Immagini della pagina
PDF
ePub

7

æstimanti, Gallos vicinum solum occupasse, credibile est. Eorum " sacra deprehendas superstitionum persuasione *: sermo haud multum diversus, in deposcendis periculis eadem audacia, et, ubi advenere, in detrectandis eadem formido. Plus tamen ferocia Britanni præferunt, ut quos nondum longa pax emollierit. Nam Gallos quoque in bellis floruisse accepimus; mox segnitia cum otio intravit, amissâ virtute pariter ac libertate. Quod Britannorum olim victis a evenit; ceteri manent, quales Galli fuerunt.

с

[XII.] In pedite robur; quædam nationes et curru præliantur. Honestior auriga; clientes propugnant. Olim regibus parebant; nunc per principes d factionibus et studiis trahuntur e. Nec aliud adversus validissimas gentes pro nobis utilius, quam quod in commune non consulunt: rarus duabus tribusve civitatibus ad propulsandum commune periculum conventus 8. Ita, dum singuli pugnant, 8 universi vincuntur. Cœlum crebris imbribus ac nebulis foedum h: asperitas frigorum abest. Dierum spatia i ultra nostri orbis mensuram, et nox clara et extremâ Britanniæ parte brevis, ut finem atque initium lucis exiguo discrimine internoscas. Quod si nubes non officiant, adspici per noctem solis fulgorem, nec occidere et exsurgere, sed trans9 ire affirmant. Solum, præter oleam vitemque et cetera calidioribus terris oriri sueta, patiens frugum m, m, fecundum. Tarde mitescunt, cito proveniunt. Eadem utriusque rei causa, multus humor terrarum cœlique. Fert Britannia aurum et argentum et alia metalla, pretium victoriæ ". Gignit et Oceanus margarita, sed subfusca et liventia o. Quidam artem abesse P legentibus arbitrantur. Nam in rubro mari viva ac spirantia saxis avelli in Britanniâ, prout expulsa sint, colligi. Ego facilius crediderim, naturam margaritis deesse, quam nobis avaritiam s ! 10 [XIII.] Ipsi Britanni delectum ac tributa et injuncta Imperii munera impigre obeunt, si injuriæ absint: has ægre tolerant, jam domitit ut pareant, nondum ut serviant. Igitur primus omnium Romanorum Divus Julius " cum exercitu Britanniam ingressus, quamquam prosperâ pugnâ terruerit incolas, ac littore potitus sit, potest videri ostendisse posteris, non tradidisse. Mox bella civilia, et in rempublicam versa principum arma, ac longa oblivio Britanniæ etiam in pace. Consilium id Divus Augustus voca11 bat, Tiberius præceptum. Agitasse Cajum Cæsarem de

[ocr errors]

b

intrandâ Britanniâ, satis constat, ni velox ingenio", mobilis pœnitentiâ, et ingentes adversus Germaniam a conatus frustra fuissent. Divus Claudius auctor operis, transvectis legionibus auxiliisque, et assumpto in partem rerum Vespasiano: quod initium venturæ mox fortunæ fuit. Domitæ gentes, capti reges et monstratus fatis d Vespasianus. Consularium primus Aulus Plautius præpositus, ac 12 subinde Ostorius Scapula, uterque bello egregius; redactaque paulatim in formam provinciæ proxima parse Britanniæ : additâ insuper veteranorum f coloniâ.

Quædam civitates Cogiduno regi donatæ (is ad nostram usque memoriam fidissimus mansit): vetere ac jam pridem receptâ populi Romani consuetudine, ut haberet instrumenta servitutis et reges.

XXXI. Res a Romanis, Nerone imperante, in Britanniá gesta. (Tacitus Annal. xiv. c. 29-39.)

f

k

[c. 29.] Cæsonio Pæto, Petronio Turpiliano Coss. 1 gravis clades in Britanniâ accepta; in quâ neque A. Didius legatus, ut memoravi, nisi parta retinuerat, et successor Veranius modicis excursibus Siluras populatus, quin ultra bellum proferret, morte prohibitus est, magnâ, dum vixit, severitatis famâ, supremis testamenti verbis e ambitionis manifestus. Quippe multa in Neronem adulatione addidit, subjecturum ei provinciam fuisse, si biennio proximo vixisset. Sed tum Paullinus Suetonius obtinebat 2 Britannos, scientiâ militiæ et rumore populi, qui neminem sine æmuloh sinit, Corbulonis i concertator, receptæque Armeniæ decus æquare domitis perduellibus cupiens. Igitur Monam insulam, incolis validam, et receptaculum 3 perfugarum, aggrědi parat, navesque fabricatur plano alveo, adversus breve littus et incertum. Sic pedes"; equites vado secutio, aut altiores inter undas adnantes equis transmisere. [c. 30.] Stabat pro littore diversa acies P, densa 4 armis virisque 9, intercursantibus feminis, in modum Furiarum, quæ veste ferali, crinibus dejectis, faces præferebant Druidæque circum, preces diras sublatis ad cœlum manibus fundentes, novitate adspectûs perculere milites, ut quasi hærentibus membris t, immobile corpus vulneribus præberent. Dein cohortationibus ducis, et se ipsi stimulantes, ne muliebre et fanaticum agmen pavescerent,

u

d

inferunt signa, sternuntque obvios et igni suo * involvunt. 5 Præsidium posthac impositum victis excisique luci sævis superstitionibus sacri. Nam cruore captivo adolere a aras, et hominum fibris consulere deos fas habebant. 6 [c. 31.] Hæc agenti Suetonio repentina defectio provinciæ nunciatur. Rex Icenorumb Prasutagus, longâ opulentiâ clarus, Cæsarem hæredem duasque filias scripserat, tali obsequio a ratus regnumque et domum suam procul injuriâ fore. Quod contra vertit e, adeo ut regnum per centu7 riones, domus per servos & velut capta vastarentur. Jam primum uxor ejus Boudicea verberibus affecta, et filiæ stupro violatæ sunt præcipui quique Icenorum, quasi cunctam regionem muneri accepissenth, avitis bonis exuuntur, et propinqui regis inter mancipia habebanturi. Quâ contumeliâ et metu graviorum (quando in formam provinciæ cesserant) rapiunt arma, commotis ad rebellationem Trinobantibus, et qui alii nondum servitio fracti1, resumere libertatem occultis conjurationibus pepigerant, acer8 rimo in veteranos m odio. Quippe in coloniam Camalodunum recens deducti, pellebant domibus, exturbabant agris, captivos, servos appellando; foventibus impotentiam veteranorum militibus, similitudine vitæ et spe ejus9 dem licentiæ P. Ad hæc templum Divo Claudio constitutum, quasi arx æternæ dominationis adspiciebatur; delectique sacerdotes, specie religionis, omnes fortunas effundebant ". Nec arduum videbatur exscindere coloniam, nullis munimentis septam: quod ducibus nostris parum provisum erat, dum amoenitati prius quam usui 10 consulitur. [c. 32.] Inter quæ nullâ palam causâ delapsum Camaloduni simulacrum Victoriæ a ac retro conversum, quasi cederet hostibus. Et feminæ in furore* turbatæ badesse exitium canebant: externosque d fremitus in curiâ eorum auditos; consonuisse ululatibus theatrum, visamque speciem in æstuario Tamesæ subversæ coloniæ ; jam Oceanum cruento adspectu; dilabente æstu humanorum corporum effigies relictas, ut Britanni ad spem3, 11 ita veterani ad metum trahebant 5. Sed quia procul Suetonjus aberat, petivere a Cato Deciano, procuratore h, auxilium. Ille haud amplius quam ducentos sine justis armis misit; et inerat i modica militum manus. Tutelâ templi

n

[ocr errors]

г

X

* Alii in furorem maluerunt scribi.

est.

[ocr errors]

freti, et impedientibus, qui occulte rebellionis conscii consilia turbabant, neque fossam aut vallum præduxerunt, neque motis senibus m et feminis juventus sola restitit: quasi mediâ pace, incauti, multitudine barbarorum circumveniuntur. Et cætera quidem impetu direpta aut incensa 12 sunt; templum, in quo se miles conglobaverat, biduo obsessum expugnatumque. Et victor Britannus, Petilio Ceriali, legato legionis nonæ, in subsidium adventanti obvius, fudit legionem, et quod peditum" interfecit. Cerialis cum equitibus evasit in castra et munimentis defensus Quâ clade et odiis provinciæ, quam avaritia in bellum egerat, trepidus procurator Catus in Galliam transiit. [c. 33.] At Suetonius mirâ constantiâ medios inter hostes 13 Londinium perrexit, cognomento quidem coloniæ non insigne, sed copiâ negotiatorum et commeatuum maxime celebre. Ibi ambiguus, an illam sedem bello deligeret, cir- 14 cumspectâ infrequentiâ militis P satisque magnis documentis temeritatem Petilii coercitam, unius oppidi damno servare universa statuit. Neque fletu et lacrimis auxilium ejus orantium flexus est, quin daret profectionis signum, et comitantes in partem agminis acciperet *. Si quos 15 imbellis sexus aut fessa ætas vel loci dulcedo attinuerat, ab hoste oppressi sunt. Eadem clades municipio Verulamio fuit; quia barbari, omissis castellis præsidiisque militarium, quod uberrimum spolianti ", et defendentibus intutum, læti prædâ * et aliorum segnes petebant. Ad septua- 16 ginta millia civium et sociorum iis, quæ memoravi, locis cecidisse constitit. Neque enim capere aut venundare, aliudve quod belli commercium 3, sed cædes, patibula, ignes, cruces, tamquam reddituri supplicium, ac præreptâ interim ultione, festinabant 2. Jam Suetonio quartadecima legio 17 cum vexillariis vicesimanis, et e proximis auxiliares, decem ferme millia armatorum erant, quum omittere cunctationem et congredi acie parat; deligitque locum artis faucibus et a tergo silvâ clausum; satis cognito, nihil hostium b nisi in fronte, et apertam planitiem esse, sine metu insidia

r

S

Igitur legionarius frequens ordinibus, levis circum armatura, conglobatus pro cornibus eques adstitit. At 18 Britannorum copiæ passim per catervas et turmas d exulta

Nonnulli corrigunt acceperat, majore distinctione post signum positâ.

bant, quanta non alias multitudo, et animo adeo fero e, ut conjuges quoque testes victoriæ secum traherent, plaustrisque imponerent, quæ super extremum ambitum campi posuerant. Boudicea, curru filias præ se ferens, ut quamque nationem accesserat, solitum quidem Britannis feminarum ductu bellare testabatur: sed tunc non f, ut tantis majoribus ortam, regnum et opes; verum, ut unam e vulgo, libertatem amissam 8, confectum verberibus corpus, con19 trectatam filiarum pudicitiam ulcisci. Eo provectas Romanorum cupidines, ut non corpora h, ne senectam quidem, aut virginitatem impollutam relinquant. Adesse tamen deos justæ vindicta. Cecidisse legionem, quæ prælium ausa sit: cæteros castris occultari aut fugam circumspicere. Ne strepitum quidem et clamorem tot millium, nedum impetus et manus perlaturos. Si copias armatorum, si causas belli secum expenderent, vincendum illâ acie vel cadendum esse. Id mulieri destinatum m: viverent viri et ser

20

virent.

[ocr errors]

i

[c. 36.] Ne Suetonius quidem " in tanto discrimine silebat. Qui quamquam confideret virtuti, tamen exhortationes et preces miscebat, ut spernerent sonores barbarorum et inanes minas. Plus illic feminarum quam juventutis adspici. Imbelles, inermes, cessuros statim, ubi ferrum virtutemque vincentium totiens fusi agnovissent. Etiam in multis legionibus paucos esse, qui prælia profligarent; gloriæque eorum accessurum, quod modica manus universi exercitûs famam adipiscerentur. Conferti tantum, et pilis emissis, post umbonibus P et gladiis, stragem cædemque continuarent, prædæ immemores: partâ victoriâ cuncta 21 ipsis cessura. Is ardor verba ducis sequebatur, ita se ad intorquenda pila expedierat vetus miles et multa prœliorum experientia, ut certus eventus Suetonius daret pugnæ signum. [c. 37.] Ac primum legio gradu immota, et angustias loci pro munimento s retinens, postquam propius suggressis hostibus certo jactu tela exhauserat, velut cuneo 22 erupit. Idem auxiliarium impetus; et eques protentis hastis perfringit quod obvium et validum " erat. Cæteri

terga præbuere, difficili effugio, quia circumjecta vehicula sepserant abitus. Et miles ne mulierum quidem neci temperabat; confixaque telis etiam jumenta corporum cu23 mulum auxerant. Clara et antiquis victoriis * par eâ die laus parta. Quippe sunt, qui paulo minus quam octoginta

« IndietroContinua »