Immagini della pagina
PDF
ePub

& cap. 41 ad 50 hæ scripturæ e solo M ductæ sunt contra B et vulgares: 42, 6 et Burentum (B erbuvenium), 43, 9 senatus censuisset (senatus voluisset ; de Lov. 1 cave credas silentio), 49, 3 pridie calendas (idus), 45, 2 Buxentum (Buxenium), 47, 7 quæ imperio (qui imperio), 49, 5 Acrocorinthum (ac Corinthum)') 11 ac munus (hinc munus), 50, 8 ab agro Corinthio, h. e., ab Acrocorintho (ab Corintho). (Quæ in Brectiora sunt quam in vulgatis, ut 41, 4 tyrannus et præbebant et 6 populum Romanum, etiam in M fuerunt, ex his quidem tribus duo a Gelenio indicata, tertium, præbebant, tacite ab eo in Frob. 2 receptom).

In iisdem capitibus hæc in B et vulgaribus omissa e M suppleta sunt: 42, 6 qui, 45, 5 et C. Salonius, 46, 1 Flaccus (Weiss. om.) 46, 2 pondo, bigati centum viginti tria milia, Oscensis pingenta quadraginta), 3 ex præda (W om.), 48, 1 Ligurumque, 48, 6 hærentem visceribus nobilissimæ civitatis *), 49, 8 et (ante civitatibus) 50, 9 liberatorem. Debuerat præterea, ut nunc feci, c. 48, 2 pro Eodem anno scribi e M Eodem hoc anno, coll. XXXV, 40, 5.

Præterea B solus, quod sciamus, hæc omittit: 41, 4 quantum, 44, 2 magnos, 5 publica, 6 in carcerem, 45, 7 Nare, vacuo spatio relicto, ibd. lac, 46, 5 in, 47, 4 a. Ex his W magnos c. 44, 2 commemoravit, de ceteris tacuit.

In duodecim primis capitibus libri XXXV hæ scripturæ codici Moguntino soli debentur: 1, 1 hæc gesta sunt (B, vulg. gesta sunt hæc), ibd. 5 prætor hæc gesserat (B præcesserat, alii praegesserant) 4, 1 per extremos (præter extr.) 5, 11 paululum anniterentur (paulum niterentur), 8, 1 gerebantur (agerentur, al. gererentur)') 9 supplicatio decerneretur (supplicationes decernerentur, quod W tenuit, ipse prope confessus pravum esse), 10, 2 decesserat (B excesserant, al. recesserat) 5 in P. Scipione (Sci

1, Quod Gelenius scribit: „Lege Acrocorinthum", non minus e codice

duxit quam c. 41, 4 tyrannus et 6 populum Romanum, in quibus eadem voce utitur, codicis auctoritatem significans, ut nunc ex B

apparet. 49, 11 dicit „restituimus”. *) Hæc W., etsi tenet, putat fortasse coniectando suppleta (will

kürlich ergänzt). Quis illa ætate, cuius est codex, deesse aliquid sensisset ? Quis ulla ætate tam recte et proprie supplesset (bigati .. Oscensis)? Quam facile contra hæc exciderunt ob repetitum

pondo, retento tamen auri? *, Hæc W. uncis inclusit, fortasse ex c. 41, 4 (ubi est lateri ad.

hærens tyrannus) aut similibus locis (?) huc translata ratus. Miram

translationem in aptissimum locum cum magna mutatione ! *, De 8, 7, abi M vestigia veri habet, v. Em. 409.

pionis, quod W secutus est), 8 pro legato (pro collega, cui inanem defensionis speciem W quærit), 12, 6 Nicander (Nicander navigat) 9 Romance amicitiæ coniungeret se cum (Roma amicitias iungerent cum), 12 nam neque (namque) 13 quam Romani (cum Romanis) 1).

Suppleta e M, quæ in B ceterisque desunt, hæc: 1, 1 permultæ, 2, 6 a et temere (in codd. vulgaribus deinde pro ad rumores privatis factum ad rumores privatos), ibd. aut prætores, 7 quattuordecim verba (v. supra p. IV; W ne de proximæ quidem paragraphi duplici incuriæ indicio cogitavit), 3, 1 quotidie, 7, 2 quod (ante quum), 9, 3 que (post murus), 10, 4 que (post Cornelium; itaque etiam ex Quinctium Corneliumque factum Q. Cornelium, unde W locus suspectus fit!), 11, 6 hostium, 11, 11 duodecim verba (vid. supra p. IV).

Præterea B solus hæc omittit: 3, 4 ex (post et), 5, 11 et dubio (etiam Voss. Drakenborchii), 7, 3 ius, 7 milites, magis, 8, 2 is, 9 si, 10, 2 nuper, 4 petebant, 11, 2 exercitus, 5 in eos, 7 et post paululi, 10 adequitare, spatio vacuo relicto, ibd. hostium, 12, 4 que post civitatium). (In M c. 3, 2 non plus prave omissum videtur.)

Hæc qui consideraverit, quorum similia ex quavis horum librorum parte proferri possunt), timidas Weissenbornii nescio

?) Quod c. 2. 2 restitutum e B est: adversæ quam secundæ res...

magis sermonibus (pro tam adverse quam sec.... magnis serm.) e

M non annotatur. 2) Cap. 11, 8 librarius, quum verba cursus rigida pæne omisisset,

retraxit se; c. 5, 6 ex voce redintegrata scripsit re grata interposito spatio vacuo, quod medias litteras non legebat aut non in

telligebat. 3) Addam ex uno capite libri XXXIV specimen, ex uno libri XXXV.

Nam in illius capite 31, ut dem, nequivi § 2 non e M esse, hæc e
M contra B vulgaresque sumpta sunt: § 4 video (om.) 6 eam
(on.; omisit etiam W; abesse nequit) 7 et accepi quum (et
accepi urbem, quum, etiam W, pessundata orationis figura),
iam
(om., etiam W)

18 fortunce (fore). Nec dubito, quin etiam ac dignitatis Gelenius („lege”) ex M scripserit, correcto Carbachii errore. In libri XXXV cap. 26 hæc e solo M sunt: 1 pristesque (tris isque et similia) 2 harum novarum navium .. ut (harum ut novarum tum navium); ibd. simul ut (simul), ibd. simulacris (simul Achæis!!), 3 vel usu (usu), 5 ignarus. Navis erat (om.), ibd. Nicæam (Nicolam et similia), 6 fuerat enim (om, relicto in B spatio, addito alio in vulgaribus errore), 9 speculatoria (piscatoria). Præterea B § 4 om. Creta, vacuo spatio relicto. Tacite his omnibus locis Moguntinus probatar; dein subito in proximo suspicaces homines fiunt.

8

dicam an audaculas suspiciones de interpolatione in codice Moguntino grassata et errorum mendorumque, quæ in B et vulgaribus sunt, tentatas excusationes aut coniecturas inde ductas facile abiiciet et quum ceteras Moguntini bonas scripturas libenter accipiet, tum voces in illo, quum in ceteris desint, servatas. Nam prorsus iis, quæ pluribus verbis commemoravi, lacunarum supplementis similia cetera sunt, in quæ maxime illa suspicio interpolationis coniecta est; nihil in iis, quod ad sententiam constructionemve male intellectum explendam pertineat, reperitur, sed res ad Livii orationem sententiamque aptæ, quas tamen, si a Livio positæ non essent, addere nemini in mentem venisset, a grammaticorum et librariorum inferioris ætatis captu remotæ, bonis et antiquis verbis comprehensæ ceterisque rectissime inclusæ. Huiusmodi illa sunt in XXXIV, 7, 2, ubi Weissenbornius interpolationis accusationem pluribus peragit, hic Romæ infimo generi, magistris ricorum, de quibus quæ dicit, permira sunt. Aptissime enim L. Valerius, cuius illa est oratio, ut demonstret, quam late pateat purpuræ usus, urbanis magistratibus municipales adiungit, his urbanos (hic Romæ) ne magistratus quidem, sed ministros. Ad Valerii autem argumentationem quid pertinet, quot in anno dies purpura usi sint? Nam ne ceteri quidem magistratus sacerdotesve nisi festis diebus prætextati erant. Illo vero nihil incredibilius, quod XXXIV, 58, 12 Bekkerus, Weissenbornius, Hertzius putarunt, quum Livius scripsisset Gracas Asiæ urbes, ut est in B et vulgaribus (etsi horum saltem tres habent Græcas et Asia), exstitisse, qui interpolando substitueret, quod e Msumptum a Gelenio ad Drakenborchium servatum erat, Asiæ urbes, quæ Graži nominis sint, antiquo vocabuli, quod est nomen, usu, antiqua adiectivi forma, quam prosa oratione bona non excludi Ciceronis loci complures ostendunt (de rep. 1, § 58, II, 9, III, 15, VI, 16 s. somn. Scip. c. 3, de nat. deor. II, 91, III, 53, de divin. II, 82). De XXXIV, 16, 1 et 2 dicam suo loco. Et horum locorum comparatione et per se certissimum est, ne lib. XXXIV, 35, 4 quidem sine dolo malo interpretandi causa adscriptum esse ad recte, iurisconsultorum formulam ad pervagatissimum et apertæ significationis adverbium. XXXIV, 44, 6, non nego, fieri potnisse, ut, casu veritatem imitante, quum ludi votivi scribendum esset, primum Romani scriberetur, quod eorum mentio brevi ante facta esset, tum votivi. Ac ne deficiente quidem codicis M testimonio ulla minima est causa, cur bona et necessaria verba in ceteris conservata propter vacua Bambergensis spatia in suspicionem vocentur, quod W fecit multis locis, velut XXXII, 17, 17; 19, 7; 21, 6; 26, 6 et 7, cett.

Hæc quum ita sint, sequitur, ut iam supra dixi, ut in iis, quæ, quum per se dubia sint, anctoritate magis quam argumentis conficiuntur, Moguntinus Bambergensi ceterisque præferendus sit; multo quidem magis, ubi ex ipsa re commendatio accedat. Itaque, ut ex iisdem partibus exempla sumamus, et XXXIV, 46, 7 ad pugnandum tenuimus (M), non ad pugnam, quod recentiores e B vulgaribusque posuerant, et 47, 6 circa vallum morata est (B vulgg. perstitit ad oallum); et XXXV, 2, 4 ser millia et quingentos (pro ducentos) et 3, 2 direrat, quod per se rectius est, (edirerat) et 5 emittebant (mittebant) et 6, 9 non deletum (elapsum) et 7, 2 obruebant, quod propter libero fenore, quæ libertas ad creditores pertinet, pæne necessarium est, (obruebantur) et 11, 10 inter medias. Ex hoc genere minora quædam nos in libro XXXIV fugerunt, nondum animadversa firmiterve comprehensa tota re, quæ hic indicabo. Nam c. 1, 3 scriptum oportuit ex M C. Oppius (pro M. Oppius), 2, 11 prope (quoque), 14 feceritis (facietis) 3, 2 eræquari (æquari), 4, 3 quo magis imperium crescit, 5, 2 clarissimus (gravissimus), 9, 6 moris causa tantum aut legis (cum W), 11, 2 nisi præsidio Romanus miles esset (Romanos aliquot copias Belistages petit), 17,7 renuntiatum (nuntiatum), 22, 3 circum (circa) 27, 1 vere suas hostiumque @slimanli vires, 5 iussit (iubet) 28, 11 minus infida ac trepida (infida fuga est, quæ spem salutis fallit), ibd. 12 porta excedente, 35, 3 confirmaretur; et qua die ... ea dies (nam ex h. 1. pravum, rectum est paulo post: ei ea die intra decimum diem), 36, 4 vanis sicut, 40, 4 deducta res est. Debuerat etiam c. 14, 8 teneri sociorum, non consciorum, quod in recentibus aliquot codicibus factum est e barbaro vocabulo, sed infima ætate usitato, consociorum, quod B et alii habent. Ne 46,4 quidem nunc veri similius videtur ex (locis) apertis primum factum aptis, deinde in M substitutum idoneis, quam contra pro idoneis (ad pugnandum et tamen Gallis Romanos, si fines intrassent, opperientibus opportunioribus) subiectum apertis, quod ad dimicandi voluntatem significandam videretur aptius.

Apparet, quam incommode accidat, quod meliorem e duobus bonis codicibus parum plene no nus. ut et maiora

minora multa nos fugiant incertaque sint, velut quæ ad verborum ordinem pertinent, quæ raro commemorantur, nisi cum alia varietate coniuncta sunt. Itaque in hoc genere fere B sequimur, aliquot locis M, cum molesto inconstantiæ sensu. Molestum illud etiam , quod Gelenius non solum in indicandis scripturis ambiguitate quadam verborum effecit, ut interdum suas coniecturas protulisse iniuria putaretur, sed in editione Frobeniana altera minuta non ita pauca tacite codicis Moguntini auctoritate correxit, quæ sane non ubique

non

pauca et

certo a coniecturis discernas.

Sed tamen, ut hoc utar, XXXIV, 41, 4 nemo dubitare possit, quin non solum et.. tyrannus, quod legi iubet „lege“), sed etiam præbebant pro præbebat, quod tacite posait, e M sumpserit, quum utrumque B eonfirmet. Hoc autem constituto, non magis dubitandum est, quin XXXV, 28, 6 foret pro esset Gelenius non animi causa, sed a M monitus posuerit, etsi h. 1. B non adiungitur. Sed XXXIII, 47, 3 nunc, vera scriptura reperta, apparet, quod in edit. Mog. expressum erat, extortis in ed. Frob. altera coniectura prava in erlorto mutatum esse, Atque illam, quam dixi, brevissime annotandi varietatem et ambiguitatem („vetus v. antiqua lectio“, „lege“, ,,legendum“, ,,legi debet“, „legitur rectins“, „restituimas“, „redundat“ hoc et hoc, „nescio quis hoc in hoc depravavit", cett.) nihil aliud significare nisi codicis scripturam, infinitis locis apparet, in quibus idem aut in aliis omnibus codicibus (quod error editionum corrigebatur) ant in B aut denique in ipsa Carbachii annotatione reperitur, velut in uno capite XXXV, 19 ter; nam s t et 5 („vetusta scriptura indeniam toto" et „quam redundat“) et B et vulgares assentiuntur et $ 6 („legi debet alium, cum quo deliberes) alum, quod in ceteris codicibus deest, etiam Carbachius inter alia enotavit e M, sed editio Moguntina neglexerat. Itaque etiam $ 6 („odi odioque sum legi debet“) non coniectura annotatur, etsi coniectura non difficili inveniri hoc poterat, sed Moguntini scriptura ceteris hic quoque integrioris. Nihil apertius in hoc genere quam hæc c. 13, 5 in nomine urbis obscura brevitas: „Selgam, non Sicam“, ubi perverse coniectura quæritur aliud nomen pro aptissimo ab optimo codice oblato. Adeoque hoc est certum, ut c. 17, 3, ubi Carbachius e codice enotavit eo spe graliæ maior erit, Gelenius autem hæc adscripsit: „Lege spes, non spe“, non Carbachii iudicium codicem sequentis, sed legendi errorem, ut persæpe, a Gelenio corrigi contendam ?). Sed hæc res cum alia coniuncta est, commemoratione non indigna, quam a nullodurn recentiorum post protractum codicem Bambergensem commemoratam video. Nam Gelenius præter codicem Moguntinum saltem in libro XXXI et XXXII usus est altero codice Bambergensi per omnia simillimo, nisi quod, quo B a vulgaribus segregatur,

1, Ad XXXIII, 19, 1 Gelenius „Hæ voces" inquit ,ab contentu

concessit cum plane hic superfluunt“. Damnat verba, non in codice esse negat, quæ etiam B habet Perizoniusque egregie correxit; itaque hic superfluere dixit, non simpliciter ,redundat". Sed ad 28, 12 scribit: in vocibus quam ad agendam rem, rem redondat”. Et abest & B. Aic sane errari ante B collatum poterat.

« IndietroContinua »