Immagini della pagina
PDF
ePub

с

e

k

ruma majorem multo rem magisque timendam instare; non enim per defectionem ad tollendum ex civitate senatum plebem spectare, sed per cædem senatûs vacuam rempublicam tradere Hannibali ac Pœnis velle; eo se periculo posse liberare eos, si se permittant d sibi, et certaminum in 3 republicâ obliti, credant." Quum omnes victi metu permitterent, claudam in curiá vos, inquit, et, tanquam et ipse cogitati facinoris particeps, adprobando consilia, quibus nequidquam adversarer, viam saluti vestræ inveniam. In hoc fidem, quam vultis ipsi, accipite. Fide datâ egressus claudi curiam jubet, præsidiumque in vestibulo reliquit", ne quis adire curiam injussu suo, neve inde egrědi posset. 4 [III.] Tunc vocato ad concionem populo, quod sæpe, inquit, optastis, Campani, ut supplicii sumendi vobis ex improbo ac detestabili senatu potestas esset, eam nunc, non per tumultum expugnantes domos singulorum, quas præsidiis clientium i servorumque tuentur, cum summo vestro periculo, sed tutam habetis ac liberam. Clausos omnes in curiam accipite, solos, inermes. Nec quidquam raptim aut forte temere1 egeritis. De singulorum capite vobis jus sententiæ dicendæ faciam, ut quas m quisque meritus est pœnas pendat. Sed ante omnia ita vos iræn indulgere oportet, ut potiorem 5 irá salutem atque utilitatem vestram habeatis. Etenim hos, ut opinor, odistis senatores, non senatum omnino habere non vultis: quippe aut rex, quod abominandum, aut, quod unum liberæ civitatis consilium P est, senatus habendus est. Itaque duæ res simul agendæ sunt vobis, ut et veterem senatum tollatis, et novum cooptetis¶. Citari singulos senatores jubebo, de quorum capite vos consulam. Quod de quoque censueritis, fiet. Sed prius in ejus locum fortem ac strenuum novum senatorem cooptabitis, quam de noxio supplicium sumatur. Inde consedit, et, nominibus in urnam conjectis, citari, quod primum sortes nomen excidit, ipsumque e curiâ produci jussit. Ubi auditum est nomen, malum et improbum pro se quisquet clamare, et supplicio dignum. 6 Tum Pacuvius, video quæ de hoc sententia sit data. Ejicite igitur, et* pro malo atque improbo bonum senatorem et justum eligite. Primo silentium erat inopiâ " potioris subjiciundi: deinde quum aliquis, omissâ verecundiâ, quempiam nominasset, multo major extemplo clamor oriebatur, quum

r

* In nonnullis libris legitur: ejicitur pro malo.

alii negarent nosse, alii nunc probra, nunc humilitatem sordidamque inopiam et pudendæ artis aut quæstûs genus, objicerent. Hoc multo magis in secundo ac tertio citato 7 senatore est factum, ut ipsius pœnitere homines appareret, quem autem in ejus substituerent locum, deesse, quia nec eosdem nominari attinebat, nihil aliud quam ad audienda probra nominatos, et multo humiliores obscurioresque ce-. teri erant eis, qui primi memoriæ occurrebant. Ita dilabi homines, notissimum quodque malum maxime tolerabile dicentes esse, jubentesque senatum ex custodiâ ↳ dimitti.

[IV.] Hoc modo Pacuvius quum obnoxium vitæ bene- 8 ficio senatum multo sibi magis, quam plebi fecisset, sine armis, jam omnibus concedentibus, dominabatur. Hinc senatores, omissâ dignitatis libertatisque memoriâ, plebem adulari, salutare 4, benigne invitare, apparatis accipere epulis, eas causas suscipere, ei semper parti adesse, secundum eam litem judices dare, quæ magis popularis aptiorque in vulgus favori conciliando esset. Jam vero

nihil in senatu actum aliter, quam si plebis ibi esset concilium. Prona semper civitas in luxuriam, non ingeniorum 9 modo vitio, sed affluenti copiâ voluptatum et illecebris omnis amoenitatis maritimæ terrestrisque; tum vero ita obsequio principum et licentiâ plebis lascivire, ut nec libidini, nec sumtibus modus esset. Ad contemtum legum, 10 magistratuum, senatûs, accessit tum, post Cannensem cladem, ut, cujus aliqua erat verecundia, Romanum quoque imperium spernerent. Id modo erat in morâ, ne extemplo deficerent, quod connubium h vetustum multas familias claras ac potentes Romanis miscuerat: et quod, quum militarent aliquot apud Romanos, maximum vinculum erant trecenti equites, nobilissimus quisque Campanorum, in præsidia Sicularum urbium delecti ab Romanis ac missi,

IV. Hieronymus Syracusarum rex interficitur. Turbæ post ejus cædem Syracusis excitatæ, omnis stirps regia exstincta. (Livius 1. xxiv. c. 4.)

In Siciliâ Romanis omnia mutaverat mors Hieronis 2, 1 regnumque ad Hieronymum nepotem ejus translatum, puerum, vixdum libertatem, nedum dominationem, modice laturæ ætatis. Id ingenium tutores atque amici ad præcipitandum in omnia vitia acceperunt: quæ ita futura

с

d

e

cernens Hiero, ultimâ senectâ voluisse dicitur liberas Syracusas relinquere, ne sub dominatu puerili, per ludibrium, bonis artibus partum firmatumque interiret regnum. Huic consilio ejus summâ ope obstitere filiæ, nomen regium penes puerum futurum ratæ, regimen rerum omnium penes se virosque suos Andranodorum et Zoïppum; nam ii tuto2 rum primi relinquebantur. Non facile erat nonagesimum jam agenti annum, circumsessof dies noctesque muliebribus blanditiis, liberare animum et convertere ad publicam privata curam. Itaque tutores modo quindecim puero reliquit, quos precatus est moriens, ut fidem erga populum Romanum, quinquaginta annos ab se cultam, inviolatam servarent, juvenemque suis potissimum vestigiis insistere vellent disciplinæque, in quâ edoctus esset. Hæc mandata. 3 Quum exspirasset, per tutores testamento prolato, pueroque in concionem producto (erat autem quindecim tunc ferme annorum), paucis, qui per concionem h ad excitandos clamores dispositi erant, approbantibus testamentum, ceteris velut patre amisso in orbâ civitate omnia timentibus, funus fit regium, magis amore civium et caritate, quam curâ suorum, celebrei. Brevi deinde ceteros tutores submovet Andranodorus, juvenem jam esse dictitans Hieronymum ac regni potentem: deponendoque tutēlam ipse, quæ cum pluribus communis erat, in se unum omnium vires convertit.

4 [V.] Vix quidem ulli bono moderatoque regi facilis erat favor apud Syracusanos, succedenti tantæ caritati " Hieronis. Verum enim vero Hieronymus, velut suis vitiis desiderabilem efficere vellet avum, primo statim conspectu, omnia quam disparia essent, ostendit. Nam qui per tot annos Hieronem filiumque ejus Gelonem, nec vestis habitu, nec alio ullo insigni P differentes a ceteris civibus vidissent, conspexere purpuram ac diadēma, ac satellites armatos, quadrigisque etiam alborum equorum interdum ex regiâ procedentem, more Dionysii tyranni. Hunc tam superbum apparatum habitumque convenientes sequebantur contemtus omnium hominum, superbæ aures, contumeliosa dicta, rari aditus, non alienis modo, sed tutoribus etiam, libidines novæ, inhumana crudelitas. Itaque tantus omnes terror invaserat, ut quidam ex tutoribus aut morte voluntariâ, aut 5 fugâ præverterent metum suppliciorum. Tres ex iis, quibus solis aditus in domum familiariors erat, Andranodorus

[ocr errors]

et Zoïppus, generi Hieronis, et Thraso quidam, de aliis quidein rebus haud magnopere audiebantur: tendendo autem duo ad Carthaginienses, Thraso ad societatem Romanam, certamine ac studiis interdum in se convertebant animum adolescentis: quum conjuratio in tyranni caput facta, indicatur per Callonem* quendam, æqualem Hieronymi, et jam inde a puero in omnia familiaria jura adsumtum †. Index unum ex conjuratis Theodotum, a quo ipse appellatus ▾ erat, nominare potuit. Qui comprehensus extemplo, traditusque Andranodoro torquendus, de se ipse haud cunctanter fassus, conscios celabat. Postremo, quum omnibus in- 6 tolerandis patientiæ humanæ cruciatibus laceraretur, victum malis se simulans avertit a consciis in insontes indicium ; Thrasonem esse auctorem consilii mentitus, nec, nisi tam potenti duce confisos, rem tantam ausuros; ab latere inde tyranni, quorum capita vilissima fingenti inter dolores gemitusque occurrere. Maxime animo tyranni credibile indicium Thraso nominatus fecit. Itaque extemplo traditur ad supplicium, adjectique pœnæ ceteri, juxta insontes. Consciorum nemo, quum diu socius consilii torqueretur, aut latuit, aut fugit. Tantum illis in virtute ac fide Theodoti fiduciæ fuit, tantumque ipsi Theodoto virium ad arcana occultanda.

Z

b

[VI.] Ita quod unum vinculum cum Romanis socie- 7 tatis erat, Thrasone sublato e medio, haud dubie ad defectionem res spectabat, legatique ad Hannibalem missi, ac remissi ab eo cum Hannibale, nobili e adolescente, Hippocrates et Epicydes, nati Carthagine, sed oriundi ab Syracusis exsule avo, Pœni ipsi materno genere. Per hos juncta societas Hannibali ac Syracusano tyranno; nec invito Hannibale apud tyrannum manserunt.

Ap. Claudius prætor, cujus Sicilia provincia erat, ubi 8 ea accepit, extemplo legatos ad Hieronymum misit, qui, quum sese ad renovandam societatem, quæ cum avo fuisset, venisse dicerent, per ludibrium auditi dimissique sunt ab quærente per jocum Hieronymo, quæ fortuna iis pugnæ ad Cannas fuisset? vix credibilia enim legatos Hannibalis narrare. Velle, quid veri sit, scire, ut ex eo, utram spem

g

* Callonem. vulgo, calonem. Sunt qui Gelonem corrigant. tadsumtum, ex verissimâ Ruhnkenii correctione pro adsuetum. Vulgo ante tyranni insertum eos nominat, quod in nullo est codice, et glossatori debetur.

sequatur, consilium capiat. Romani, quum serio legationes audire cœpisset, redituros se ad eum, dicentes, esse, monito magis eo, quam rogato, ne fidem temere mutaret, proficis9 cuntur. Hieronymus legatos Carthaginem misit ad fœdus ex societate h cum Hannibale faciendum. Pacto convenit, ut, quum Romanos Siciliâ expulissent (id autem brevi fore, si naves atque exercitum misissenti), Himěra amnis, qui ferme insulam dividit, finis regni Syracusani ac Punici imperii esset. Aliam deinde, inflatus assentationibus eorum, qui eum non Hieronis tantum, sed Pyrrhi1 etiam regis materni avi, jubebant meminisse, legationem misit, quâ æquum censebat, Siciliâ sibi omni cedi ", Italiæ " imperium proprium quæri Carthaginiensi populo. Hanc levitatem ac jactationem animi neque mirabantur in juvene furioso, neque arguebant, dummodo averterent eum ab Romanis.

10

n

[VII.] Sed omnia in eo præcipitia P ad exitium fuerunt. Nam quum, præmissis Hippocrate atque Epicyde cum binis millibus armatorum ad tentandas urbes, quæ præsidiis tenebantur Romanis, et ipse in Leontinos cum cetero omni exercitu (erant autem ad quindecim millia peditum equitumque) profectus esset, liberas ædes conjurati (et omnes r forte militabants) imminentes viæ angustæ, quâ descendere ad forum rex solebat, sumserunt. Ibi quum instructi armatique ceteri transitum exspectantes starent, uni ex iis (Dinoměni fuit nomen) quia custos corporis erat, partes datæ sunt, ut, quum appropinquaret januæ rex, per causam 11 aliquam in angustiis sustineret ab tergo agmen. Ita, ut convenerat, factum est. Tanquam t laxaret elatum pedem ab stricto nodo ", moratus turbam * Dinomenes, tantum intervalli fecit, ut, quum in prætereuntem sine armatis regem impetus fieret, confoderetur aliquot prius vulneribus, quam succurri posset. Clamore et tumultu audito, in Dinomenem, jam haud dubie obstantem, tela conjiciuntur, inter quæ tamen, duobus acceptis vulneribus, evasit. Fuga satellitum, ut jacentem videre regem, facta est. Interfectores pars in forum ad multitudinem lætam libertate, pars Syracusas pergunt, ad præoccupanda Andranodori regiorumque aliorum consilia.

12

[XXI.] Secundum Hieronymi cædem primo tumultuatum in Leontinis apud milites fuerat, vociferatumque fero

« IndietroContinua »