Immagini della pagina
PDF
ePub

poena sibi esset oneri. Clarus atque magnus codices alii, alii magnus atque clarus, Hoc a librario aliquo scriptum videtur propter lug, 92, 1: magnum atque clarum, Cfr. quae attuli ad 20, 6. Per se quidem uterque ordo bonus. Etiam sic uterque bonus esset, si alterum adjectivum altero esset gravius; de qua re dixi ad 24, 3. Sed non est alterum altero gravius; nam clara et magna, quum genere inter se differant (altera enim oά, altera оoά), non possunt inter se comparari, 3 et 4. Non recte Kritzius:,,Non habebant Romani magnos exercitus, et copiarum yim, non perpetua fortupa gratia gaudebant, sed saepe ejus violentiam toleraverant, neque cloquentiae laude Graecos aut belli gloria Gallos aequabant; sed harum rerum loco iis paucorum civium egregia virtus fuit." Nam ἀσυνδέτως dguydéras verba facundia fuisse prioribus adjecta et gloria belli, non belli gloria, scriptum esse non vidit, neque mentem scriptoris intellexerit. Is tertia paragrapho multas atque magnas res a populo Romano gestas esse, quarta paucorum civium egregiam virtutem cuncta patravisse memorat; quumque minores quam fuissent Romanorum res gestas putari crederet, quibus verbis magnas eas fuisse docuerat, iis adjicit haec: Praeterea sciebam in multas populi Romani res gestas saevisse fortunam, id est minus eas a scriptoribus quam Graecorum, fama quam Gallorum res celebrari. Similiter 7,7 et c. 8 primo memorat multa atque magna facinora a populo Romano edita esse, deinde ne minora ea quam fuerint putentur, addit fortunae libidine factum esse, ut a scriptoribus populi Romani res minus quam Atheniensium celebrarentur.

5. Rursus sic intelligo: Αλλ' ἐπεὶ τρυφῇ τε καὶ ἀργία οἱ μὲν πολῖται διεφθάρησαν, τὰ δ ̓ αὖ τῆς πόλεως κτλ. Ac sicuti effeta parentum pariter atque vitia cum sustentabat conjungo. Hoc igitur dici arbitror: Sed postquam luxu atque desidia civitas ea facta est, ex qua magni viri haud facile exsisterent; respublica autem magnitudine sua imperatorum atque magistratuum vitia et quasi sterilia virtutum ingenia sustentans magnos viros minus desiderabat: multis tempestatibus etc,

6. Memoria mea, i. e. iis tempestatibus, quas non fando, ut superiores illas, sed videndo cognovi, Si scriptum esset mea memoria, quod non est cur scribi non potuerit, interpretandum esset: iis tempestatibus, quas non illi, qui ante me fuerunt, sed ipse videndo cognovi. Cfr. 33, 2: memoria nostra; 51, 32: nostra memoria. Vel comma, quod est ante divorsis, delendum vel alterum addendum post moribus; nam verba divorsis moribus pro absolutis ablativis habenda, siquidem praegressis verbis multis tempestatibus fuit non opponuntur nisi haec: Sed memoria mea ingenti virtute fuere viri duo,

Cap. LIV.

2 et 3. His paragraphis docet aliam alii gloriam fuisse, quod rebus aliis alius clarus sit factus. Quarum rerum bina dici genera

[ocr errors]

non solum bis posita Caesaris et Catonis nomina indicant, sed etiam ex ipsis rebus intelligitur: nam Caesar, quum beneficum animum ac munificum, mansuetum et misericordem haberet, dabat sublevabat ignoscebat, miseris perfugium erat, omnibus se praebebat facilem ; Cato autem, qua erat integritate atque severitate, nihil largiebatur, malis pernicies erat, omnibus se praestabat constantem. Itaque sic distinguendum: Caesar beneficiis ac munificentia magnus habebatur, integritate vitae Cato; ille mansuetudine et misericordia clarus factus, huic severitas dignitatem addiderat. Caesar dando sublevando ignocendo, Cato nihil largiundo gloriam adeptus est; in altero miseris perfugium erat, in altero malis pernicies; illius facilitas, hujus constantia laudabatur.

Reliquo capite docet aliam alii gloriam fuisse, quod studiosus gloriae Caesar fuerit, Cato non fuerit. Catonem studiosum gloriae fuisse directe negat, de Caesare talia scribit, quibus hoc studium ei fuisse fiat manifestum.

[ocr errors]

laborare, vigilare, sed
Negotiis amicorum in-
Nam pro amicis labo-
Accedit quod pro ne-

4. Cum animum induxerat non modo etiam neglegere et denegare construenda. tentus conjungendum cum laborare, vigilare. rasse Caesar ut dicatur, sententia postulat. gotiis amicorum intentus sua neglegere videtur scribendum fuisse vel negotiis amicorum intentus esse sua neglegens vel negotiis amicorum intentus esse, sua neglegere. Pro dono scribendum donum, siquidem dono dignum non potest explicari: dignum, quod donaretur. 5. Pro gloriam petebat Dietschius et in editione altera Fabrius ex quibusdam codicibus scripserunt petebat gloriam. At petebat propter oppositum verbum efferendum, gloriam cur efferatur, nulla prorsus est caussa. Sequentia sic scribo: eo magis assequebatur. Ut omittam illum, illam, illa, eum, eam, gloriam, quorum aliud alii codices, quidam nihil habent; sequebatur, quod apud Augustinum est et in codice uno, a librario aliquo scriptum videtur propter 3, 1 et 12, 1. Cfr. quae attuli ad 20, 6. Assecutus esse gloriam dici non potest, si quis clarus factus est nullam viam, qua ad gloriam itur, ingressus. Sed Cato virtutis via ad gloriam pervenit. Sententia igitur: quo minus id agebat, ut ad gloriam perveniret, eo magis qua ibat via perveniebat.

Cap. LV.

1. Quum ante noctem supplicia sumta esse constet (Plutarch. Cic. 22), verbis noctem, quae instabat, antecapere, ne quid eo spatio novaretur hoc dici putandum: ante noctem, quae instabat, condemnatos necare, ne nocte eriperentur. Antecapere noctem, i. e. facultatem nocte utendi futuram, antequam esset, adimere.

4. Inculta codices alii, alii incultu. Hoc a librario aliquo scriptum propter tenebris, odore. Qui a Sallustio id scriptum putarunt, non recte sic distinxerunt: incultu, tenebris, odore. Nam ille si scripsisset, hoc sensu posuisset: sed propter incultum tene

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

1. Scrivermor

dem prope vere wit 48, 4: Lendo e inter Lentur & Leve quum paucissim contes dum de Lextu. Catorz teris scripserunt. jus

vis dovuding post is omnes codices copman t 4; 85, 29 mon saven: 2; 39. 2: Ing 3. 2 et undecimus ajic potest triam et parente: inter of rentesque taman duc addeSEN codices addent (Cat. 15

cive praeter un jocam.

86, 1) omittant, addenda

2. Recte Corbus micasse:
praesidiese

Celer, qui

in agro Ficene pracden: ryn

tutandom agrum Picenum

dum esse ex duabus reb

Picenc. scriptas est aeque Sele.

num missus erat.

raret (30. 5. sentent.

liam perfugere conabara

in

agro Freen serieun!

4. Nequate?

Catiliname

videri possit. e quomodo Antonum

ut utpote que mergess inter Catilinam e:

exercita propter aUBENE apto longiers wa Des

19

[ocr errors]

non solum bis posita Caesaris et Catonis nomina indicant, sed etiam ex ipsis rebus intelligitur: nam Caesar, quum beneficum animum ac munificum, mansuetum et misericordem haberet, dabat sublevabat ignoscebat, miseris perfugium erat, omnibus se praebebat facilem; Cato autem, qua erat integritate atque severitate, nihil largiebatur, malis pernicies erat, omnibus se praestabat constantem. Itaque sic distinguendum: Caesar beneficiis ac munificentia magnus habebatur, integritate vitae Cato; ille mansuetudine et misericordia clarus factus, huic severitas dignitatem addiderat. Caesar dando sublevando ignocendo, Cato nihil largiundo gloriam adeptus est; in altero miseris perfugium erat, in altero malis pernicies; illius facilitas, hujus constantia laudabatur.

Reliquo capite docet aliam alii gloriam fuisse, quod studiosus gloriae Caesar fuerit, Cato non fuerit. Catonem studiosum gloriae fuisse directe negat, de Caesare talia scribit, quibus hoc studium ei fuisse fiat manifestum.

4. Cum animum induxerat non modo laborare, vigilare, sed etiam neglegere et denegare construenda. — Negotiis amicorum intentus conjungendum cum laborare, vigilare. Nam pro amicis laborasse Caesar ut dicatur, sententia postulat. Accedit quod pro negotiis amicorum intentus sua neglegere videtur scribendum fuisse vel negotiis amicorum intentus esse sua neglegens vel negotiis amicorum intentus esse, sua neglegere. Pro dono scribendum donum, siquidem dono dignum non potest explicari: dignum, quod donaretur.

5. Pro gloriam petebat Dietschius et in editione altera Fabrius ex quibusdam codicibus scripserunt petebat gloriam. At petebat propter oppositum verbum efferendum, gloriam cur efferatur, nulla prorsus est caussa. Sequentia sic scribo: eo magis assequebatur. Ut omittam illum, illam, illa, eum, eam, gloriam, quorum aliud alii codices, quidam nihil habent; sequebatur, quod apud Augustinum est et in codice uno, a librario aliquo scriptum videtur propter 3, 1 et 12, 1. Cfr. quae attuli ad 20, 6. Assecutus esse gloriam dici non potest, si quis clarus factus est nullam viam, qua ad gloriam itur, ingressus. Sed Cato virtutis via ad gloriam pervenit. Sententia igitur: quo minus id agebat, ut ad gloriam perveniret, eo magis qua ibat via perveniebat.

Cap. LV.

1. Quum ante noctem supplicia sumta esse constet (Plutarch. Cic. 22), verbis noctem, quae instabat, antecapere, ne quid eo spatio novaretur hoc dici putandum: ante noctem, quae instabat, condemnatos necare, ne nocte eriperentur. Antecapere noctem, i. e. facultatem nocte utendi futuram, antequam esset, adimere.

[ocr errors]

4. Inculta codices alii, alii incultu. Hoc a librario aliquo scriptum propter tenebris, odore. Qui a Sallustio id scriptum putarunt, non recte sic distinxerunt: incultu, tenebris, odore. Nam ille si scripsisset, hoc sensu posuisset: sed propter incultum tene

bris terribilis, odore foeda ejus facies est. Quo eodem sensu accipiendum inculta, i. e. quum sit inculta.

Cap. LVI.

2. Deinde particula postulat, ut verbum ejus enuntiati, in quo ipsa est, respondeat praegressis instituit et complet; itaque pro distribuerat ex codice quodam Leid, scribendum distribuebat, quippe quod ita ponatur, quemadmodum, si semel tantum voluntarii venissent, ponendum erat distribuit. Ante ac punctum ponendum, quum ea, quae §. 3 continentur, nisi verbis ac brevi

non opponantur.

Cap. LVII.

habuisset

1. Scripserunt quidam de Lentulo et Cethego ceterisque. Eadem prope verba sunt 32, 2: Cethego atque Lentulo ceterisque et 48, 4: Lentulus et Cethegus aliique. Sed hoc loco nemo copulam inter Lentulo et Cethego in ullo codice invenisse se testatur. Itaque quum paucissimi codices ceteris, reliqui ceterisque habeant, scribendum de Lentulo, Cethego ceterisque. Qui de Lentulo, Cethego, ceteris scripserunt, falso putarunt ceteri et similia pluribus substantivis άovvdétas positis a Sallustio addi solere sine copula. Nam omnes codices copulam tribus tantum locis (Cat. 21, 2; Iug. 84, 4; 85, 29) non habent, decem habent (Cat. 10, 4; 13, 3; 32, 2; 39, 2; Iug. 3, 2; 19, 1; 43, 3; 64, 1; 85, 41; 103, 7); et undecimus adjici potest, Iug. 87, 2, ubi quum que particula patriam et parentes inter se connectat, verbis libertatem, patriam, parentesque tamquam duo άovvdérws dici putandum. Quare ubi duo codices addunt (Cat. 15, 1), omittenda, ubi unus (Iug. 1, 3) paucive praeter hunc locum, Cat. 52, 36; Iug. 36, 1; 37, 4; 66, 1; 86, 1) omittunt, addenda,

2. Recte Cortius judicasset scribendum esse: At Q. Metellus Celer, qui- praesidebat, existimabat, si cum tribus legionibus in agro Piceno praesidebat interpretandum esset: tribus legionibus tutandum agrum Picenum acceperat. Nunc vero aliter id explicandum esse ex duabus rebus intelligitur, quod neque dativus, agro Piceno, scriptus est neque Metellus nisi ea potestate in agrum Picenum missus erat, uti pro tempore atque periculo exercitum compararet (30, 5). Sententia igitur: Metellus, quum Catilinam in Galliam perfugere conaturum existimaret, tribus legionibus comparatis in agro Piceno sedebat viam ei clausurus.

[ocr errors]

4. Neque tamen Antonius procul aberat, i. e. quamquam ita Catilinam iter fecisse supra (§. 1) dictum est, ut Antonium effugisse videri possit, tamen hic non procul aberat. Sequentibus verbis, quomodo Antonium non procul afuisse intelligendum sit, definitur, ut utpote qui interpretandum sit: in wie fern er. Aliquantum spatii inter Catilinam et Antonium interfuisse inde patet, quod hic cum exercitu propter numerum militum ad magna itinera facienda minus apto longiore via non fugiebat, sed fugientes sequebatur, ille neque

« IndietroContinua »