Immagini della pagina
PDF
ePub

tio accendet! Non ita est: neque cuiquam mortalium in juriae suae parvae videntur : multi eas gravius aequo ha. buere. Sed aliis alia licentia, Patres conscripti. Qui demissi in obscuro vitam habent, si quid iracundia deli. quere, pauci sciunt; fama atque fortuna pares sunt: qui magno imperio praediti in excelso aetatem agunt, eorum facta cuncti mortales novere. Ita in maxuma fortuna minuma licentia est: neque studere, neque odisse, sed minume irasci decet : quae apud alios iracundia dicitur, in imperio superbia atque crudelitas adpellatur. Equidem ego sic 'aestumo, Patres conscripti, omnis cruciatus minores, quam facinora illorum, esse: sed plerique mortales postrema meminere, et in hominibus impiis sceleris obliti de poena disserunt, si ea paullo severior fuit. D. Silanum virum fortem atque strenuum, certe scio, quae dixerit, "studio reipublicae dixisse, neque illum in tanta re gratiam, aut inimicitias exercere; eos mores, cam niodestiam viri cognovi. Verum sententia non mihi crudelis, quid enim in talis homines crudele fieri potest? sed 'aliena a republica nostra videtur. Nam profecto aut metus, aut injuria te subegit, Silane, consulem designatum, genus poenae novum decernere. De timore supervacaneum eşt disserere, cum, "praesenti diligentia clarissumi viri, consulis, tanta praesidia sint in armis. De poena possumus equidem dicere id, quod res habet; in luctu atque miseriis mortem aerumnarum requiem, non cruciatum esse; eam cuncta mortalium mala dissolvere; ultra neque curae neque gaudio locum esse. Sed, per deos immortalis ! quamobrem in sententiam non addidisti, uti prius verberibus in eos animadverteretur? an, quia 1lex Porcia vetat? at aliae leges item condemnatis civibus animam non eripi, sed in exilium permitti jubent. An, quia gravius est verberari, quam necari? quid autem acerbum, aut graye

nimis in homines tanti facinoris convictos? sin, quia levi. us; 'qui convenit in minore negotio legem timere, cum eam in majore neglexeris? At enim quis reprehendet, quod in parricidas reipublicae decretum erit? Tempus, dies, fortuna, cujus lubido gentibus moderatur. Illis me. rito accidit, quidquid evenerit: ceterum vos, Patres con. scripti, quid 'in alios statuatis, considerate. Omnia mala exempla ex "bonis orta sunt; sed, ubi imperium ad igna. ros, aut minus bonos pervenit, novum illud [exemplum] ab dignis et idoneis ad indignos et non idoneos transfertur. Lacedaemonii "devictis Atheniensibus, triginta viros im. posuere, qui rempublicam eorum tractarent. Hi primo coepere pessumum quemque et omnibus invisum indem, natum necare: ea populus laetari et merito dicere fieri. Post, ubi paullatim licentia crevit, juxta bonos et malos lubidinose interficere, ceteros metu terrere. Ita civitas, servitute oppressa, stultae laetitiae gravis poenas dedit. Nostra memoria, victor Sulla cum 10Damasippum et alios hujusmodi, qui malo reipublicae creverant, jugulari jussit, quis non factum ejus laudabat? homines scelestos, factiosos, qui seditionibus rempublicam exagitaverant, merito necatos aiebant. Sed ea res magnae initium cladis fuit. Nam, uti quisque domum, aut villam, postremo aut vas, aut vestimentum alicujus concupiverat, dabat operam, uti in proscriptorum numero esset. Ita, quibus Damasippi mors laetitiae fuerat, post paullo ipsi trahebantur: neque prius finis jugulandi fuit, quam Sulla omnis suos divitiis explevit. "Atque ego haec non in M. Tullio, neque his temporibus, vereor: sed in magna civitate multa et varia ingenia sunt. Potest, alio tempore, alio consule, cui item exercitus in manus, falsum aliquid pro vero credi: ubi hoc exemplo, per senati decretum, consul gladium eduxerit, quis finem statuet, aut quis moderabitur ? Majores

nostri, Patres conscripti, neque consilii, neque auda, ciae umquam eguere: neque superbia obstabat, quo minus aliena instituta, si modo proba, imitarentur. 'Arma atque tela militaria ab 'Samnitibus, insignia magistratuum ab "Tuscis pleraque sumserunt: postremo, quod ubique apud socios aut hostis idoneum videbatur, cum summo studio domi exsequebantur : 'imitari, quam invidere bonis malebant. Sed, eodem illo tempore, Graeciae morem imitati, verberibus "animadvertebant in civis, de condemnatis summum supplicium sumebant. Postquam respublica adolevit, et multitudine civium factiones valuere, circumveniri innocentes, alia hujuscemodi fieri coepere; tum lex Porcia aliaeque paratae, quibus legibus exilium damnatis permissum. Hanc ego caussam, Patres conscripti, quo minus novum consilium capiamus, in primis magnam puto. Profecto virtus atque sapientia major in illis fuit, qui ex parvis opibus tantum imperium fe. cere, quam in nobis, qui ea bene parta vix retinemus. Placet igitur, eos dimitti, et augeri exercitum Catilinae ? minume: sed ita censeo; "publicandas eorum pecunias, ipsos in vinculis habendos 12per municipia quae maxume opibus valent; "neu quis de is postea ad senatum referat, neve cum populo agat: qui aliter fecerit, senatum existuma. re, eum contra rempublicam et salutem omnium facturum." LII. POSTQUAM Caesar dicendi finem fecit, 1ceteri verbo, alius alii, varie adsentiebantur: at M. Porcius Cato, rogatus sententiam, hujuscemodi orationem habuit. 16Longe mihi alia mens est, Patres conscripti, cum res atque pericula nostra considero, et cum sententias nonnullorum mecum ipse reputo. "Illi mihi disseruisse videntur de poena eorum, qui patriae, parentibus, aris atque focis suis, bellum paravere: res autem monet, cavere ab illis, "quam,

[ocr errors]

quid in illis statuamus, consultare. Nam 'cetera tum 'persequare, ubi facta sunt; hoc, nisi provideris ne acci. dat, ubi evenit, frustra judicia implores; capta urbe, ni. hil fit reliqui victis. Sed, per deos immortalis! vos ego adpello, qui semper domos, villas, signa, 'tabulas vestras pluris, quam rempublicam fecistis: si ista, cujuscumque modi sint, quae amplexamini, retinere, si voluptatibus vestris otium praebere voltis; expergiscimini aliquando, et 'capessite rempublicam. "Non agitur de vectigalibus, non de sociorum injuriis libertas et anima nostra in du. bio est. Saepenumero, Patres conscripti, multa verba in hoc ordine feci; saepe de luxuria atque avaritia nostrorum civium questus sum, multosque mortalis ea caussa advorsos habeo; qui mihi atque animo meo nullius umquam delicti gratiam fecissem, haud facile alterius lubidini malefacta condonabam. Sed, ea tametsi vos parvi pende. batis, tamen respublica firma; 10opulentia neglegentiam tolerabat. Nunc vero non id agitur, "bonis an malis moribus vivamus; neque quantum, aut quam magnificum imperium populi Romani: 12sed, cujus haec cumque modi, nostra, an nobiscum una, hostium futura sint. 13Hic mihi quisquam mansuetudinem et misericordiam nominat? jam pridem equidem nos vera rerum vocabula amisimus ; quia bona aliena largiri, liberalitas ; malarum rerum audacia, fortitudo vocatur : "eo respublica in extremo sita. Sint sane, quoniam ita se mores habent, liberales ex soci. orum fortunis, sint misericordes in furibus aerarii: "ne illis sanguinem nostrum largiantur, et, dum paucis scelera. tis parcunt, bonos omnis perditum eant. 19Bene et compo. site C. Caesar paullo ante in hoc ordine de vita et morte disseruit, falsa, credo, existumans, quae de inferis memorantur; 19diverso itinere malos a bonis loca tetra, inculta foeda atque formidolosa 2ohaberc. Itaque censuit PECUNIAS

EORUM PUBLICANDAS, IPSOS PER MUNICIPIA IN CUSTODIIS HABENDOS; 'videlicet timens, ne, si Romae sint, aut a pop. ularibus conjurationis, aut a multitudine conducta, per vim eripiantur. Quasi vero mali atque scelesti tantum. modo in urbe, et non per totam Italiam sint; aut non ibi plus possit audacia, ubi ad defendendum opes minores. "Quare vanum equidem hoc consilium, si periculum ex il. lis metuit: sin in tanto omnium metu solus non timet, eo magis refert mihi atque vobis timere. Quare, cum de P. Lentulo ceterisque statuetis, pro certo habetote, vos simul de exercitu Catilinae et de omnibus conjuratis decernere. Quanto vos attentius ea agetis, tanto illis animus infirmior erit: si paullulum modo vos languere viderint, jam omnes feroces aderunt. Nolite existumare, majores nostros Sarmis rempublicam ex parva magnam fecisse. Si ita res esset, multo pulcherrumam eam nos haberemus: "quippe sociorum atque civium, praeterea armorum atque equo. rum major nobis copia, quam illis. Sed alia fuere, quae illos magnos fecere, 'quae nobis nulla sunt; domi industria, foris justum imperium, "animus in consulendo liber, neque delicto, neque lubidini obnoxius. Pro his nos ha. bemus luxuriam atque avaritiam; "publice egestatem. privatim opulentiam; laudamuš divitias, sequimur iner. tiam; inter bonos et malos discrimen nullum; omnia 12virtutis praemia ambitio possidet. Neque mirum; ubi vos separatim sibi quisque consilium cápitis, ubi domi voluptatibus, hic pecuniae, aut gratiae servitis: eo fit, ut impetus fiat in 13vacuam rempublicam. Sed ego haec omit. to. Conjuravere nobilissumi cives patriam incendere : Gallorum gentem infestissumam nomini Romano ad bel. lum arcessunt: dux hostium "supra caput est: vos cunctamini etiam nunc, quid intra moenia adprehensis hostibus faciatis? 16Misereamini censeo; deliquere homines

« IndietroContinua »