Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

QUUM fratres Carvilii, optimis de literis optime merentes bibliopolae, Sallustium prelo subjiciendum curarent, manumque meam adjutricem, (parvum sane auxilium,) animo bene volenti conquirerent, Sosiorum amicissimorum studiis liberalissimis quin obsequerer nullus dubitavi. Quamquam aliis igitur negotiis districtus, (nam in poëmata Horatiana, et in res saeculorum praeteritorum geographicas, curam operamque haud mediocriter impendo, Deoque favente, ad finem labores meos prope diem perduxero,) Sallustianas historias ea forma donare in animum induxi, quae parva, ha

vi

bilisque, et tironum usui praecipue inserviens, haud multo aere studiosis empturientibus constaret. Neque ad Sallustium edendum, absit verbo invidia, mihimet ipsi plane hospes accedere videbar. Duo enim anni ferme exacti sunt, cum, parentis sui curis destitutam, (nam e vivis excesserat vir doctissimus,) mea qualicunque opella editionem Wilsonianam adjuvi, atque id officii reddere conatus sum quod et praeceptor et amicus postulavit. Si utilitatis fructum hi praebeant igitur, quibus nunc perfunctus sum laboribus, magnopere gaudebo; votis fruiturus felicissimis si eruditorum quoque demereantur suffragia.

Praeceptoris nomen dulcissimam viri revocavit memoriam. Priusquam igitur rationes operis diligentius expono, perplacet illa addere, quae viri amicissimi, in editionis supra laudatae prooemio, manes expiaturus conscripsi.

Praeceptore meo venerabili fatis abrepto, Sallustiique ab illo ornati redemptoribus librariis novam editionem sub prelum missuris,

cura mihi demandata fuit opusculum parente suo orbatum in tutelam meam recipiendi. Non magis officio, quam jucunda beneficiorum memoria adductus sum, ut onus hoc laboris susci piendum putarem. Nam quum mens mea vitae anteactae spatium, atque ineuntis aevi inscitiam respicere incipiat, hunc video mihi principem et ad ingrediendam et ad prosequendam optimorum studiorum optimam rationem extitisse. Illo facem praeferente, saecula praeterita veterisque ingenii thesauros, fausto pede, auspiciisque secundis, accedere atque intueri semper facillimum; et felices illi quibus nec improba Siren desidia, nec contemptor animus nimiaque de se existimatio fructus uberrimos percipiendi occasionem abstulerint. Naturae tandem concessit vir omni mea laude praestantior, et mortalia linquens in aeterna migravit.-Sed memoria laudesque tuae, optime praeceptorum atque amicûm, nunquam in oblivione jacebunt! Dum pietati honos, dum jucunda humanitas, exercitata atque praeclara disciplina conformatioque doctrinae apud homines no

[ocr errors]

men venerandum sibi comparant, dum praestantes illae pulcherrimaeque virtutes paima donantur, quae tenebras vitae offusas discutere, atque viam, qua in aeternam patriam ascenditur, clara luce sua faciliorem reddere valebunt, quis erit qui non tui cum charitate et benevolentia recordationem gratissimam usurpet? Altioris doctrinae fundamenta tu felicissime jecisti, fundamenta jacta auctoritate confirmans. Utinam paxagira! plures tui similes aetas nostra dinumeraret. Utinam in hac terra, ubi inanis jactantiae undique "tympana reboant,” levissimaeque multitudinis plausum nugatores nugacissimi accipiunt, exoriatur aliquis, qui veterem eandemque verissimam disciplinae normam popularibus ostendens, scurrarum risu immotus, de opinionum commentis triumphet.

Haec ego, dictique nec poenitet nec unquam poenitebit.-Manibus viri doctissimi, ut facultas tulit, expiatis, in concinnanda hac editione quid consilii ceperim, aut qua ratione id fuerim exsecutus, lectori dicendum. Textum Cor

« IndietroContinua »