Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

tions with advantage, he will have no difficulty in understanding the Remarks. Now, nothing is more condu'cive to rapid progress in the study of a language, than • the almost exclusive use of it, where this is possible. • As, then, this volume completes our elementary course, ' and forms the last step of the pupil's advance to the

study of entire authors, it seemed right that it should also ' form his preparation for the study of commentaries writ'ten in Latin. For the same reason, and because a deeper • knowledge of the language now begins to be expected ' from him, the Annotations are no longer confined to the mere explanation of the Author's meaning, but are especially intended to notice what belongs to the niceties of construction and the higher departments of grammatical 'science, frequently illustrating both by the adduction of parallel passages.'

6

*For these reasons, and because the Notes are not only clear, but their Latinity both correct and neat, I have retained them in this Edition ; placing them, however, not (as in the original) below the text (where notes to a schoolbook should never be), but at the end of the me.

T. K. A.

LYNDON, August 14, 1848.

ECLOGÆ HISTORICÆ.

EX LIV I O.

I. Hercules ab Evandro hospitio exceptus.

(Livius l. 1. c. 7.)

In ea loca (ubi insequenti tempore Roma est condita] 1 Herculem, Geryone a interemto, boves mirâ specie abegisse memorant, ac prope Tiberim fluvium qua, præ se armentum agens, nando trajecerat b, loco herbido, ut quiete et pabulo lætoo reficeret boves, et ipsum fessum viâ d procubuisse. Ibi quum eum cibo vinoque gravatumo, sopor 2 oppressisset, pastor accola ejus loci, nomine Cacus, ferox viribus, captus pulchritudine boum, quum avertere 8 eam prædam vellet, quia ", si agendo armentum in speluncam compulisset, ipsa vestigia quærentem dominum eo deductura erant; aversos boves i, eximium quemque pulchritudine, caudis in speluncam traxit. Hercules ad primam 3 auroram somno excitus, quum gregem perlustrasset oculis, et partem abesse numero sensisset, pergit ad proximam speluncam, si forte eo vestigia ferrent. Quæ ubi omnia foras versa vidit, nec in partem aliam ferre, confusus atque incertus animi", ex loco infesto agere porro armentum occepit. Inde quum actæ boves quædam ad desiderium', 4 ut fit, relictarum mugissent, reddita inclusarum ex spelunca boum vox Herculem convertit m. Quem quum vadentem ad speluncam Cacus vi prohibere conatus esset, ictus clava, fidem pastorum nequicquam invocans, morte occubuit. Evander tum eao, profugus ex Peloponneso P, auctoritate 5 magis quam imperio ?, regebat loca : venerabilis vir miraculo literarum ', rei novæ inter rudes artium homines; venerabilior divinitate creditâ Carmentæ & matris, quam fatilo.

B

2

quam, ante Sibyllæ t in Italiam adventum, miratæ hæ 6 gentes fuerant. Is tum Evander, concursu pastorum, tre

pidantiuin circa advěnam, manifestæ reum cædis, excitus, postquam facinus facinorisque causam audivit, habitum

formamque viri aliquantum ampliorem" augustioremque 7 humanâ intuens, rogitat, qui* vir esset ?

Ubi nomen patremque ac patriam aecepit, “ Jove nate, Hercules, salve, inquit; te mihi mater, veridica interpres Deum, aucturum coelestium numerum cecinit ; tibi aram hic dicatum iri, quam opulentissima olim in terris gens y maximam vocet tuoque ritu? colat."

Dextrâ Hercules datâ, accipere se omen impleturumque fata “, arâ conditâ atque dicatâ, ait. 8 Ibi tum primum bove eximiâ captâ de grege sacrum

Herculib, adhibitis ad ministerium dapemque Potitiis ac Pinariis, quæ tum familiæ maxime inclitæ ea loca incolebant, factum. Forte ita evenit, ut Potitii ad tempus præsto essent, iisque exta apponerentur; Pinarii, extis adesis, ad ceteram venirent dapem. Inde institutum mansit, donec Pinarium genus fuit, ne extis solemnium d vescerentur, Potitii ab Evandro edocti, antistites sacri ejus per multas ætates fuerunt ; donec tradito servis publicis solemni familiæ ministerio, genus omne Potitiorum interiit,

II. Saguntum, Hispaniæ oppidum, ah Hannibale oppug

natum et excisum. (Livius l. xxi. c. 7.) ] Dum Romani ob bellum ab Hannibale in Hispaniâ ex

citatum legatos Carthaginem mittendos decernunt, Sagun, tuma summâ vi oppugnabatur. Civitas ea longe opulen

tissima ultra Ibērum fuit, sita passus mille ferme a mari, 2 Oriundi a Zacyntho b insulâ dicuntur, mixtique etiam ab

Ardeâ c Rutulorum quidam generis. Ceterum in tantas brevi creverant opes, seu maritimis, seu terrestribus fructibus , seu multitudinis incremento, seu sanctitate disci

plinæ, quâ fidem e socialem usque ad perniciem suam colu3 erunt.

Hannibal infesto exercitu ingressus fines, pervastatis passim agris, urbem tripartito adgreditur. Angulus muri erat in planiorem patentioremque, quam cetera circa,

vallem vergens. Adversùs eum vineas agere instituit, per 4 quas aries mænibus admoveri posset. Sed ut locus procul

muro satis æquus agendis vineis fuit, ita haudquaquam prospere, postquam ad effectum operis & ventum est, cæptis

« IndietroContinua »