lacertos. Sed et proxima pars pectoris patet.

12

n

[XVIII.] Quamquam severa illic matrimonia; nec ullam morum partem magis laudaveris. Nam prope soli Barbarorum singulis uxoribus contenti sunt, exceptis admodum paucis, qui non libidineo, sed ob nobilitatem plurimis nuptiis ambiuntur P. Dotem non uxor marito, sed uxori maritus offert. Intersunt parentes et propinqui, ac munera probant"; munera non ad delicias s muliebres quæsita, nec quibus nova nupta comatur; sed boves et frenatum equum et scutum cum frameâ gladioque. In hæc munerat uxor accipitur; atque in vicem ipsa armorum aliquid viro affert. Hoc" maximum vinculum, hæc arcana sacra *, hos conjugales deos arbitrantur. Ne se mulier extra virtutum cogitationes extraque bellorum casus putet, ipsis incipientis matrimonii auspiciis admonetur, venire se laborum periculorumque sociam, idem in pace, idem in prœlio passuram ausuramque. - hoc juncti boves, hoc paratus equus,

« IndietroContinua »