Immagini della pagina
PDF
ePub

'cetera, uti facto opus sit, ita agant, permittit, Ho. mines militares, sine tumultu 'praesidiis collocatis, sicuti praeceptum erat, occulte pontem obsidunt. Postquam ad id loci legati cum Volturcio venere, et simul utrimque clamor exortus est; Galli, 'cito cognito consilio, sine mora praetoribus se tradunt. Volturcius primo, cohortatus ceteros, gladio se a multitudine defendit; dein, ubi a legatis desertus est, multa prius de salute sua Pomtinum obtestatus, quod ei notus erat, postremo timidus, ac vitae diffidens, veluti hostibus, sese praetoribus dedit.

XLVI. QUIBUS rebus confectis, omnia propere per nuncios consuli declarantur. At illum ingens cura atque laetitia simul occupavere. Nam laetabatur, conjuratione patefacta, civitatem periculis ereptam esse: porro autem anxius erat, in maxumo scelere tantis civibus deprehensis, quid facto opus; poenam illorum sibi oneri, impunitatem "perdundae reipublicae credebat. Igitur, confirmato ani mo, vocari ad sese jubet Lentulum, Cethegum, Statilium, Gabinium, item Q. Coeparium quemdam, 1oTerracinensem, qui in Apuliam ad concitanda servitia proficisci parabat. Ceteri sine mora veniunt: Coeparius, paullo ante domo egressus, cognito indicio,"ex urbe profugerat. Consul Lentulum, quod praetor erat, ipse manu tenens 12perducit; reliquos cum custodibus in aedem 13Concordiae venire jubet. Eo senatum advocat, "magnaque frequentia ejus ordinis, 15Volturcium cum legatis introducit: Flaccum praetorem 18scrinium cum litteris, quas a legatis acceperat, eodem adferre jubet.

XLVII. VOLTURCIUS interrogatus "de itinere, de litteris, postremo "quid, aut qua de caussa, consilii habuisset?" primo fingere alia, dissimulare de conjuratione ; post, ubi 1ofide publica dicere jussus est, omnia, uti gesta erant, aperit: "paucis ante diebus a Gabinio et Coepario

socium adscitum, nihil amplius scire, quam legatos: tantummodo 1audire solitum ex Gabinio, P. Autronium, Servium Sullam, L. Vargunteium, multos praeterea in ea conjuratione esse.' ." Eadem Galli fatentur; ac Lentulum dis simulantem coarguunt, praeter litteras, sermonibus, quos habere solitus : ex libris Sibyllinis, regnum Romae 3tribus Corneliis portendi: "Cinnam atque Sullam antea ; se tertium, cui fatum foret urbis potiri praeterea ab incenso Capitolio illum esse vigesimum annum, quem saepe ex prodigiis haruspices respondissent bello civili cruentum fore." Igitur, perlectis litteris, cum prius omnes signa sua cognovissent, senatus decernit, "uti 3abdicatus magistratu Lentulus, item ceteri in liberis custodiis haberentur." Itaque Lentulus P. Lentulo Spintheri, qui tum "aedilis, Cethegus 12Q. Cornificio, Statilius 13C. Caesari, Gabinius M. Crasso, Coeparius (nam is paullo ante ex fuga retractus) 14Cn. Terentio senatori traduntur.

:

XLVIII. INTEREA plebes, conjuratione patefacta, quae primo, cupida rerum novarum, nimis bello favebat, muta. ta mente, Catilinae consilia exsecrari, 1Ciceronem ad coelum tollere veluti ex servitute erepta, gaudium atque laetitiam agitabant. Namque alia belli facinora praedae magis, quam detrimento; "incendium vero crudele, immoderatum, ac sibi maxume calamitosum putabat; 18quippe cui omnes copiae in usu quotidiano et cultu corporis erant. Post eum diem, quidam L. Tarquinius ad senatum adductus erat, quem ad Catilinam proficiscentem ex itinere retractum aiebant. Is cum se diceret indicaturum de conjuratione, si fides publica data esset; jussus a consule, quae sciret, edicere, eadem fere, quae Volturcius, de paratis incendiis, de caede bonorum, de itinere hostium, senatum edocet: praeterea, "se missum a M. Crasso, "qui Catilinae nunciaret, ne Lentulus, Cethegus, alii ex

conjuratione deprehensi terrerent; eoque magis prope. raret ad urbem accedere, quo et ceterorum 'animos reficeret, et illi facilius e periculo eriperentur." Sed ubi Tarquinius Crassum nominavit, hominem nobilem, maxumis divitiis, summa potentia; alii, rem incredibilem rati; pars, tamen etsi verum existumabant, tamen, 3quia in tali tempore tanta vis hominis leniunda, quam exagitanda videbatur, plerique Crasso ex negotiis privatis 'obnoxii, conclamant, "indicem falsum," deque ea re postulant "uti referatur. Itaque, consulente Cicerone, frequens senatus e decernit: "Tarquinii indicium falsum videri; eumque in vinculis retinendum, neque amplius "potestatem faciundam, nisi de eo indicaret, cujus consilio tantam rem 'mentitus esset." Erant eo tempore, qui aestumarent, illud a P. Autronio machinatum, quo facilius, adpellato Crasso, per societatem periculi reliquos illius potentia tegeret. Alii Tarquinium a Cicerone 1oimmissum aiebant, ne Crassus, "more suo, suscepto malorum patrocinio, rempublicam conturbaret. Ipsum Crassum ego postea 12praedicantem audivi, tantam illam contumeliam sibi ab Cicerone impositam.

XLIX. SED isdem temporibus 14Q. Catulus et 15C. Piso, neque gratia, neque precibus, neque pretio, Ciceronem impellere "potuere, uti per Allobroges, aut alium indicem, C. Caesar falso nominaretur. Nam uterque cum illo gravis inimicitias exercebant; Piso 1obpugnatus in judicio repetundarum, propter cujusdam 20Transpadani supplicium injustum; Catulus ex petitione pontificatus odio incensus, quod, extrema aetate, maxumis honoribus usus, ab adolescentulo Caesare victus discesserat. Res autem opportuna videbatur; quod privatim egregia liberalitate, publice maxumis muneribus grandem pecuniam debebat. Sed, ubi consulem ad tantum facinus im

pellere nequeunt, ipsi singulatim circumeundo, atque 'ementiundo, quae se ex Volturcio, aut Allobrogibus audisse dicerent, magnam illi invidiam conflaverant; usque eo, ut nonnulli equites Romani, qui, praesidii caussa, cum telis erant circum Concordiae, seu periculi magnitudine, seu animi nobilitate impulsi, quo studium suum in rempublicam clarius esset, egredienti ex senatu "Caesari gladio 5minitarentur.

܂

L. DUM haec in senatu aguntur, et dum legatis Allobro gum et Tito Volturcio, comprobato eorum indicio, praemią decernuntur; liberti, et pauci ex clientibus Lentuli, diversis itineribus, opifices atque servitia in vicis ad eum 'eripiendum sollicitabant, partim exquirebant "duces multitudinem, qui pretio rempublicam vexare soliti; Cethegus autem, per nuncios, "familiam atque libertos suos, exercitatos in audaciam, orabat, "grege facto, cum telis ad sese irrumperent. Consul, ubi ea parari cognovit, dispositis praesidiis, ut res atque tempus monebat, convocato senatu, "refert, QUID DE HIS FIERI PLACEAT, QUI IN CUSTODIAM TRADITI ERANT. 15Sed eos, paullo ante, frequens senatus judicaverat, CONTRA REMPUBLICAM FECISSE. 16Tum D. Junius Silanus, primus sententiam rogatus, quod eo tempore "consul designatus erat, de his qui in custodiis tenebantur, praeterea de L. Cassio, P. Furio, P. Umbreno, Q. Annio, si deprehensi forent, supplicium su mendum decreverat: isque postea, permotus oratione C. Caesaris, pedibus in sententiam Tib. Neronis iturum se dixerat; quod de ea re, praesidiis additis, referundum. censuerat. 19Sed Caesar, ubi ad eum ventum, rogatus sententiam a consule, hujuscemodi verba locutus est.

LI. 20OMNIS homines, Patres conscripti, qui de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitia, ira atque misericor dia, vacuos esse decet. Haud facile animus verum pro

[ocr errors]

videt, ubi illa obficiunt; neque quisquam omnium "lubidi. ni simul et usui paruit. Ubi intenderis ingenium, va let: si lubido possidet, ea dominatur, animus nihil valet. Magna mihi copia memorandi, P. C. qui reges 3atque populi, ira, aut misericordia impulsi, male consuluerint : sed ea malo dicere, quae majores nostri, 'contra lubidinem animi, recte atque ordine fecere. "Bello Mace. donico, quod cum rege Perse gessimus, "Rhodiorum civitas, magna atque magnifica, quae populi Romani "opibus creverat, infida atque advoṛsa nobis fuit: sed postquam, bello confecto, de Rhodiis consultum est, majores nostri, ne quis divitiarum magis, quam injuriae caussa, bellum inceptum diceret, impunitos dimisere. Item bellis Punicis omnibus, cum saepe Carthaginienses et in pace, et 'per inducias, multa nefaria facinora fecissent, numquam ipsi per occasionem talia fecere: magis, quid se dignum foret, quam quid in illis jure fieri posset, quaerebant. er Hoc idem providendum est, Patres conscripti, ne plus valeat apud vos P. Lentuli et ceterorum scelus, quam vestra dignitas; neu magis irae, quam famae, consulatis. Nam si digna poena pro factis eorum reperitur, 13novum consilium adprobo: sin magnitudo sceleris omnium ingenia exsuperat, "iis utendum censeo, quae legibus comparata sunt. Plerique eorum, qui ante me sententias dixerunt, composite atque magnifice "casum reipublicae miserati sunt: quae belli saevitia, quae victis acciderent, enumeravere; divelli liberos a parentium complexu; ma tres familiarum pati, quae victoribus collibuissent; fana atque domos exspoliari; caedem, incendia fieri; postremo, armis, cadaveribus, cruore atque luctu omnia compleri. Sed, per deos immortalis! 18quo illa oratio pertinuit? an, uti vos infestos conjurationi faceret? Scilicet quem res tanta atque tam atrox non permovit, eum ora

« IndietroContinua »