Immagini della pagina
PDF
ePub

tianum, cui primas deferre solent qui in his versantur literis, plerumque exhibui. In quibuscunque autem locis Cortiana vel legendi vel interpretandi ratio durissima visa est, linguaeque Latinae indoli prorsus aliena, probatiores ex aliis editionibus, Bipontina et Burnoufiana presertim, et lectiones et interpretationes revocavi. Cortius enim, magnus ille vir, quamvis de Sallustio, si quis alius, eximie meritus, nonnunquam attamen corrigendi cacoëthes in se irruere patitur, et oblitus sui, melioraque rejiciens, deteriora laudibus extollit. Nonnunquam, viri clarissimi ductu atque auspiciis, Sallustius ipse, sit venia verbo, parum Latine loquitur. Ubicunque igitur hoc morbo laborantem textum inveni, impenso annisus studio uti ad pristinas vires revocarem, in quibusdam locis vere mihi videor finem exoptatum attigisse, in aliis forsan minus prospera usus fortuna, quippe qui nulla criticorum ope ad sanitatem juventur.

Annotationes copiosissimas addidi, casque ab ima pagina ad calcem voluminis relegandas

curavi, ne, si discipulorum oculis inter praelectionem subjicerentur, plus incommodi quam utilitatis afferrent. Historiam, Geographiam, Grammaticam, quicquid est quo studiosus carere non debeat, haud parca manu suppeditavi; minime enim ex illis me unum esse profiteor, quibus visum est in praelectionibus et in juvenibus erudiendis altum de his rebus tenere silentium. Istiusmodi quidem doctores, verbis sonoris, se mentem excolere aiunt, notasque exegeticas ad nullam rem utiles existimant. Judicent veritatis fautores castigatoresque turpissimae ignorantiae. Mos quoque apud alios nostratum obtinet, notulis solis, (quamvis immerentes sint parum refert,) laudem et honores abundanter impertiendi, dum scommatibus et contumeliis commentaria uberiora dilacerare nituntur. Sapientissimum sane acuminis critici documentum! Felicissima patria! cui non verendum sit, si hujuscemodi valuerint sententiae, ne doctrinae “pomis” nimium

66 exuberet annus,

Proventuque oneret sulcos, atque horrea vincat ! "

Haec praemonuisse sufficiat. De typorum concinnitate, totiusque operis forma, judicet qui in his paginis versabitur,

E Musaeo meo, in Aedibus Academicis.

VIII. Kal.Iun. CIO 15 CCC XXIX,

C. CRISPI

SALLUSTII

BELLUM CATILINARIUM.

cere.

1. 'OMNIS ?homines qui 'sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet vitam #silentio ne trans. cant, veluti pecora, quae natura prona, atque ventri obe. dientia, finxit. Sed nostra omnis vis in animo et corpore @sita : "animi imperio, corporis servitio magis utimur : a!. terum nobis cum dis, alterum cum belluis commune est. "Quo mihi rectius videtur ingenii quam viriu opibus gloriam quaerere ; et, quoniam vita ipsa, qua fruimur, brevis est, memoriam nostri quam maxume longam effi

Nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragi. lis; virtus clara aeternaque "habetur. Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit; vine corporis an 13virtute animi, "res militaris magis procederet. Nam et prius, quam 5incipias, consulto ; et, ubi consulueris, mature facto opus est. Ita utrumque, per se indigens, alterum alterius auxilio loveget.

II. Igitur initio reges (nam in terris nomen "imperii id primum fuit) 1'diversi, pars ingenium, alii corpus'exercebant : etiam tum vita hominum sine cupiditate magi. tabatur ; sua cuique satis placebant. Postea vero quam

« IndietroContinua »