Immagini della pagina
PDF
ePub

hoc data arma denuntiant.—sic vivendum 2, sic pereundum accipere se, quæ liberis inviolata a ac digna reddat, quæ nurus accipiant, rursusque ad nepotes referant.

d

[XX.] In omni domo liberi nudi ac sordidi in hos 13 artus, in hæc corpora, quæ miramur, excrescunt. Sua quemque mater uberibus alit, nec ancillis ac nutricibus delegantur. Dominum ac servum nullis educationis deliciis dignoscas. Inter eadem pecora, in eâdem humo degunt, donec ætas separet ingenuos, virtus agnoscat. Quanto plus propinquorum, quo major affinium numerus, tanto gratiosior senectus, nec ulla orbitatis pretia . [XXI.] Suscipere tam inimicitias seu patris, seu propinqui, quam amicitias, necesse est. Nec implacabiles durant. Luitur enim etiam homicidium certo armentorum ac pecorum numero, recipitque satisfactionem universa domus; utiliter in publicum, quia periculosiores sunt inimicitiæ juxta libertatem 1. Convictibus et hospitiis non alia gens effusius indulget. 14 Quemcunque mortalium arcere tecto, nefas habetur; pro fortunâ quisque apparatis epulis excipit *. Quum defecere, qui modo hospes fuerat, monstrator hospitii et comes ", proximam domum non invitati adeunt; nec interest; pari humanitate" accipiuntur. Notum ignotumque, quantum ad jus hospitii, nemo discernit. Abeunti, si quid proposcerit, concedere moris; et poscendi invicem eadem facilitas. Gaudent muneribus; sed nec data imputant, nec acceptis obligantur.

m

p

[XXII.] Statim e somno, quem plerumque in diem P 15 extrahunt, lavantur, sæpius calida, ut apud quos plurimum hiems occupat. Lauti cibum capiunt; separatæ singulis sedes, et sua cuique mensa. Tum ad negotia, nec minus sæpe ad convivia procedunt armati. Diem noctemque continuare potando, nulli probrum. Crebræ, ut inter vinolentos, rixæ, raro conviciis, sæpius cæde et vulneribus transiguntur. Sed et de reconciliandis in vicem inimicis et jungendis affinitatibus, et adsciscendis principibus, de pace denique ac bello, plerumque in conviviis consultant; tamquam nullo magis tempore aut ad simplices cogitationes pateat animus, aut ad magnas incalescat. Gens non astuta, nec callida, aperit adhuc " secreta pectoris licentiâ joci. Ergo detecta et nuda omnium mens. Posterâ die retractatur, et salva utriusque temporis ratio

16

17

18

1

est z.

Deliberant, dum fingere nesciunt; constituunt, dum errare non possunt.

[XXIV.] Aleam, quod mirere, sobrii inter seria" exercent, tantâ lucrandi perdendive temeritate, ut, quum omnia defecerunt, extremo et novissimo jactu de libertate et de corpore contendant. Victus voluntariam servitutem adit. Quamvis juvenior, quamvis robustior, alligari se ac venire b patitur. Ea est in re prava pervicacia: ipsi fidem vocant. Servos conditionis hujus per commercia tradunt, ut se quoque pudore victoriæ exsolvant.

[XXV.] Ceteris servis, non in nostrum morem, descriptis per familiam ministeriis e, utuntur. Suam quisque sedem, suos penates & regit. Frumenti modum dominus, aut pecoris, aut vestis, ut colono, injungit; et servus hactenus paret". Cetera domûs officia uxor ac liberi exseVerberare i quuntur. k servum ac vinculis et opere COercere, rarum. Occidere solent, non disciplinâ et severitate, sed impetu et irâ, ut inimicum, nisi quod1 impune. Liberti non multum supra servos sunt, raro aliquod momentum m in domo, nunquam in civitate; exceptis duntaxat iis gentibus, quæ regnantur. Ibi enim et super ingenuos et super nobiles ascendunt.

[XXVII.] Funerum nulla ambitio ". Id solum observatur, ut corpora clarorum virorum certis lignis crementur. Struem rogi nec vestibus nec odoribus cumulant. Sua cuique arma, quorundam igni et equus adjicitur. Sepulcrum cespes erigit F. Monumentorum arduum et operosum honorem, ut gravem defunctis 9, aspernantur. Lamenta ac lacrimas cito, dolorem et tristitiam tarde ponunt. Feminis lugere honestum est, viris meminisse.

XXVII. De Cattis. (Tacitus de Morib. German. c. 30.)

Catti initium sedis ab Hercynio saltu inchoant. Duriora genti corpora, stricti artus, minax vultus, et major animi vigor. Multum, ut inter Germanos a, rationis ac solertiæ; præponere electos, audire præpositos, nosse ordines ©, intelligere occasiones d, differre impetus, disponere diem, vallare noctem, fortunam & inter dubia, virtutem inter certa numerare: quodque rarissimum 1, nec nisi Romanæ disciplinæ concessum, plus reponere in duce, quam in

exercitu. Omne robur in pedite, quem super arma ferra- 2 mentis quoque et copiis onerant. Alios ad prælium ire videas, Cattos ad bellum : rari excursus et fortuita pugna. Equestrium sane virium id proprium, cito parare victoriam, cito cedere. Velocitas juxta formidinem1, cunctatio propior constantiæ m est.

n

[XXXI.] Et aliis Germanorum populis usurpatum rara 3 et privata cujusque audentia apud Cattos in consensum vertit; ut primum adoleverint, crinem barbamque summittere, nec, nisi hoste caso, exuere votivum obligatumque virtuti P oris habitum. Super sanguinem 9 et spolia revelant frontem, seque tum demum pretia nascendi1 retulisse, dignosque patriâ ac parentibus ferunt. Ignavis et imbellibus manet squalors. Fortissimus quisque ferreum insuper 4 annulum (ignominiosum id genti) velut vinculum gestat, donec se cæde hostis absolvat. Plurimis Cattorum hic placet habitus "; jamque canent insignes, et hostibus simul suisque monstrati. Omnium penes hos initia pugnarum; hæc prima semper acies, visu nova. Nam ne in pace quidem vultu mitiore mansuescunt ". Nulli z domus, aut ager, aut aliqua cura; prout ad quemque venere, aluntur, prodigi alieni, contemtores sui, donec exsanguis senectus tam duræ virtuti impares faciat.

XXVIII. De Cimbris et de Romanorum bellis cum Germaniæ populis. (Tacitus de Morib. German. c. 37.)

b

d

Proximi Oceano Cimbri a, parva nunc civitas, sed gloriâ 1 ingens; veterisque famæ late vestigia manent, utraque ripa castra ac spatia, quorum ambitu nunc quoque metiaris molem manusque gentis, et tam magni exitûs fidem ®. Sexcentesimum et quadragesimum annum urbs nostra agebat, quum primum Cimbrorum audita sunt arma, Cæcilio Metello ac Papirio Carbone Coss. Ex quo si ad alterum Imperatoris Trajani f consulatum computemus, ducenti ferme et decem anni colliguntur. Tamdiu Germania vin- 2 citur h. Medio tam longi ævi spatio multa invicem damna : non Samnis, non Pœni, non Hispaniæ Galliæve, ne Parthi quidem sæpius admonuerei. Quippe regno Arsacis * acrior est Germanorum libertas. Quid enim aliud nobis quam cædem Crassi, amisso et ipso Pacoro, infra Ventidium dejectus Oriens objecerit? At Germani Carbone m

k

et 3

1

[ocr errors]

Cassio, et Scauro Aurelio, et Servilio Cæpione, Cn. quoque Manlio fusis vel captis, quinque simul consulares exercitus populo Romano", Varum tresque cum eo legiones etiam Cæsari abstulerunt. Nec impune C. Marius in Italiâ, Divus Julius P in Galliâ, Drusus ac Nero et Germanicus in suis eos sedibus perculerunt. Mox ingentes C. Cæsaris' minæ in ludibrium versæ. Inde otium, donec occasione discordiæ nostræ et civilium armorum, expugnatis legionum hibernis, etiam Gallias affectavere: ac rursus pulsi, inde proximis temporibus triumphatit magis quam victi

sunt.

S

XXIX. De Æstyis. (Tacitus de Morib. German. c. 45.)

Dextro Suevici maris a littore Estyorum gentes alluuntur, quibus ritus habitusque Suevorum, lingua Britannica propior. Matrem deûm venerantur. Insigne superstitionis formas aprorum gestant. Id pro armis omnique tutelâ securum Dead cultorem etiam inter hostes præstat. Rarus ferri, frequens fustium usus. Frumenta ceterosque fructus patientius quam pro solitâ Germanorum inertiâ laborante. Sed et mare scrutantur, ac soli omnium succinum, quod ipsi glesum vocant, inter vada atque in 2 ipso littore legunt. Nec quæ natura quæve ratio gignat, ut Barbaris", quæsitum compertumve. Diu quin etiam inter cetera ejectamenta i maris jacebat, donec luxuria nostra dedit nomen1: ipsis in nullo usu, rude legitur, informe perfertur, pretiumque mirantes m accipiunt.

k

g

Suc

[ocr errors]

cum tamen arborum esse intelligas, quia terrena quædam atque etiam volucria animalia plerumque interlucent, quæ implicata humore", mox durescente materiâ cluduntur. 3 Fecundiora igitur nemora lucosque, sicut Orientis secretis, ubi thura balsamaque sudantur, ita Occidentis insulis terrisque inesse crediderim; quæ vicini solis radiis expressa atque liquentia in proximum mare labuntur, ac vi tempestatum in adversa littora exundant. Si naturam succini admoto igne tentes ", in modum tædæ accenditur, alitque flammam pinguem et olentem, mox ut in picem resinamve lentescit.

XXX. Britanniae descriptio. (Tacitus Vit. Agric. c. 10.)

с

h

Britanniæ situm populosque, multis scriptoribus a memo- 1 ratos, non in comparationem curæ b ingeniive referam, sed quia tum primum perdomitad est. Itaque quæ priores nondum compertâ eloquentiâ percoluere, rerum fide 1 tradentur. Britannia, insularum, quas Romana notitia complectitur, maxima spatio 1 ac cœlo, in orientem Germaniæ, in occidentem Hispaniæ obtendituri: Gallis in meridiem etiam inspicitur: septentrionalia ejus, nullis contra terris1, vasto atque aperto marim pulsantur. Formam totius Bri- 2 tanniæ Livius" veterum, Fabius Rusticus recentium eloquentissimi auctores, oblongæ scutulæ P vel bipenni assimulavere. Et est ea facies citra Caledoniam 9, unde in universam fama est transgressa. Sed immensum et enorme spatium procurrentium extremos jam littore terrarum velut in cuneum tenuatur t.

Hanc oram novissimi maris tunc" primum Romana 3 classis circumvecta, insulam esse Britanniam affirmavit *, ac simul incognitas ad id tempus insulas, quas Orcadas y vocant, invenit domuitque. Dispecta est et Thule a, quam hactenus nix et hiems abdebat; sed mare pigrum et grave remigantibus perhibent ne ventis quidem perinde attolli: credo, quod rariores terræ montesque, causâ ac materiâ tempestatum, et profunda moles continui maris tardius impellitur. Naturam Oceani atque æstûs neque quærere 4 hujus operis est, ac multi e retulere. Unum addiderim : nusquam latius dominari mare, multum fluminum & huc atque illuc ferre, nec littore tenush accrescere aut resorberi, sed influere penitus atque ambire, et jugis etiam atque montibus inseri velut in suo i.

[XI.] Ceterum, Britanniam qui mortales initio coluerint, 5 indigenæ an advecti, ut inter barbaros *, parum compertum. Habitus corporum varii, atque ex eo argumenta1: namque rutilæm Caledoniam habitantium comæ, magni artus, Germanicam originem asseverant ". Silurum colorati vultus et torti plerumque crines, et posita P contra Hispania, Iberos veteres trajecisse, easque sedes occupasse, fidem faciunt. Proximi Gallis et similes sunt: seu durante ori- 6 ginis vi, seu, procurrentibus in diversa terris, positio cœli corporibus habitum dedit. In universum tamen

[ocr errors]
« IndietroContinua »