Immagini della pagina
PDF
ePub

adolescentuli, per ambitionem; atque etiam armatos dimittatis. 'Ne, ista vobis mansuetudo et misericordia, si illi arma ceperint, in miseriam vertet. Scilicet res aspera est; sed vos non timetis eam. Immo vero maxume; sed inertia et mollitia animi, alius alium exspectantes cunctami. ni, dis immortalibus confisi, qui hanc rempublicam in maxumis saepe periculis servavere. Non votis, neque 'suppliciis muliebribus auxilia deorum parantur: vigilando, agendo, bene consulendo 'prospera omnia 5 cedunt: ubi secordiae te atque ignaviae tradideris, nequidquam deos implo. res; irati infestique sunt. Apud majores nostros, T. Manlius Torquatus bello Gallico filium suum, quod is contra impe rium in hostem pugnaverat, necari jussit ; atque ille egregius adolescens immoderatae fortitudinis morte poenas dedit: 'vos de crudelissumis parricidis quid statuatis, cunctamini? Videlicet vita cetera eorum huic sceleri obstat. Verum parcite dignitati Lentuli, si ipse pudicitiae, si famae suae, si dis aut hominibus umquam ullis pe percit ignoscite Cethegi adolescentiae, nisi iterum patriae bellum fecit. Nam quid ego de Gabinio, Statilio, Coepario loquar? quibus "si quidquam umquam pensi fuisset, non ea consilia de republica habuissent. Postremo, Patres conscripti, si mehercule pec. cato locus esset, facile paterer vos ipsa re corrigi, quoniam verba contemnitis; sed undique circumventi sumus. Catilina cum exercitu 'faucibus urget ; alii intra moenia, in sinu urbis sunt hostes: "neque parari, neque consuli quidquam occulte potest; quo magis prope randum. Quare ita ego censeo: cum nefario consilio sceleratorum civium respublica in maxuma pericula vene. rit, hique indicio T. Volturcii, et legatorum Allobrogum, convicti confessique sint, caedem, incendia, alia foeda atque crudelia facinora in civis patriamque paravisse; de

[ocr errors]

confessis, sicuti de 'manifestis rerum capitalium, more majorum, supplicium sumendum.'

LIII. POSTQUAM Cato adsedit, consulares omnes, itemque senatus magna pars, sententiam ejus laudant, 2virtutem animi ad coelum ferunt; alii alios increpantes timidos vocant; Cato magnus atque clarus habetur ; senati decretum fit, sicuti ille censuerat. Sed mihi multa legenti, multa audienti, quae populus Romanus, domi militiae. que, mari atque terra, praeclara facinora fecit, forte lubuit attendere, quae res maxume tanta negotia sustinuisset. Sciebam, saepenumero parva manu cum magnis legionibus hostium contendisse: cognoveram, parvis copiis bella gesta cum opulentis regibus; ad hoc, saepe fortunae violentiam toleravisse; facundia Graecos, gloria belli Gallos ante Romanos fuisse. Ac mihi multa agitanti constabat, paucorum civium egregiam virtutem cuncta patravisse; eoque factum, uti divitias paupertas, multitudinem paucitas superaret. Sed postquam luxu atque desidia civitas corrupta est, rursus respublica magnitudine sua impera. torum atque magistratuum vitia sustentabat; ac, veluti effoeta parente, multis tempestatibus haud sane quisquam Romae virtute magnus fuit. Sed, memoria mea, ingenti virtute, divorsi moribus fuere viri duo, M. Cato, et C. Caesar; quos, quoniam res obtulerat, 'silentio praeterire non fuit consilium, quin utriusque naturam et mores, quantum ingenio possem, aperirem.

LIV. IGITUR his "genus, "aetas, eloquentia, prope aequalia fuere ; magnitudo animi par, item 12gloria; sed alia alii. Caesar beneficiis ac munificentia magnus habebatur; integritate vitae Cato. Ille mansuetudine et misericordia clarus factus: "huic severitas dignitatem addiderat. Caesar dando, sublevando, 'ignoscendo; Cato "nihil largiundo gloriam adeptus. In altero miseris perfugium;

in altero malis pernicies: 'illius facilitas; hujus constan. tia laudabatur. Postremo, Caesar in animum induxerat laborare, vigilare; negotiis amicorum intentus, sua negle. gere; nihil denegare, quod dono dignum esset; sibi magnum imperium, exercitum, novum bellum exoptabat, ubi virtus enitescere posset. At Catoni studium modestiae, decoris, sed maxume severitatis erat. Non divitiis cum divite, neque 'factione cum factioso; sed cum strenuo vir. tute, cum modesto pudore, cum innocente 'abstinentía certabat : esse, quam videri, bonus malebat: ita, quo minus gloriam petebat, eo magis sequebatur.

LV. POSTQUAM, ut dixi, senatus in Catonis sententiam discessit, consul 'optumum factum ratus, noctem, quae instabat, antecapere, ne quid eo spatio novaretur, triumviros, quae supplicium postulabat, parare jubet: ipse, dispositis praesidiis, Lentulum in carcerem deducit: idem fit ceteris per praetores. Est locus in carcere, quod 10 Tullianum adpellatur, ubi paullulum "escenderis ad laevam, circiter duodecim pedes humi depressus. Eum muniunt undique parietes, atque insuper camera, lapideis fornicibus vincta: sed 13incultu, tenebris, odore foeda atque terribilis ejus facies est. In eum locum postquam demissus Lentulus, "quibus praeceptum erat, laqueo gu. lam fregere. Ita ille patricius, ex clarissuma gente Corneliorum, qui consulare imperium Romae habuerat, dignum moribus factisque suis exitum vitae invenit. De Ce. thego, Statilio, Gabinio, Coepario, eodem modo suppli. cium sumtum.

LVI. DUM ea Romae geruntur, Catilina "ex omni copia, quam et ipse adduxerat, et Manlius habuerat, "duas legio. nes instituit; cohortes, pro numero militum, complet: deinde, ut quisque voluntarius, aut ex sociis in castra venit, aequaliter distribuerat; ac brevi spatio legiones numero

-hominum expleverat, cum initio non amplius duobus mil. libus habuisset. Sed ex omni copia circiter pars quarta erat militaribus armis instructa; ceteri, ut quemque casus armaverat, 'sparos, aut lanceas, alii praeacutas sudes portabant. Sed, postquam Antonius cum exercitu adven tabat, Catilina per montes iter facere, ad urbem modo, modo in Galliam versus castra movere; hostibus occa. sionem pugnandi non dare; sperabat prope diem *şesę habiturum, si Romae socii incepta patravissent. Interea servitia repudiabat, cujus initio ad eum, magnae copiae concurrebant, opibus conjurationis fretus; simul alienum suis rationibus existumans videri caussam civium cum servis fugitivis communicavisse,

LVII. SED, postquam in castra nuncius pervenit, Romae conjurationem patefactam, de Lentulo, Cethego, ceteris, quos supra memoravi, supplicium sumtum; plerique, quos ad bellum spes rapinarum, aut novarum rerum studium illexerat, dilabuntur; reliquos Catilina per montis asperos, magnis itineribus, 'in agrum Pistoriensem abducit, eo consilio, uti per tramites occulte perfugerent in 'Galliamı. At Q. Metellus Celer cum tribus legionibus in agro Piceno praesidebat, ex difficultate rerum eadem illa existumans, quae supra diximus, Catilinam agitare. Igitur, ubi iter ejus ex perfugis cognovit, castra propere movet, ac "sub ipsis radicibus montium consedit, qua illi descensus erat [in Galliam properanti.] Neque tamen Antonius procul aberat; utpote qui magno exercitu, locis aequioribus 13expeditus, in fuga sequeretur. Sed Catilina, postquam videt "montibus atque copiis hostium sese clausum, in urbe res adversas, neque fugae, neque "praesidii ullam spem; optumum factum ratus in tali re fortunam belli tentare, statuit cum Antonio quamprimum confligere. Itaque, concione advocata, hujuscemodi orationem habuit.

LVIII. "COMPERTUM ego habeo, milites, 'verba virtutem non addere; neque ex ignavo strenuum, neque fortem ex timido exercitum, oratione imperatoris, fieri. Quanta cujusque animo audacia natura, aut moribus, inest, tanta in bello patere solet : quem neque gloria, neque pericula, excitant, nequidquam hortere; timor animi auribus obficit. Sed ego vos, quo pauca monerem, advocavi; simul uti caussam consilii aperirem. Scitis equidem, milites, secordia atque ignavia Lentuli quantam ipsi cladem nobisque attulerit; quoque modo, dum ex urbe praesidia opperior, in Galliam proficisci nequiverim. Nunc 'quo in loco res nostrae sint, juxta mecum omnes intellegitis. Exercitus hostium duo, "unus ab urbe, alter a Gallia, obstant: diutius in his locis esse, 'si maxume animus ferat, frumenti atque aliarum rerum egestas prohibet. Quocumque ire placet, ferro iter aperiundum est. Qua, propter vos moneo, uti forti atque parato animo sitis; et, cum praelium inibitis, memineritis, vos divitias, decus, gloriam, praeterea libertatem atque patriam in dextris portare. Si vincimus, omnia nobis tuta, commeatus abunde, coloniae atque municipia patebunt: sin metu cesseri, mus, eadem illa advorsa fiunt: neque locus, neque amicus quisquam teget, quem arma non texerint. Praeterea, milites, non eadem nobis et illis necessitudo impendet : nos pro patria, pro libertate, pro vita certamus; illis supervacaneum est pugnare pro potentia paucorum. Quo audacius adgredimini, memores pristinae virtutis. Licuit nobis, cum summa turpitudine, in exilio aetatem agere : potuistis nonnulli Romae, amissis bonis, alienas opes exspectare. Quia illa foeda atque intoleranda 'viris videbantur, haec sequi decrevistis. Si relinquere voltis, audacia opus est: nemo, nisi victor, "pace bellum mutavit, Nam in fuga salutem sperare, "cum arma, quis corpus

« IndietroContinua »