Immagini della pagina
PDF
ePub

Ad IV 4

acrius primo impetu quam perseverantius pugnavit. milia eorum in acie cæsa; ceteri, omisso bello, in civitates passim diffugerunt. Inde legatos primum ad pacem petendam in castra Romana, deinde opsides imperatos miserunt. Hæc 5 cum Romæ cognita litteris proconsulum essent, C. Claudius consul, veritus, ne forte ea res provinciam exercitumque sibi adimeret, non votis nuncupatis, non paludatis lictoribus, uno omnium certiore facto collega, nocte profectus, præceps in provinciam abiit; ubi inconsultius, quam venerat, se gessit. Nam cum contione advocata fugam e castris A. Manli ad- 6 versis auribus militum, quippe qui primi ipsi fugissent, iactasset et ingessisset probra M. Iunio, quod se dedecoris socium collegæ fecisset, ad extremum utrumque decedere provincia iussit. Cumque illi tum consulis imperio dicto audientes 7 futuros esse dicerent, cum is more maiorum secundum vota in Capitolio nuncupata, lictoribus paludatis, profectus ab urbe esset, furens ira, vocatum, qui pro quæstore Manlio erat, 8 catenas poposcit, vinctos se Iunium Manliumque minitans Romam missurum. Ab eo quoque spretum consulis imperium 9 est; et circumfusus exercitus, favens imperatorum causæ et consuli infestus, animos ad non parendum addebat. Postremo 10 fatigatus consul et contumeliis singulorum et multitudinis (nam insuper inridebant) ludibriis, nave eadem, qua venerat, Aquileiam rediit. Inde collega scripsit, ut militum novorum ei 11 parti, quæ scripta in Histriam provinciam esset, ediceret,

3, 3 ACRIUS perseUERANTIUS PUGnauit 4,2 EORUM IN ACIE OMISSO BELO 3 diffugERUNT 4 Post miserunt spatium fere 6 litterarum vacuum est in medio versu. 5, 2 cognitis 3 exercitum sibi adimerent; Vahlen mavult eæ res provinciam et exercitum sibi adimerent 4 pabulatis (Gron. non paludatus, sine lict.) 6, 1 manlio Fort. A. Manlio... obiectasset 2 adversus iactasset ingessit sed probra Kreyss. (Gryn, ingessissetque) 7, 1 quod cum illitum Mg. Em. 498. (Gryn. Quod cum milites) 2 cum his 8, 1 manli Mg. Em. 498. 2 catena vinctosque se manliumquæ misnistrans 9, 2 fabens 3 ad nos 3 inluridebant 4 redit

10, 2 contumelis

Aquileiam ut conveniret, ne quid se Romæ teneret, quo minus, 12 votis nuncupatis, paludatus ab urbe exiret. Hæc a collega ob

11

sequenter facta, brevisque dies ad conveniendum edicta est. 13 Claudius prope consecutus est litteras suas. Contione adveniens de Manlio et Iunio habita, non ultra triduum moratus Romæ, paludatis lictoribus votisque in Capitolio nuncupatis, in provinciam æque ac prius præcipiti celeritate abit.

Paucis ante diebus Iunius Manliusque oppidum Nesactium, quo se principes Histrorum et regulus ipse pulo 2 receperat, summa vi oppugnarant. Eo Claudius duabus legionibus novis adductis, vetere exercitu cum suis ducibus dimisso, ipse oppidum circumsedit et vineis oppugnare intendit; 3 amnemque præterfluentem monia, qui et inpedimento oppugnantibus erat et aquationem Histris præbebat, multorum 4 dierum opere exceptum novo alveo avertit. Ea res barbaros miraculo terruit abscisæ aquæ; et ne tum quidem memores pacis, in cædem coniugum ac liberorum versi, etiam ut spectaculo hostibus tam foedum facinus esset, palam in muris 5 trucidatos præcipitabant. Inter simul complorationem feminarum puerorumque, simul nefandam cædem milites trans6 gressi murum oppidum intrarunt. Cuius capti interitum ubi

ex pavido clamore fugientium accepit rex, traiecit ferro pectus, 7 ne vivus caperetur; ceteri capti aut occisi. Duo deinde oppida, Mutila et Faveria, vi capta et deleta. Præda, ut in gente inopi, spe maior fuit, et omnis militibus concessa 8 est. V milia capitum DCXXXII sub corona venierunt; 9 auctores belli virgis cæsi et securi percussi. Histria tota

12, 1 a college Mg. Em. 499. (Gryn. Hæc college) 2 brevisquæ 13, 2 moratis æque amplius Florebellus. XI, 1, 1 manliusquæ oppidum et mattius Cluverius (Gryn. Nesattium) 3 oppugnant Mg. (Gron. oppug. narunt) 2, 1 legionibus du novis 2 dimissos 3 interdita in fine vers. 3, 2 erant 3 nova 4, 2 abscisaquæ meores in pacis 4 facinoresse palam 5, 2 puerorumquæ 6.1 capti tumuli ex Mg. (Gryn. capti tumultum ut) 7, 2 ut incendi inopi 8, 1 u. capitum

trium oppidorum excidio et morte regis pacata est, omnesque undique populi, obsidibus datis, in dicionem venerunt. Sub 10 Histrici finem belli aput Ligures concilia de bello haberi cœpta.

Ti. Claudius proconsul, qui prætor priore anno fue- 12 rat, cum præsidio legionis unius Pisis præerat. Cuius 2 litteris senatus certior factus, eas ipsas litteras ad C. Claudium (nam alter consul iam in Sardiniam traiecerat) deferendas censet; et adicit decretum, quoniam Histria provincia 3 confecta esset, si ei videretur, exercitum traduceret in Ligures. Simul ex litteris consulis, quas de rebus in Histria gestis 4 scripserat, in biduum supplicatio decreta. Et ab altero consule Ti. Sempronio in Sardinia prospere res gesta. Exercitum in 5 agrum Sardorum Iliensium induxit. Balarorum magna auxilia Iliensibus venerant. Cum utraque gente signis conlatis conflixit. Fusi fugatique hostes castrisque exuti; XII milia armatorum cæsa. Postero die arma lecta conici in acervum 6 iussit consul sacrumque id Vulcano cremavit. Victorem exercitum in hiberna sociarum urbium reduxit. Et C. Claudius, 7 litteris Ti. Claudi et senatus consulto accepto, ex Histria legiones in Ligures transduxit. Ad Scultennam flumen in cam- 8 pos progressi castra habebant hostes. Ibi cum iis acie dimicatum. XV milia cæsa, plus DCC aut in prœlio aut in castris (nam ea quoque expugnata sunt) capti, et signa militaria unum et L capta. Ligures, reliquiæ cædis, in montes refugerunt, passimque populanti campestres agros consuli nulla usquam apparuerunt arma. Claudius, duarum gentium 10 uno anno victor, duabus, quod raro alius, in consulatu pacatis provinciis, Romam revertit.

9, 2 omnesquæ 3 populis XII, 1, 1 .t. claudius Sigon. | fuerant 2, 2 factust 3, 2 consecta 4, 2 suplicatio | et altero 2 cons. iis sempronio 3 sardiniam gestia (Gryn. gesta) 5, 2 illiensium 3 illiensium 8, 1 cultennam et iterum 18, 1; vid. Cluv. Ital. Ant. I, 36 p. 417. 2 his Kreyss. 3 xu cæsa plus det 4 capiti 9, 2 passim populantiquæ Mg. Em. 499. | campestris 10, 2 pacatisque 3 evertit

9

13

14

san

Prodigia eo anno nuntiata: In Crustumino avem gualem quam vocant, sacrum lapidem rostro cecidisse; 2 bovem in Campania locutam; vaccam aeneam Syracusis ab agresti tauro, qui pecore aberrasset, initam ac semine asper3 sam. In Crustumino diem unum in ipso loco supplicatio fuit, et in Campania bos alenda publice data; Syracusanumque prodigium expiatum, editis ab aruspicibus dis, quibus suppli4 caretur. Pontifex eo anno mortuus est M. Claudius Marcellus, qui consul censorque fuerat. In eius locum suffectus est pontifex filius eius M. Marcellus. Et Lunam colonia 5 eodem anno MM civium Romanorum sunt deducta. Triumviri deduxerunt P. Ælius, M. Æmilius Lepidus, Cn. Sicinius. Quinquagena et singula iugera et semisses agri in singulos dati sunt. De Ligure captus ager erat; Etruscorum ante 6 quam Ligurum fuerat. C. Claudius consul ad urbem venit; cui, cum in senatu de rebus in Histria Liguribusque prospere gestis disseruisset, postulanti triumphus est decretus. Trium7 phavit in magistratu de duabus simul gentibus. Tulit in eo triumpho denarium CCCVII milia, et victoriatum LXXXV milia DCCII. Militibus in singulos quini deni denarii dati; 8 duplex centurioni, triplex equiti. Sociis dimidio minus quam civibus datum; itaque taciti, ut iratos esse sentires, secuti

sunt currum.

Cum is triumphus de Liguribus agebatur, Ligures, postquam senserunt, non consularem tantum exercitum Romam 2 abductum, sed legionem ab Ti. Claudio Pisis dimissam, so

3, 1 ipsos suplicatio

XIII, 1, 1 aven 3 in campaniam | locutum Iac. Gron. 2, 1 æne 2 pecors 2 publicæ syracusanumquæ 3 suplicarentur 4, 1 pontusex | mortus 3 et una colonia (Cfr. Mg. Opusc. 1, 287 n. XLV, 13,10) 4 ∞ ∞ civium 5, 2 p. ælius legibus cn. sicinius Kreyss. (Gryn. L. Egilius) 4 ligures Gryn. is ager probabiliter. 6, 1 ab urbe 2 histra prospere estis postulanti 7, 2 denaria crcün et | lxxx. doen 3 suingulos denari 8. 2 civitabus | itaquæ | iratus 3 currus XIV, 1, 1 triumphus Drak. (Gryn. Dum is) 3 adductum Gron. 2, 1 absolut

luti metu, clam exercitu indicto, per transversos limites superatis montibus, in campos degressi, agrum Mutinensem populati, repentino impetu coloniam ipsam ceperunt. Id ubi 3 Romam adlatum est, senatus C. Claudium consulem comitia primo quoque tempore habere iussit, creatisque in annum magistratibus in provinciam redire et coloniam ex hostibus eripere. Ita, uti censuit senatus, comitia habita. Consules 4 creati Cn. Cornelius Scipio Hispalus, Q. Petilius Spurinus. Prætores inde facti M. Popilius Lænas, P. Licinius Crassus, 5 M. Cornelius Scipio, L. Papirius Maso, M. Aburius, L. Aquilius Gallus. C. Claudio consuli prorogatum in annum impe- 6 rium et Gallia provincia; et ne Histri idem, quod et Ligures, facerent, socios nominis Latini in Histriam mitteret, quos triumphi causa de provincia deduxisset. Cn. Cornelio et Q. 7 Petilio consulibus, quo die magistratum inierunt, immolantibus A. u. c. 578. Iovi singulis bubus, uti solet, in ea hostia, qua Q. Petilius sacrificavit, in iocinere caput non inventum. ld cum ad senatum rettulisset, bove perlitare iussus. De provinciis deinde 8 consultus senatus Pisas et Ligures provincias consulibus decrevit. Cui Pisa provincia obvenisset, cum magistratuum 9 creandorum tempus esset, ad comitia reverti iussit. Additum 10 decreto, ut binas legiones novas scriberent et trecenos equites; et dena milia peditum sociis nominique Latino et sexcenoS imperarent equites. Ti. Claudio prorogatum est imperium in 11 id tempus, quo in provinciam consul venisset.

A. Chr. 176.

Dum de his rebus in senatu agitur, Cn. Cornelius, 15 evocatus a viatore, cum templo egressus esset, paulo post

2 transversos (prius s supra additum) | milites 3 digressi 3, 2 est, sẽ. claudium 3 haberi | creatisquæ 4 provincia 5 Kreyss. recipere 4, 1 censis senatus. Fuitne censuerat? 2 que petilius spuriunus 6, 2 histri quidem Kreyss. (Gryn, quoque idem) | Malim quod Ligures 7, 3 quæ q. 4 sacrificabit | Gryn. iocinore 8, 2 consultum | ipsas ed ligures 9, 1 pise magistratum 10, 2 utuinas | ccc. (Creverio placebat: scriberent, quina milia in singulas et ducenos pedites, trecenos) 3 dc.

11, 1 c. claudio XV, 1, 1 iis rebus senatu

te

2 camplo

« IndietroContinua »