Immagini della pagina
PDF
ePub

Sedato tandem Histrico tumultu, senatus consultum factum est, ut consules inter se compararent, uter eorum ad 2 comitia habenda Romam rediret. Cum absentem Manlium tribuni plebis A. Licinius Nerva et C. Papirius Turdus in contionibus lacerarent rogationemque promulgarent, ne Manlius post idus Martias (prorogatæ namque consulibus iam in annum provinciæ erant) imperium retineret, uti causam extemplo di3 cere, cum abisset magistratu, posset, huic rogationi Q. Ælius collega intercessit, magnisque contentionibus obtinuit, ne per4 ferretur. Per eos dies Ti. Sempronius Gracchus et L. Postumius Albinus ex Hispania Romam cum revertissent, senatus iis a M. Titinio prætore datus est in æde Bellonæ ad disserendas res, quas gessissent, postulandumque, honos meritus ut diis 5 immortalibus haberetur. Eodem tempore et in Sardinia magnum tumultum esse, litteris T. Æbuti prætoris cognitum est, 6 quas filius eius ad senatum attulerat. Ilienses, adiunctis Balarorum auxiliis, pacatam provinciam invaserant, nec eis invalido exercitu et magna parte pestilentia absumpto resisti poterat. 7 Eadem et Sardorum legati nuntiabant, orantes, ut urbibus saltem (iam enim agros deploratos esse) opem senatus ferret. Hæc legatio totumque, quod ad Sardiniam pertinebat, ad novos 8 magistratus reiectum est. que miserabilis legatio Lyciorum, qui crudelitatem Rhodiorum, quibus ab L. Cornelio Scipione 9 attributi erant, querebantur: Fuisse se sub dicione Antiochi; eam regiam servitutem, collatam cum præsenti statu, præclaram libertatem visam. Non publice tantum se premi imperio, sed 10 singulos iustum pati servitium. Ipsos, coniuges liberosque vexari; in corpus, in tergum sæviri; famam, quod indignum sit, maculari dehonestarique, et palam res odiosas fieri, iuris

VI, 2, 2 Tr. pl. Licinius Sig. 4, 1 T. Frob. II. 3 datus in Mg. 4 et 5 postulandosque honores meritos, ut... haberetur honos. Mg. Em. 496. 5,2 T. Ebutii. 9, 1 Fuisse sub Drakenb. 3 publico Duker. 4 iustum corruptum videtur, nisi excidit vox aliqua (velut iustum). 10, 1 servitium: iustos coniuges Weiss.

etiam usurpandi causa, ne pro dubio habeant, nihil inter se et argento parata mancipia interesse. Motus his senatus lit- 11 teras Lyciis ad Rhodios dedit, nec Lycios Rhodiis nec ullos alii cuiquam, qui nati liberi sint, in servitutem dari placere. Lycios ita sub Rhodiorum simul imperio et tutela esse, ut in 12 dicione populi Romani civitates sociæ sint.

Triumphi deinde ex Hispania duo continui acti. Prior 7 Sempronius Gracchus de Celtiberis sociisque eorum, postero 2 die L. Postumius de Lusitanis aliisque eiusdem regionis Hispanis triumphavit. XL milia pondo argenti Gracchus transtulit, XX milia Albinus. Militibus denarios quinos 3 vicenos, duplex centurioni, triplex equiti ambo diviserunt, sociis tantundem, quantuin Romanis. Per eosdem forte dies M. Iunius 4 consul ex Histria comitiorum causa Romam venit. Eum cum 5 in senatu fatigassent interrogationibus tribuni plebis Papirius et Licinius de iis, quæ in Histria essent acta, in contionem quoque produxerunt. Ad quæ cum consul, se dies non plus 6 XI in ea provincia fuisse, responderet; quæ se absente acta essent, se quoque, ut illos, fama comperta habere, exeque- 7 bantur deinde quærentes, quid ita non potius A. Manlius Romam venisset, ut rationem redderet populo Romano, cur ex Gallia provincia, quam sortitus esset, in Histriam transisset? quando id bellum senatus decrevisset, quando populus Roma- 8 nus iussisset? At, hercule, privato quidem consilio bellum susceptum esse, sed gestum prudenter fortiterque. Immo, utrum 9 susceptum sit nequius an inconsultius gestum, dici non posse. Stationes duas necopinantes ab Histris oppressas, castra Romana capta; quod peditum, quod equitum in castris fuerit, cæsum; ceteros inermes effusosque, ante omnes consulem 10 ipsum, ad mare ac naves fugisse. Privatum rationem redditurum earum rerum esse, quoniam consul noluisset.

11, 3 alicuiquam Heraldus. VII, 2, 3 argenti T. Gracchus. Mg. 5, 3 de his Kreyss. 8, 1 decreuisset, quando id bellum populus Gron. 9, 4 fuerit. cæteros Creverius. 10, 1 fusosque Perizonius.

8

Comitia deinde habita. Consules creati C. Claudius A.u.c.577. Pulcher, Ti. Sempronius Gracchus, et postero die prætores A.Chr. 177. facti P. Ælius Tubero iterum, C. Quinctius Flamininus, C. Numisius, L. Mummius, Cn. Cornelius Scipio, C. Valerius 2 Lævinus. Tuberoni urbana iurisdictio, Quinctio peregrina evenit, Numisio Sicilia, Mummio Sardinia; sed ea propter 3 belli magnitudinem provincia consularis facta; [Gracchus eam sortitur, Histriam Claudius;] Scipio et Lævinus Galliam, in 4 duas divisam provincias, sortiti sunt. Idibus Martiis, quo die Sempronius Claudiusque consulatum inierunt, mentio tantum de provinciis Sardinia Histriaque et utriusque hostibus fuit, 5 qui in his provinciis bellum concivissent. Postero die legati Sardorum, qui ad novos magistratus dilati erant, et L. Minucius Thermus, qui legatus Manli consulis in Histria fuerat, in senatum venit. Ab his edoctus est senatus, quantum belli eæ 6 provinciæ haberent. Moverunt senatum et legationes socium nominis Latini, quæ et censores et priores consules fatigave7 rant, tandem in senatum introductæ. Summa querelarum erat, cives suos Romæ censos plerosque Romam commigrasse; quod si permittatur, perpaucis lustris futurum, ut deserta oppida, 8 deserti agri nullum militem dare possint. Fregellas quoque milia IV familiarum transisse ab Samnites Peligni

se,

que querebantur, neque eo minus aut hos aut illos in dilectu 9 militum dare. Genera autem fraudis duo mutandæ viritim civitatis inducta erant. Lex sociis [ac] nominis Latini, qui stirpem ex sese domi relinquerent, dabat, ut cives Romani fierent. Ea lege male utendo alii sociis, alii populo Romano 10 iniuriam faciebant. Nam et, ne stirpem domi relinquerent, liberos suos quibusquibus Romanis in eam condicionem, ut manumitterentur, mancipio dabant, libertinique cives essent, et, quibus stirpes deesset, quam relinquerent, ut cives Ro

VIII, 1, 2 T. Frob. II 3 Flaminius Frob. II. 4 C. Mummius Sigon. 3, 1 Verba uncis inclusa damnavit Drak. 5, 2 erant, L. Min. Clericus 6, 2 fatigaverunt Gron. 7, 4 possent Mg. 8, 3 in delectum Duk. 9, 2

ac notavit Drak. 10, 4 ut cives Lacunam indicavit Crev.

mani fiebant.

Postea, his quoque imaginibus iuris spretis, 11 promiscue sine lege, sine stirpe, in civitatem Romanam per migrationem et censum transibant. Hæc ne postea fierent, 12 petebant legati, et ut redire in civitates iuberent socios; deinde ut lege caverent, ne quis quem civitatis mutandæ causa suum faceret neve alienaret, et, si quis ita civis Romanus factus Hæc impetrata ab senatu.

esset,

Provinciæ deinde, quæ in bello erant, Sardinia atque Histria decretæ. In Sardiniam duæ legiones scribi iussæ, 2 quina milia in singulas et duceni pedites, treceni equites, et duodecim milia peditum sociorum ac Latini nominis et DC equites, et X quinqueremes naves, si deducere ex navalibus vellet. Tantundem peditum equitumque in Histriam, 3 quantum in Sardiniam, decretum. Et legionem unam cum equitibus CCC, et V milia peditum sociorum et CCL mittere equites in Hispaniam consules ad M. Titinium iussi. Priusquam consules provincias sortirentur, prodigia nuntiata 4 sunt: lapidem in agro Crustumino in lucum Martis de cælo cecidisse; puerum trunci corporis in agro Romano 5 natum, et quadrupedem anguem visum; et Capuæ multa in foro ædificia de cælo tacta; et Puteolis duas naves fulminis ictu concrematas esse. Inter hæc, quæ nuntiabantur, 6 lupus etiam Romæ interdiu agitatus, cum Collina porta intrasset, per Esquilinam magno consectantium tumultu evasit, Eorum prodigiorum causa consules maiores hostias immo- 7 larunt, et diem unum circa omnia pulvinaria supplicatio fuit. Sacrificiis rite perfectis, provincias sortiti sunt; Claudio Hi- 8 stria, Sempronio Sardinia obvenit. Legem dein de sociis C. 9 Claudius tulit ex senatus consulto, et edixit, qui socii ac no

9

11, 3 transicbant Curio. 12, 5 factus esset. Hæc Lacunam indicavit Sigon. Idem et Douiat. suppleverunt civis ne esset. IX, 1, 1 Videtur excidisse consulibus (deinde coss., quæ) Periz. 2, 4 Iac. Gron. naves deduceret ex navalibus, quibus vellet probabiliter 3, 3 Cur non equites mittere? Mg. 4, 2 lacum Cluverius. 9, 2 tulit S. C. Gron.

minis Latini, ipsi maioresve eorum, M. Claudio, T. Quinctio censoribus postve ea apud socios nominis Latini censi essent, ut omnes in suam quisque civitatem ante Cal. Novembres 10 redirent. Quæstio, qui ita non redissent, L. Mummio prætori decreta est. Ad legem et edictum consulis senatus consultum 11 adiectum est, ut, dictator, consul, interrex, censor, prætor qui tunc esset quive posthac futurus esset, aput eorum quem qui manumitteretur, in libertatem vindicaretur, ut ius iurandum daret, qui eum manumitteret, civitatis mutandæ causa manu non mittere; in quo id non iuraret, eum manumittendum non 12 censuerunt. Hæc in posterum cauta iussique edicto C. Claudi cons. ** Claudio decreta est.

10

Dum hæc Romæ geruntur, M. Iunius et A. Manlius, qui priore anno consules fuerant, cum Aquileia hibernassent, prin2 cipio veris in fines Histrorum exercitum introduxerunt. Ubi cum effuse popularentur, dolor magis et indignatio diripi res suas cernentes Histros, quam certa spes, satis sibi virium 3 adversus duos exercitus esse, excivit. Concursu ex omnibus populis iuventutis facto, repentinus et tumultuarius exercitus

4 postque ea Mg. 10, 2 A syllaba tum in verbo edictum nunc incipit codex Vindob., cuius varietas posthac notatur. cons. sc. 11, 1 cons. | pr. 2 nunc Sig. Lacunam notavit et supplevit Mg. Em. 497. | aput eorum quem manumitteretur Creverius (Gryn. apud forum quem) 4 manumittere muttandæ aut muitandæ 5 non mitterenquid non iurare eum Mg. Em. 497 et Heerwagen (Gryn. mittere qui id non iuraret, eum) 12, 1 causa Mg. Em. 498. | c. claudi cons. claudio decreta est. Lacunam indicavit Mg. ibd. (Grynaus: causa iurisque dictio C. Claudio Cos. decreta est.) Post decreta est vacuo spatio 13 aut 14 litterarum versus terminatur. X, 1, 2 FUERAnt In hac voce et aliquot aliis in prima codicis pagina, maxime initio versuum, litteræ aliquot pæne evanidæ difficulter leguntur; eæ hic maiusculæ scribuntur. | qui aquileiæ | hibernaSSENT 3 veri finis hisTRorum 2, 2 effuso 3 SIBI 4 Ex verbis duos exercitus excivit tantum duæ primæ litteræ, quæ versum claudunt, nunc certo legi possunt, nec videntur ductus obscuri id monstrare, quod Grynæus legit, nisi quod litterarum numero spatium convenit excluditque, si cetera recta sunt, quod oratione postulante post Kreyssigium addidi (Em. 43) esse. Extremæ litteræ videntur esse uid. Versus terminatur in omnibus. 3, 1 omniBUS POPUlis

« IndietroContinua »