Immagini della pagina
PDF
ePub

183

desperationem, ut id non hominum consilio, sed Deorum voluntate factum putarent. Itaque necessitate coacti, se transdiderunt.

XLIV. Cæsar, quum suam lenitatem cognitam omnibus sciret, neque vereretur, ne quid crudelitate naturæ videretur asperiùs fecisse: neque exitum consiliorum suorum animadverteret, si tali ratione diversis in locis plures rebellare cœpissent; exemplo supplicii deterrendos reliquos existimavit. Itaque omnibus, qui arma tulerant, 1manus præcidit. Vitam concessit, quò testatior esset pœna improborum. Drapes quem captum esse à Caninio docui, sive indignatione et dolore vinculorum, sive timore gravioris supplicii, paucis diebus sese cibo abstinuit, atque ita interiit. Eodem tempore Luterius, quem profugisse ex prælio scripsi, quum in potestatem venisset Epasnacti Arverni (crebrò enim mutandis locis, multorum fidei se committebat, quòd nusquam diutiùs sine periculo commoratus videbatur, quum sibi conscius esset, quàm inimicum deberet Cæsarem habere) hunc Epasnactus Arvernus, amicissimus populi Romani sine dubitatione ullâ vinctum ad Cæsarem duxit.

XLV. Labienus interim in Treviris equestre prælium secundum facit compluribusque Treviris interfectis, et Germanis qui nulli adversùs Romanos auxilia denegabant, principes eorum vivos in suam redegit potestatem, atque in iis Surum Eduum, qui et virtutis, et generis summam nobilitatem habebat, solusque ex Æduis ad id tempus permanserat in armis.

XLVI. Eâ re cognitâ, Cæsar, quum in omnibus partibus Galliæ bene res gestas videret, judicaretque superioribus æstivis Galliam devictam et subactam esse, Aquitaniam nunquam ipse adîsset, sed per P. Crassum quâdam ex parte devicisset; cum II legionibus in eam partem est profectus, ubi extremum tempus consumeret æstivorum. Quam rem, sicut cætera, celeriter feliciterque confecit. Namque omnes Aquitaniæ civitates legatos ad eum miserunt, obsidesque ei dederunt. Quibus rebus gestis, ipse cum equitum præsidio Narbonem profectus est: exercitum per legatos in hiberna deduxit: Iv legiones in Belgio collocavit cum M. Antonio, et C. Trebonio, et P. Vatinio, et Q. Tullio legatis: II in Æduos missit, quorum in omni Galliâ summam esse auctoritatem sciebat: II in Turonis ad fines Carnutum posuit, quæ omnem regionem conjunctam Oceano continerent: II reliquas in Lemovicum fines non longè ab Arvernis, ne qua pars Galliæ vacua ab exercitu essent. quum celeriter omnes conventus percucurrisset; publicas controverPaucos dies ipse in Provinciâ moratus, sias cognovisset; bene meritis præmia tribuisset; (cognoscendi enim maximam facultatem habebat, quali quisque animo in Rempublicam fuisset totius Galliæ defectione, quam sustinuerat fidelitate atque auxiliis provinciæ illius.)

NOTE.

1 Manus præcidit.] He cut off their hands.

XLVII. His rebus confectis, ad legiones in Belgium se recipit, hibernatque 'Nemetocennæ. Ibi cognoscit Comium Atrebatem prælio cum equitatu suo contendisse. Nam quum Antonius in hiberna venisset, civitasque Atrebatum in officio maneret; Comius, qui post illam vulnerationem, quam supra commemoravimus, semper ad omnes motus paratus suis civibus esse consuêssent, ne consilia belli quærentibus auctor armorum duxque deesset, parente Romanis civitate, cum suis equitibus se suosque latrociniis alebat, infestisque itineribus commeatus complures, qui comportabantur in hiberna Romanorum, intercipiebat. XLVIII. Erat attributus Antonio præfectus equitum C. Volusenus Quadratus, qui cum eo hiemaret. Hunc Antonius ad persequendum equitatum hostium mittit. Volusenus autem ad eam virtutem, quæ singularis in eo erat, magnum odium Comii adjungebat, quò libentiùs id faceret quod imperabatur. Itaque dispositis insidiis, sæpius ejus equites aggressus, secunda prælia faciebat. Novissimè, quum vehementiùs contenderetur, ac Volusenus ipsius intercipiendi Comii cupiditate pertinaciùs eum cum paucis insecutus esset; ille autem fugâ vehementi Volusenum longiùs produxisset; repente omnium suorum invocat fidem atque auxilium ne sua vulnera, perfidiâ interpositâ, paterentur inulta; conversoque equo, se à cæteris incautiùs permittit in præfectum. Faciunt idem omnes ejus equites, paucosque nostros convertunt atque insequuntur. Comius incensum calcaribus equum jungit equo Quadrati, lanceâque infestâ medium femur ejus magnis viribus transjicit. Præfecto vulnerato, non dubitant nostri resistere, et conversi hostem pellere. Quod ubi accidit, complures hostium, magno nostrorum impetu pulsi, vulnerantur, et partim in fugâ proterruntur, partim intercipiuntur. Quod ubi malum dux, equi velocitate, evitavit: graviter vulneratus præfectus, ut vitæ periculum aditurus videretur, refertur, in castra. Comius autem, sive expiato suo dolore, sive magnâ parte amissâ suorum, legatos ad Antonium mittit, seque ibi futuram ubi præscripserit, et ea facturum quæ imperaverit, obsidibus datis firmat: unum illud orat, ut timori suo concedatur, ne in conspectum veniat cujusquam Romani. Quam postulationem Antonius quum judicaret ab justo nasci timore, veniam petendi dedit; obsides accepit.

Scio Cæsarem singulorum annorum singulos commentarios confecisse: quod ego non æstimavi mihi esse faciendum: propterea quòd insequens annus L. Paullo, C. Marcello consulibus, nullas habet Galliæ magnoperè res gestas. Ne quis tamen ignoraret, quibus in locis Cæsar exercitusque eo tempore fuissent, pauca scribenda conjungendaque huic commentario statui.

XLIX. Cæsar, quum in Belgio hiemaret, unum illud propositum habebat, continere in amicitiâ civitates, nulli spem aut caussam dare

NOTES.

1 Nemetocennæ.] This place is not known.

2 Ne sua vulnera, perfidiá interpositâ.}

The reading in some editions is, ne sua vulnera per fidem imposita.

armorum. Nihil enim minùs volebat, quàm sub discessum suum necessitatem sibi aliquam imponi belli gerendi: ne, quum exercitum deducturus esset, bellum aliquod relinqueretur, quod omnis Gallia libenter sine præsenti periculo susciperet. Itaque, honorificè civitates appellando, principes maximis præmiis afficiendo, nulla onera nova imponendo, defessam tot adversis præliis Galliam, conditione parendi meliore, facilè in pace continuit.

L. Ipse, hibernis peractis, 'contra consuetudinem in Italiam quàm maximis itineribus est profectus, ut municipia et 3colonias appellaret, quibus M. Antonii quæstoris sui commendaret sacerdotii petitionem. Contendebat enim gratiâ quum libenter pro homine sibi conjunctissimo, quem paullò antè præmiserat ad petitionem; tum acriter contra factionem et potentiam paucorum, qui, M. Antonii repulsâ, Cæsaris decedentis convellere gratiam cupiebant. Hunc etsi 'augurem priùs factum, quàm Italiam attingeret, in itinere audierat, tamen non minus justam sibi caussam municipia et colonias adeundi, existimavit, ut iis gratias ageret, quòd frequentiam atque officium suum Antonio præstitissent: simulque se et honorem suum in insequentis anni commendaret petitione; propterea quòd insolenter adversarii sui gloriarentur, L. Lentulum et C. Marcellum consules creatos, "qui omnem honorem et dignitatem Cæsaris exspoliarent: ereptum Ser. Galbæ consulatum, quum is multo plus gratiâ suffragiisque valuisset, quòd sibi conjunctus et familiaritate et necessitudine legationis esset.

LI. Exceptus est Cæsaris adventus ab omnibus municipiis et coloniis incredibili honore atque amore. Tum primùm enim veniebat ab illo universæ Galliæ bello. Nihil relinquebatur, quod ad ornatum portarum, itinerum, locorumque omnium, quà Cæsar iturus erat, excogitari posset. Cum liberis omnis multitudo obviam procedebat. Hostiæ omnibus locis immolabantur. "Tricliniis stratis fora templaque occupabantur, ut vel exspectatissimi triumphi lætitia præcipi posset. Tanta erat magnificentia apud opulentiores, cupiditas apud humiliores.

NOTES.

1 Contra consuetudinem.] By this sentence it is not implied, that going to Italy was contrary to Cæsar's custom, but that he did not go at his usual time, which was at the commencement of winter.

2 Municipia.] These were towns of which the inhabitants enjoyed the rights of Roman citizens.

3 Colonias.] These were people sent from Rome to settle in foreign countries. Each colony marched to its place of destination in military order. The land was marked out with a plough; and a portion assigned to each one. It was not permitted to plant a new colony, where one had already been established; supplies only could be sent. The two chief magistrates of a colony were called Duumviri. The

senators were termed Decuriones, from every tenth man of the original settlers being made a senator.

4 Augurem.] The Augures were priests, whose office was to foretell future events, by the flight, chirping, or feeding of birds, and by other appearances. The authority of these priests was very great, for nothing of importance, in public affairs, was undertaken without consulting them.

5 Qui omnem honorem et dignitatem Cæ saris exspoliarent.] Some read, qui omni honore et dignitate Cæsarem exspoliarent.

6 Tricliniis.] The place in which the ancients supped was sometimes called Triclinium, from three couches, for the guests to recline on, being spread round the table.

LII. Quum omnes regiones Galliæ Togatæ Cæsar percucurrisset, summâ celeritate ad exercitum Nemetocennam rediit; legionibusque ex omnibus hibernis ad fines Trevirorum evocatis, eò profectus est, ibique exercitum lustravit. T. Labienum Galliæ Togatæ præfecit, quò majore commendatione conciliaretur ad consulatus petitionem. Ipse tantum itinerum faciebat, quantum satis esse ad mutationem locorum propter salubritatem existimabat. Ibi quanquam crebrò audiebat, Labienum ab inimicis suis sollicitari; certiorque fiebat, id agi paucorum consiliis, ut, interpositâ senatûs auctoritate, aliquâ parte exercitûs spoliaretur: tamen neque de Labieno credidit quidquam, neque contra senatûs auctoritatem ut aliquid faceret, potuit adduci. Judicabat enim liberis sententiis 'patrum conscriptorum caussam facilè obtineri. Nam C. Curio, tribunus plebis, quum Cæsaris caussam dignitatemque defendendam suscepisset, sæpe erat senatui pollicitus; si quem timor armorum Cæsaris læderet, et quoniam Pompeii dominatio atque arma non minimum terrorem foro inferrent, discederet uterque ab armis, exercitusque dimitteret. Fore eo pacto liberam, et sui juris, civitatem." Neque hoc tantùm pollicitus est; sed etiam per se senatus discessionem facere cœpit. Quod ne fieret, consules amicique Pompeii intercesserunt, atque ita rem moderando, discesserunt.

suam

LIII. Magnum hoc testimonium senatus erat universi, conveniensque superiori facto. Nam Marcellus proximo anno, quum impugnaret Cæsaris dignitatem, contra legem, Pompeii et Crassi, retulerat ante tempus ad senatum de Cæsaris provinciis; sententiisque dictis, discessionem faciente Marcello, qui sibi omnem dignitatem ex Cæsaris invidiâ quærebat, senatus frequens in alia omnia transiit. Quibus non frangebantur animi inimicorum Cæsaris sed admonebantur, quo majores pararent necessitudines, quibus cogi posset senatus id probare, quod ipsi constituissent.

LIV. Fit deinde S. C. ut ad bellum Parthicum legio una à Cn. Pompeio, altera à C. Cæsare mitterentur. Neque obscurè hæ duæ legiones uni Cæsari detrahuntur. Nam Cn. Pompeius legionem primam, quam ad Cæsarem miserat, confectam ex delectu provinciæ, Cæsari eam tanquam ex suo numero dedit. Cæsar tamen, quum de voluntate adversariorum suorum se exspoliari nemini dubium esset, Cn. Pompeio legionem remisit et ex suo numero xv, quam in Galliâ

NOTES.

1 Patrum conscriptorum.] The Roman

senators.

2 Tribunus plebis.] The tribunes of the people were ten in number. They were instituted to defend the rights of the people. Their power principally consisted in a velo or negative on the decrees of the senate, and the ordinances of the people. They could also prevent the collection of

tribute and the enrolling of soldiers. It was necessary for all the tribunes to give their assent to a measure; one dissenting voice among them could put a stop to their proceedings.

3 Confectam ex delectu provinciæ, Cæsari cam tanquam ex suo numero dedit.] Some read, confectam ex delectu provinciæ Cæsaris; tanquam ex suo numero, dedit.

citeriore habuerat, ex senatus-consulto jubet transdi. In ejus locum XIII legionem in Italiam mittit, quæ præsidia tueretur, ex quibus præsidiis xv deducebatur: ipse exercitum distribuit per hiberna; C. Trebonium cum legionibus Iv in Belgio collocat: C. Fabium cum totidem in Æduos deducit. Sic enim existimabat tutissimam fore Galliam, si Belgæ, quorum maxima virtus, et Ædui, quorum auctoritas summa esset, exercitibus continerentur.

LV. Ipse in Italiam profectus est: quò cum venisset, cognoscit per C. Marcellum consulem legiones II ab se remissas, quæ ex senatus consulto deberent ad Parthicum bellum duci, Cn. Pompeio transditas, atque in Italiâ retentas esse. Hôc facto, quanquam nulli erat dubium, quin arma contra Cæsarem pararentur; tamen Cæsar omnia patienda esse statuit, quoad sibi spes aliqua relinqueretur jure potiùs disceptandi, quàm belli gerendi.

« IndietroContinua »