Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

consules delectum habeant; Antonius cum exercitu Catilinam persequi maturet; Cicero urbi præsidio sit. Ea tempestate mihi imperium populi Romani multo maxume miserabile visum est: cui cum ad occasum ab ortu solis omnia domita armis parerent; domi otium, atque divitiæ, quæ pri. ma mortales putant, affluerent; fuere tamen cives, qui seque, remque publicam obstinatis animis perditum irent: namque duobus senati decretis ex tanta multitudine nequæ præmio quisquam inductus coniurationem patefacerat, neque castris Catilinæ quisquam omnium excesserat. Tanta vis morbi, atque uti tabes plerosque civium animos invaserat.

nova

XXXVIII. Neque solum illis aliena mens erat, qui conscii coniurationis fuerant; sed omnino cuncta plebs novarum rerum studio, Catilinæ incepta probabat: id adeo more suo videbatur facere. Nam semper in civitate, quibus opes nulla sunt, bonis invident, malos extollunt; vetera odere, ex optant; odio suarum rerum mutari omnia student: turba atque seditionibus sine cura aluntur; quoniam egestas facile habetur sine damno. Sed urbana plebs, ca vero præceps ierat multis de causis : primum omnium, qui ubique probro, atque petulantia maxume præstabant ; item alii, per dedecora patrimoniis amissis: postremo omnes, quos flagitium aut facinus domo expulerat, hi Romam sicuti in sentinam confluxerant. Deinde multi, memores Sullanæ vi

[blocks in formation]
[ocr errors]

victoriæ, quod ex gregariis militibus alios senatorės videbant alios ita divites, ut regio victu, atque cultu ætatem agerent, sibi quisque, si in armis foret, ex victoria talia sperabat. Præterea, iuventus, quæ in agris manuum mercede inopiam toleraverat, privatis, atque publicis largitionibus excitata, urbanum otium ingrato labori prætulerat. Eos atque alios omnis malum publicum alebat: quo minus mirandum est homines egentes, malis moribus, maxuma spe, reipublicæ iuxta ac sibi consuluisse. Præterea, quorum viotoria Sullæ parentes proscripti, bona erepta, ius libertatis imminutum, erat, haud sane alio animo belli eventum exspectabant; ad hoc, quicumque aliarum atque senati partium erant, conturbari rempublicam, quam minus valere ipsi, malebant. Id adeo malum multos post annos in civitatem reverterat.

XL. Fuere tamen extra coniurationem complures, qui ad Catilinam initio profecti sunt. In his erat A. Fulvius, senatoris filius, quem retractum ex itinere parens necari iussit. lisdem temporibus Romæ Lentulus, sicuti Catilina præceperat, quoscumque moribus aut fortuna novis rebus idoneos credebat, aut per se, aut per alios sollicitabat, neque solum cives, sed cuiusque modi genus hominum, quo modo usui bello foret.

XLI. Igitur P. Umbreno cuidam negotium dat, uti legatos Allobrogum requirat: eosque, si possit, impellat ad societatem beili: existimans publice, privatimque ære aliens oppressos; preterea, quod naturâ

Gregariis militibus. De los mas vi

les soldados.

Manuum mercede. Con el trabajo
de sus brazos.
Excitata. Comovida con dádivas,
&c.

Malum publicum. La perturbacion de

la república alimentaba, &c. Iuxta ac sibi. Mirasen tanto por la República como por sí. Præterea quorum. Ademas aquellos cuyos padres habian sido confiscados por la victoria de Sila, sus bienes robados, &c. Aliorum atque. Que eran de otro partido que el Senado.

Id adeo malum. Tanto este mal de

Gal

querer destruir la república se
habia introducido en Roma.
XL.

Retractum ex itinere. Que habiendo-
le vuelto del camino.
Novis rebus. A propósito para no•
vedades.

Modo usui. Con tal que pudiesen Ile-
var las armas, ó sirviesen en guer-

ra.

XLI.

Negotium dat. Encarga que busque á
los legados de los piamonteses.
re alieno. Que estando los legados
cargados de deudas públicas, y
privadas.

Gallica gens bellicosa esset, facile eos ad tale consilium adduci posse. Umbrenus quod in Gallia negotiatus erat, plerisque principibus civitatum notus erat, atque eos noverat ; itaque sine mora, ubi primum legatos in foro conspexit, percunctatus pauca de statu civitatis & quasi dolens eius casum, requirere cœpit, quem exitum tantis malis sperarent? Postquam illos videt queri de avaritia magistratum, accusare senatum, quod in eo auxilii nihil esset; miseriis suis remedium mortem exspectare; at ego, inquit, vobis, si modo viri esse vultis rationem ostendam, quâ tanta mala ista effugiatis. Hæc ubi dixit, Allobroges, in spem maxumam adducti, Umbrenum orare, ut sui misereretur; nihil tam asperum, neque tam difficile esse, quin cupidissime facturi essent, dum ea res civitatem ære alieno liberaret. Ille eos in domum D. Bruti perducit; quod foro propinqua erat, neque aliena consilii propter Semproniam: nam tum Brutus ab Roma aberat. Præterea Gabinium arcessit; quo maior auctoritas sermoni inesset: eo præsente coniurationem aperit: nominat socios, præterea multos cuiusque generis innoxios; quo legatis animus amplior esset: dein eos pollicitos operam suam domum dimittit.

XLII. Sed Allobroges diu in incerto habuere, quidnam consilii caperent. In alterâ parte erat æs alienum, studium belli, magna merces in spe victoriæ: at in altera maiores opes, tuta consilia, pro incerta spe cer

[ocr errors]

Ad tale consilium. Al de juntarse á
Catilina para destruir ía Repú-
blica.

In foro. En la plaza de Roma.
Statu civitatis. Del estado de la ciu-
dad de los Pia monteses.
Magistratuum. De la avaricia de los
Magistrados Romanos.
Mortem exspectare. Que la muerte
era el éxito que esperaban para
remedio de sus males.
Viri este. Hombres de valor, de áni-
mo, os daré el modo con que, &c.
Quin cupidissime. Que no hiciesen
con mucho gusto.

Civitatem. La ciudad de los Pia-
monteses.

Neque aliena. Que entraba tambien

en la conspiracion de Catilina, por Sempronia de la que se habló arriba.

Gabinium arcessit. Hizo venir á la
casa de Decio á Gabinio uno de
los conjurados.

Sermoni inesset. A lo que se tra-
tase con los piamonteses.
Innoxios. Que no sabian de la con-
juracion.

XLII.

In altera parte. En el partido de Catilina.

Magna merces. Grandes premios:

pero fundados en la esperanza sola de la victoria. At in altera. En la de los que favorecian la República, y el Senado.

ta præmia. Hæc illis volventibus, tandem vicit fortuna reipublicæ. Itaque Q. Fabio Sangæ, cuius patrocinio plurimum civitas utebatur, rem omnem, uti cognoverant, aperiunt. Cicero, per Sangam consilio cognito, legatis præcipit, ut studium coniurationis vehementer simulent, cetero adeant, bene polliceantur; dentque operam, uti eos quam maxume manifestos habeant.

XLIII lisdem fere temporibus, in Gallia citeriore, atque ulteriore, item in agro Piceno, Brutio, Apulia motus erat. Nam illi, quos Catilina antea dimiserat, inconsulte, ac veluti per dementiam, cuncta simul agebant: nocturnis consiliis, armorum, atque telorum portationibus, festinando, agitando omnia, plus timoris quam periculi effecerant. Ex eo numero complures Q. Metellus Celer prætor, ex S. C. 'causâ cognitâ, in vincula coniecerat. Item in citeriore Galliâ C. Murena, qui ei provinciæ legatus præerat.

XLIV. At Romæ Lentulus cum ceteris qui principes coniurationis, erant, paratis, ut videvatur, magnis copiis, constituerat, uti cum Catilina in aurum Fæsulanum cum exercitu venisset, L. Bestia tribunus plebis concione habitâ, quereretur de actionibus Ciceronis, bellique gravissimi invidiam optumo consuli imponeret; eo signo, proxuma nocte cetera multitudo coniurationis suum quisque negotium exsequeretur. Sed ea divisa hoc modo dicebantur; Statilius & Gabinius uti cum magna manu duodecim simul opportuna loca urbis incenderent;

Cuius patrocinio. De cuya tutela, y

amparo saca mucho la ciudad de los piamonteses.

Ceteros adeant. Busquen los demas conjurados, bableù con ellos, les hagan grandes promesas para descubrirlos fácilmente.

XLIV.

Concione habita. Que habiendo hareugado al pueblo en una junta: que lo podia convocar como Tribuno.

De actionibus Ciceronis. De lo que ha

cia Ciceron contra Catilina, y echase toda la culpa de aquella gravísima guerra al mejor Cónsul que hubo, Ciceron.

Eo signe. sup. dato. Porque dada

[ocr errors]

quo

aquelia señal de haber dicho la oracion al pueblo Lucio Bestia &c. porque esta era la señal de los conjurados para tomar las armas. Duodecim simul. Que á un tiempo diesen fuegoen doce partes de la Ciudad.Algo distinto cuenta esto Plutarco en la vida de Ciceron.,,Se ,,señaló (dice) la noche de los Sa,,turnales para hacer esto. Se lle ,,vó á la casa de Cethego estopa, ,,azufre, y espadas. Se destinaron ,,despues cien hombres para cada ,,parte de la Ciudad, para que en,,cendida á un tiempo por ciertas ,,partes, ardiese juntamente. Se ,,destinaron otros para cerrar los ,,aqueductos, y matar á los que ,,pidiesen agua.

[ocr errors]

quo tumultu facilior aditus ad consulem, ceterosque, quibus insidiæ parabuntur, fieret ; Cethegus Ciceronis ianuam obsideret, eumque vi aggrederetur, alius autem alium; sed filii familiarum, quorum ex nobilitate maxuma pars erat, parentes interficerent, simul, cæde, & incendio perculsis omnibus, ad Catilinam erumperent. Inter hæc parata, atque decreta, Cethegus semper querebatur de ignavia sociorum: illos, dubitando, & dies prolatando, magnas opportunitates corrumpere, facto, non consulto in tali periculo opus esse, seque, si pauci adiuvarent languentibus aliis, impetum in curiam facturum. Natura ferox, vehemens, manu promtus erat; maxumum bonum in celeritate putabat.

XLV. Sed Allobroges, ex præcepto Ciceronis per Gabinium ceteros conveniunt, ab Lentulo, Cethego, Statilio, item Cassio postulant iusiurandum, quod signatum ad cives perferant: aliter aut facile eos ad tantum negotium impelli posse. Ceteri nihil suspicantes dant. Cassius semet eo brevi venturum pollicetur, ac paulo ante legatos ex urbe proficiscitur. Lentulus cum his T. Vulturtium quemdam Crotoniensem mittit; ut Allobroges, priusquam domum pergerent, cum Catilina, datâ, atque acceptâ fide, societatem confirmarent. Ipse Vulturtio litteras ad Catilinam dat: quarum exemplum infra scriptum est.

"Qui sim, ex eo, quem ad te missi, cognosces. Fac "cogites, in quanta calamitate sis; & memineris, te vi.. »rum esse; consideres, quid tuæ rationes postulent; au"xilium petas ab omnibus, etiam ab infimis." Ad hoc, man

[blocks in formation]

Ceteros conveniunt. Hablan á los de- Mandara verbis. Le da encargos de

[blocks in formation]
« IndietroContinua »