Immagini della pagina
PDF
ePub

prosecuti sumus. Abiit, excessit, evasit, erupit. Nulla iam pernicies à monstro illo atque prodigio moenibus ipsis intra monia comparavitur. Atque hunc quidem unum huius belli domestici ducem sine controversia vicimus. Non enim iam inter latera nostra sica illa versabitur non in campo, non in foro, non in curia, non denique intra domesticos parietes pertimecemus. Loco ille motus est, cum est ex urbe depulsus. Palam iam cum hoste, nullo impediente, bellum iustum geremus. Sine dubio perdidimus hominem, magnificeque vicimus, cum illum ex occultis insidiis in apertum latrocinium coniecimus. Quod vero non cruentum mucronem, ut voluit, extulit; quod vivis nobis egressus est; quod ei ferrum de manibus extorsimus: quod incolumes cives, quod stantem urbem reliquid : quanto tandem illum mærore afflictum esse & profligatam putatis? Iacet ille nunc postratus, quirites, & se perculsum atque abiectum esse sentit, & retorquet oculos profecto sæpe ad hanc urbem; quam ex suis faucibus ereptam esse luget. Quæ quidem lætari mihi videtur, quod tantam pestem evomuerit; forasque proiecerit.

Confirmacion. II. At si quis est talis, quales esse omnes oportebat, qui in hoc ipso, in quo exsultat & triumphat oratio mea, me vehementer accusset, quod tam capitalem hostem non comprehenderim potius, quam emiserim: non est ista mea culpa, Quirites, sed temporum. Interemtum esse L. Catilinam, & gravissimo supplicio affectum, iampridem oportebat: idque à me & mos maiorum, & huius imperii severitas, & respublica postulabat. Sed quam multos fuisse putatis, qui quæ ego deferrem, non crederent? quam multos, qui

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

propter stultitiam non putarent? quam multos qui etiam defenderent? quam multos, qui propter improbitatem faverent? Ac si, sublato illo, depelli à vobis omne periculum iudicarent: iampridem ego L. Catilinam non modo invidiæ meæ, verum etiam vitæ periculo sustulissem. Sed cum viderem, ne vobis quidem omnibus re etiam tum probata, si illum, ut erat meritus, morte multassem, fore, ut eius socios invidia oppressus persequi non possem, rem huc deduxit, ut tum palam pugnare possetis, cum hostem aperte videretis.

Quem quidem ego hostem, Quirites, quam vehementer foris esse timendum putem, licet hinc intelligatis, quod illud etiam moleste fero, quod ex urbe parum comitatus exierit. Utinam ille omnes secum suas copias eduxisset! Tongillum mihi eduxit, quem amare in prætextâ calumnia ceperat : Publicium & Munatium, quorum æs alienum contractum in popina nullum reipublicæ motum afferre poterat: reliquit quos viros! quanto alieno ære, quam valentes, quam nobiles!

III. Itaque ego illum exercitum, præ Gallicanis legionibus, & hoc delectu, quem in agro Piceno & Gallico Q. Metellus habuit, & his copiis, quæ à nobis quotidie comparantur, magnopere contemno; collectum ex senibus desperatis, ex agresti luxuria, ex rusticis decoctoribus ex his, qui vandimonia deserere, quam illum exercitum, maluerunt: quibus ego non mode si a

[blocks in formation]

ciem exercitus nostri, verum etiam si edictum prætoris ostendero concident. Hos, quos video volitare in for, quos stare ad curiam, quos etiam in senatum venire: qui nitent unguentis, qui fulgent purpurâ, maliem secum suos milites eduxisset: qui, si hic permanent mementote non tam exercitum illum esse nobis, quam hos, qui exercitum deseruerunt, pertimescendos.

Atque hoc etiam sunt timendi magis, quod, quid cogitent, me scire sentiunt: neque tamen permoventur. Video, cui Apulia sit attributa, qui habeat Etruriam, qui agram Picenum, qui Gallicum, qui sibi has urbanas insidias cædis atque incendiorum depoposcerit. Omnia superioris noctis con silia ad me perlata esse sentiunt; patefeci in senatu hesterno die: Catilina ipse pertimuit, profugit : hi quid exspectant? næ illi vehementer errant, si illam meam pristinam lenitatem perpetuam sperant futuram.

IV. Quod exspectavi, iam sum assecutus, ut vos omnes factam esse aperte coniurationem contra remp. videritis. Nisi vero si quis est, qui Catiline similes cum Catilina sentire non putet. Non est iam lenitati locus: severitatem res ipsa flagitat. Unum etiam nunc concedam: exeant, proficiscantur, ne patiantur desiderio sui Catilinam miserum tabescere. Demonstrabo iter: Aure iâ viâ profectus est. Si accelerare volent, ad vesperain consequentur. O fortunatam rempublicam, siquidem hanc sentinam huius urbis eiecerit? Uno mehercule Catilina exhausto, relevata mihi & recreata respublica videtur. Quid enin mali, aut sceleris fingi, aut excogitari potest, quod non ille conceperit? Quis totâ Italiâ veneficus, quis gladiator, quis latro, quis sicarius, quis parricida, quis testamentorum quis testamentorum subiector, quis cir.

Edictum prætoris. El Pretor podia mandar que los acreedores entraseu en posesion de todos los bienes de aquellos que no cumpliau su palabra.

Qui fulgent. Entiende los Senadores, Jos cuales solo podian usar de este trage.

Superioris noctis. En que se juntaron

los conjurados en casa de Leca.

IV.

Sentire non. Que sus semejantes no

tienen sus mismos pensamientos. Quid enim. Eoumeración de los enormes delitos de Catilina. Sicarius. Asesino. Testamentorum. Faisificador de testamentos.

circumscriptor, quis ganeo, quis nepos, quis adulter, quæ mulier infamis, quis corruptor iuventutis, quis corruptus, quis perditus inveniri potest, qui se cum Catilina non familiarissime vixisse fateatur ? Que cedes per hosce annos sine illo facta est? quod nefarium stuprum non per illum? Iam vero quæ tanta in ullo unquam homine iuventutis illecebra fuit, quanta in illo? qui alios ipse amabat turpissime, aliorum amori flagitiosissime serviebat: aliis fructum libidinum, aliis mortem parentum, non modo impellendo, verum etiam adiuvando pollicebatur. Nunc vero quam subito non solum ex urbe, verum etiam ex agris iugentem numerum perditorum hominum collegerat? Nemo, non modo Romæ, sed nec ullo in angulo totius Italiæ oppressus ære alieno fuit, quem non ad hoc incredibile sceleris foedus adsciverit.

V. Atque ut eius diversa studia in dissimili ratione perspicere possitis, nemo est in ludo gladiatorio paulo ad facinus audacior, qui se non intimum Catilinæ esse fateatur ? nemo in scena levior, & nequior, qui se non eiusdem prope sodalem fuisse commemoret. Atque idem tamen stuprorum; & scelerum exercitatione assuefactus, frigore, & fame, & siti, ac vigiliis preferendis fortis ab istis prædicabatur, cum industriæ subsidia, atque instrumenta virtutis, in libidine, audaciaque consumeret.

[ocr errors]

:

Hunc vero si sui fuerint comites secuti : si ex urbe exierint desperatorum hominum flagitiosi greges, ó nos beatos, ó rempublicam fortunatam, ó præclaram laudem consulatus mei! Non enim iam sunt mediocres hominum libidines: non humanæ audaciæ, ac tolerandæ nihil cogitant, nisi cædes, nisi incendia, nisi, rapinas: patrimonia sua profuderunt: fortunas suas obli

:

gu

1

[blocks in formation]

Nepos. Pródigo, que gasta en vicios Levior. Algo liviano y perverso.

su patrimonio.

Illecebra. Tuvo tanto atractivo de la juventud.

Oppresus. Cargado de deudas. adsciverit. Atraxese, conduxese. Pars II.

Consumeret. Empleando los auxilios

de la industria, y medios de la virtud en la liviandad, y audacia. Obligurierunt. Consumieron sus bienes en francachelas.

S

gurierunt; res eos iampridem, fides deficere nuper cœpit: eadem tamen illa, quæ erat in abundantia, libido permanet. Quod se in vino, & alea comessationes solum, & scorta quærerent, essent illi quidem desperandi; sed tamen essent ferendi. Hoc vero quis ferre possit; inertes homines fortissimis viris insidiari, stultissimos prudentissimis, ebrios sobriis, dormientes vigilantibus? qui mihi accubantes in conviviis, vino languidi, conferti cibo, sertis redimiti, unguentis obliti, eructant sermonibus suis cædem bonorum, atque urbis incendia. Quibus ego confido impendere fatum aliquod, & pœnas iam diu improbitati, nequitiæ, sceleri, libidini debitas, aut instare iam plane, aut certe iam appropinquare. Quos si meus consulatus, quoniam sanare non potest, sustulerit: non breve nescio quod tempus, sed multa sæcula propagarit reipublicæ. Nulla est enim natio quam pertimescamus: nullus rex, qui bello populo Romano facere possit. Omnia sunt externa, unius virtute, terrâ, marique pacata. Domesticum bellum manet: intus insidiæ sunt : intus inclusum periculum est, intus est hostis. Cum luxuriâ nobis, cum amentiâ, cum scelere decertandum est. Huic ego me bello ducem profiteor, Quirites: suscipio inimicitias hominum perditorum. Quæ sanari poterunt, quacumque ratione sanabo. Quæ resecanda erunt, non patiar ad perniciem civitatis manare. Proinde aut exeant, aut quiescant: aut, si & in urbe, & in eadem mente permanent, ea quæ merentur, exspectent.

VI. At etiam sunt, Quirites, qui dicant, à me in exsilium eiectum esse Catilinam. Quod ego si verbo assequi possem, istos ipsos eiicerem, qui hæc loquuntur. Homo enim videlicet - timidus, & permodestus vocem consulis ferre non potuit: simul atque ire in exsilium iussus est, paruit, ivit. He

Res eos. Antes perdieron la hacienda, y ya empiezan á perder el crédito.

Vino languidi. Debilitados del vino; repletos de comida, coronados con guirnaldas, cargados de afeites, regüeldan en sus pláticas matanzas, &c.

Meus consulatus. Mientras yo fuere Consul. Metonimia. Propagarit. Por muchos siglos ha

rá bien mi consulado á la Repub.ica.

Unius virtute. Por el valor de Pompeyo.

Suscipio inimicitias. Tomo á mi car-
go de buena gana las enemista-
des, &c.

VI.
Si verbo. Si con solo decirlo.
Homo enim. Catilina como es bom-
bre tímido, &c. Ironia.

« IndietroContinua »