Immagini della pagina
PDF
ePub

PRÆFATIO

lo. NICOLAI MADVIGII.

Quoniam in decem Livii libris, quorum priores quinque hic tertii voluminis fasciculus prior continet, omne de scripturæ veritate iudicium duorum codicum fide nititur, qui a reliquorum recenti et contaminato grege separantur, Moguntini et Bambergensis, illius a libri XXXIII capite 17 fere medio (6) usque ad finem libri XL, huius ab initio libri XXXI ad libri XXXVIII cap. 46 (4), qui rectam viam in his libris recensendis tenere vult, ei ante omnia horum codicum auctoritas caute ponderanda et comparanda est exquirendumque, quantum utrique per se et utri in dissensu plus credendum sit; atque etiam, ubi, quod alterutro caremus, altero standum necessario est, non parvi interest scire, quam fidum ducem sequamur, De quo etsi in emendationibus Livianis (p. 361 sqq.) dixi, tamen, quod nuper, etiam postquam illa scripsi, aberratum incertaque et fluctuanti sententia iudicatum video, breviter explicanda res est confirmandaque veritas. Quod enim codex Bambergensis et exstat et diligenter collatus multa, quæ olim solius Moguntini fide nitebantur, sua auctoritate confirmavit et nova bonaque non pauca obtulit, Moguntini contra, qui non comparet, tantum scripturas ante tria sæcula minime plene excerptas tenemus Bambergensique a Moguntino discrepanti adhæret fere codicum vulgarium turba cum eo originis communione copulata, homines autem raro argumentorum vi freti bono, sed longinquo testi et uni contra præsentem, aliorum speciem secum trahentem, firmiter credere audent, factum est, ut Gu. Weissenbornius in Livii a se editi et enarrati volumine VII et VIII (1860 et 1862) et subinde codicem Bambergensem, quem primo inter omnes loco ponit (die beste Handschrift"), Moguntino iniuria aperte præferret et in aliis locis non paucis, ubi in ipsa oratione, quasi con

vicio veritatis victus, scripturas Moguntini teneret, tamen in annotatione et inanes coniecturas ex ceteris duceret et pravas interpolationis suspiciones in codicem Moguntinum coniiceret dubitationesque moveret, quas sæpe vel ipsa illorum locorum forma et codicum in iis comparatio reprimere debuerat, multo autem magis totius rei consideratio. Quid est enim, si singulos tantum locos consideramus, perversius quam quum, ut hoc utar, libr. XXXV, 2, 7 in codice, quod omnes concedunt, perantiquo et cui permultis locis credas, sic scriptum legatur: placere tumultuarios milites extra Italiam scribi a prætore. Mens ea senatus fuit, ut in Hispania tumultuarii milites legerentur, optima oratione et sententia extremorum verborum aptissima ad ea præparanda, quæ subiiciuntur Valerio Antiate teste de militibus etiam ex aliis provinciis adscitis, in ceteris autem codicibus (B et vulgaribus), quos persæpe verborum omissione peccare necessario ipse confiteare, sic: placere tumultuari milites extra Italiam legerentur, oratione prava (neque enim de decretis dicitur usquam placere hoc fiat), hoc „fortasse rectius“ putare, quum, cui homini et quo consilio illa addere in mentem venerit, nemo ne suspicari quidem possit, cur autem omissa sint, causa manifestissima sit; oculus enim scribentis sic aberravit a tumultuarios ad tumultuari, ut tamen illa extra Italiam arriperet. Eiusdemque perversitatis est, quum eiusdem libri c. 11, 11 in M sit: in agrum latiorem evecti omnia propinqua viæ tecta incendunt; proximo deinde vico inferunt ignem; ferro flammaque omnia pervastant, in ceteris autem tantum: in latiorem agrum evecti omnia pervastant, omissa prorsus incendii significatione, quam postulant proxima (fumus primo conspectus), potius dilucidam et uberem et Livianam rei narrationem a nescio quo inauditi generis interpolatore sine umbra causæ interpositam putare quam intelligere, quod iam alii dixerant, librarii, a cuius opera B et vulgares codices orti sunt, oculum a priore omnia ad alterum transiluisse. Et advocatur etiam testis Frontinus, quasi non is, quum rem suo modo breviter et nude narraret, item reliqua, quæ Livius amplificat, omiserit, de fumo, de clamore, de senioribus et pueris, cetera. Nihilo autem his prudentius, quod ad XXXIV, 57, 8 annotatur, qui locus, ut Emendd. Livv. p. 364 ostendi, vel apertissimus est ad codicum dignitatis ordinem constituendum. Nam ibi in M aptissime, oratione propria et antiqua, scribitur: aut ex formula iuris antiqui aut ex partis utriusque commodo; quum autem in eo codice, ex quo B et vulgares orti sunt, F in E mutato, natum esset: ex eo rmula, hinc in codice vulgarium principe mirabili corrigendi simplicitate effectum est ex eo simul a, Bambergensis autem codicis librarius, quod fecit

sæpissime, obiecta etiam in notissimis verbis vel propter ductuum obscuritatem vel propter litterulæ errorem vel propter litteras evanidas aut chartam pertusam dubitatione, pro his ex eo rmula iuris antiqui spatium vacuum reliquit. Quid Weissenbornius? Ubi codicis B scriba caute spatium reliquerat, veterem lacunam varie suppletam putat. Atqui nulla est varietas supplendi, quoniam ridicula illa ex eo simul a manifestissimum est nihil aliud significare nisi ex formula. Hoc autem supplementum quomodo ex M, a vulgaribus remotissimo, in illos venit, qui ubique cum B coniunguntur, asseclæ sane longe inferiores et depravati? Postremo quis illis sæculis, quorum est codex Moguntinus, huiusmodi supplementum, tam Latinum ac proprium, excogitavit? Sed (nam casu accidit, ut aptissimo exemplo veritatem confirmare liceat) ut hoc loco formula antiqui iuris in B sublata tota est, sic XXXV, 16, 6, ubi nec Weissenbornius nec quisquam dubitat, quin Livius scripserit, ut in M est: in antiquum ius repetit, in B (quod scriptum erat anticum) factum est Antiochum repetit, deinde in vulgaribus corrigendo Antiochus repetit. Apparet depravatio in B incipiens, in ceteris longius progrediens. Verum ne in paucis locis morari videamur, dicam primum universe, codicem Moguntinum, quem qui viderunt (Carbachius, Gelenius, alii), omnes summæ antiquitatis indicia habuisse et a noviciis, quos multos tractarant, specie et scripturæ genere remotum fuisse testantur, compluribus certe sæculis ante scriptum fuisse, quam recentior illa codicum corrigendorum et lacunas explendi consuetudo nata sit, superioris autem temporis interpolationem, quam etiam antiquissimos codices hic illic attigisse, sæpe exposui, longe alius generis fuisse, simplicem et rudem, qualem in emendationibus Livianis multis locis adumbravi (p. 13, 14, p. 208, p. 336 n. cett., de huius autem ipsius decadis codicibus p. 401 sq.), qualem ipse Moguntinus ostendit lib. XXXV, 4, 3, post inter pacatos addens agros, interpretamentum infelicissimum. Deinde hoc ponam, nusquam quicquam labis aut maculæ in M reperiri, quod ex communibus B et ceterorum erroribus mendisque in illum transisse videri possit1); itaque absurdum esse quicquam in eo suspicari ad ceterorum errores tegendos lacunasve explendas interpolando natum. Postremo ad rem conficiendam, duabus longioribus partibus libri XXXIV et XXXV sine ullo dilectu sumptis, perpetuam exemplorum seriem sub conspectum adducemus ostendemusque, et quot aliorum generum menda codicis B et vulgarium communia unius M ope sublata sint (nam proprios B scribendi errores

1) De XXXIV, 46, 4 (idoneis) dicetur paulo post.

et vulgarium menda interpolationemque omitto), et quot locis verba quum in illis utrisque, tum vero singulari negligentia in B omissa Moguntinus servarit et quam nihil illa in B vacua spatia reconditi occultent; hoc enim declarat ipse in his locis deteriorum codicum, qui in ceteris a codice Bambergensi simili pendent, cum M consensus aut error originis apertæ, Quum autem simul animadverterimus, per hæc plurium capitum spatia quam fere nihil boni, quod non in M fuerit, ex B prolatum sit, summam hanc faciemus, ita Bambergensem vulgares, quibuscum cognatione coniungitur, longe vincere, ut Moguntino non paulo inferior sit; itaque neque propter Bambergensem et ceterorum in errore lacunave conspirationem rectis Moguntini scripturis diffidendum esse et (quod nunc, omnibus minimis per duos libros exactis, certius et confidentius dico quam Emendatt. p. 366) in iis locis, in quibus scripturæ ad sententiam et orationem fere æque bonæ certent, præferendas esse Moguntini ob auctoritatem. Bonarum autem aliquot scripturarum, quæ ex solo B enotatæ sunt, complures etiam in M fuisse, sed in excerpenda varietate omissas, quod earum bonitas non intelligeretur, eo liberius affirmo, quod ne in B quidem repertæ statim probatæ sunt; velut XXXIV, 2, 11 (sine tutore auctore) et 19, S (deni) Kreyssigius primum non attendit, 4, 18 (exorabilis es) nemo ante me (Em. p. 396); lib. XXXVIII, 13, 4 verum Kreyssigius neglexit, 16, 3 (vectigales) et 17, 6 (adsueti) omnes ante me (Em. p. 439, 440). Quod autem in libro XXXIII (a cap. 17) Moguntino, quemadmodum quidem hic lectus et expressus sit, parem Bambergensem et pæne superiorem esse dixi (Em. p. 365), videntur sane Nic. Carbachins et W. Angustus, quum partem libri XXXIII e primis codicis M foliis fortasse male habitis nondum ad eum legendum exercitati et nulla impressorum librorum comparatione adiuti ederent, permulta male legisse et edendo corrupisse (ut statim c. 17, 8 inexpugnabilis pro expugnabilis ediderunt) nec Gelenius omnia correxisse1). Sed Bambergensem in prioribus libris integriorem esse videri et sensim in deterius vergere dixi iam ante (Em. 1. c.). Et tamen hic quoque vacua illa spatia sunt, velut XXXIII in uno capite X quattuor (§ 1 pro ut, § 6 pro irrumpunt et pro ex parte et pro quinque). Sed veniendum est ad duplicem illam, quam propositurum me dixi, exemplorum seriem. Itaque libr. XXXIV

1) Carbachius ipse quantopere legendi difficultatem exaggeret, Geleniusque quid de Carbachio et Angusto queratur, intelligitur ex præfationibus expressis apud Drakenborchium vol. VII p. 268

et 273.

« IndietroContinua »