Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

Annotationes in C. Sallustii Cripsi Catilinam.

Scripsit

Dr. Carolus Winckelmann,

Subconrector Gymnasii Soltquellensis.

Cap. 1.

1-3. Sententia: Negotiis homines intentos esse decet; sed quod animus imperator, corpus servus magis est, eo rectius videtur ingenii quam. virium opibus ad negotia collatis gloriam quaerere.

4. Prius paragraphi enuntiatum nescio an sic a Sallustio scriptum fuerit: Nam illarum, sicuti divitiarum et formae, gloria fluxa atque fragilis est. Ut nunc legitur, explicandum: Quibus rebus praeterea gloria paratur, divitiis et forma, eas non memoravi, quod earum gloria fluxa atque fragilis est. Quod dicere si voluisset Sallustius, omissurus posterius enuntiatum, virtus clara aeternaque habetur, in hoc non minus quam virium vel simile aliquid iis, quae posuit, additurus videtur fuisse. De sententia cfr. Iug. 2, 2. Fragilis et aeterna, fluxa et clara inter se opponi putat Dietschius. At neque fluxae, i. e. instabiles, res sine claritate, i. e. lumine, sint necesse est, neque gloria fingi potest, quin sit clara. Itaque fluxa non minus quam fragilis existimandum est opponi vocabulo aeterna. Virtus clara aeternaque habetur, i. e. qui virtutem habent, gloriam habent aeternam.

[ocr errors]

6. Mature cur additum sit, non intelligo: nam si quam rem facere consilium ceperis, ad consilium per se indigens interest, ut facias; ut mature facias, ad rem ipsam, si aliter aut non sit aut male futura, interest.

colon.

[ocr errors]

7. Ante ita hoc loco pariter atque 15, 4 ponendum est semiNon recte Fabrius:,,Alterum steht in der Apposition oder Epexegese zu utrumque, wie sonst oft quisque nach omnes, multi etc.“ Nam utrumque duo non conjuncta significat, sed alterum ab altero separata. Itaque alterum delendum videtur. Cfr. Iug. 18, 12: Deinde utrique alteris freti etc.

Cap. II.

1. In terris, i. e. toto terrarum orbe. Cfr. Liv. 26, 50: nec ullum in terris populum hodie dici posse. Mire fingit, antequam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses urbes atque nationes subigerent, vitam hominum agitatam esse sine cupiditate. Atque magis etiam mirum est, quod iisdem temporibus bella fuisse non negat. Nam fuerunt bella, si certamen fuit, res militaris vine corporis an virtute animi magis procederet.

2. Verba periculo atque negotiis quum eam vim habeant, quasi priora bella sine periculo atque negotiis gesta sint, non video quomodo ferri queant.

3. Mutari ac misceri, i. e. mutari cum perturbatione. Opponuntur inter se aequabilius et aliud alio ferri, constantius et mutari ac misceri. Nostro sermone dicas: dann würden sich die menschlichen Dinge mehr in gleichmässigem Gange und gleichartiger Verfassung erhalten, man würde weder ihren Gang in Unordnung noch Alles in einer regellosen Veränderung sehen.

4. Pro his scribendum iis. Nam pertinet pronomen ad quibus initio partum est. Ad relativum autem enuntiatum hic a Sallustio non referri documento sunt eae formae, quas pro is pronominis formis a scribis poni solitas non esse constat. Fae enim formae quibus locis ad relativa enuntiata pertinere indoctis. possunt videri Iug. 10, 3 (hos); 14, 23 (has); 24, 9 (haec) cur non pertineant, vel mediocriter docti facile vident. Itaque hic recte scribi arbitror his locis: Cat. 5, 7, ubi de memoratis supra artibus se loqui et his pronomine et enuntiato relativo significat; 13, 1: his, i. e. qui in hac urbe sunt; 51, 8: his, i. e. quae nunc sunt; Iug. 31, 12: hi, i. e. de quibus loquor. Contra is pro hic scribendum videtur, praeter hunc locum, Cat. 10, 2; 20, 7; 22, 3; 50, 3; 50, 4; lug. 14, 8; 17, 2; 18, 12; 23, 2; 49, 2.

7 et 8. Opponit inter se negotia quaedam servilia (cfr. 4, 1) et desidiosum otium hominum ventri atque somno deditorum, docetque hoc morti simile, illa servilia esse ita, ut serviant virtuti.

9. Aliquo negotio cum quaerit conjungit Dietschius. At intentus cur positum sit, non videbis, nisi cum aliquo negotio id construxeris. Quae constructio neque per se miri quicquam habet et confirmatur Iug. 44, 3; nam exspectatione intentos et negotio intentus non ita inter se differunt, ut constructio altera alteri non sit similis. Praeclari facinoris aut artis bonae ita interpretor, ut unam rem in aliquo negotio praeclare actam opponi putem universae ejusdem negotii bene exercendi rationi; ad quam interpretationem eo adductus sum, quod aliquo negotio suscepto utriusque rei fama quaeri posse dicitur.

Cap. III.

2. Cur actorem scribendum sit, Dietschius hoc affert:,,Sententia postulat, ut scriptoribus rerum ii opponantur, qui in rebus

gerendis operam suam collocant, non qui consilia rerum gerendarum ineunt," Neque tamen docet auctoris vocabulum nisi ad consilia ineunda non pertinere. Facta dictis sunt exaequanda qui interpretantur,,verba rerum veritatem sequi debent, easque non aliter exponere, ac factae sunt", verbi exaequanda vim non exprimunt. Quum facta dictis exaequantur, non id cavetur, ne alia omnino sint dicta atque facta, sed ne illa his sint minora. Hoc igitur loco dicitur cavendum esse, ne minus quam meruerint aut delicta reprehendantur aut virtutes laudentur. Sequentia sic intelligo: dehinc quia plerique, quae delicta reprehenderis, malevolentia et invidia aucta putant; ubi de magna virtute et gloria memores, quas partes earum sibi quisque faciles factu putat, aequo animo accipit, superioribus partibus eas veluti fictas pro falsis ducit.

3. Verba ibique mihi multa advorsa fuere non ita sequentibus explicat, ut extremo demum capite, quac adversa sibi fuerint, dicat; nam fama atque invidia minora mala fuerant, quam quae miseriarum atque periculorum vocabulis (4, 1) possent appellari. Itaque proximis tantum, nam pro pudore vigebant, ea verba explicari putandum, ceteraque famae purgandae caussa adjici. —- Pudori, abstinentiae, virtuti audacia, largitio, avaritia opponuntur non singula singulis, sed universis universa; quod loquendi genus etiam 20, 8 habetur. Virtutem dici eam, qua strenue res gerantur, intelligitur ex 54, 6: cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat.

4. Verbis ambitione corrupta significat, qua causa factum sit ut inter tanta vitia teneretur, i. e. ut, quum tam malis moribus homines rempublicam administrarent, tamen ab ea se non removeret,

5. Scribendum: ac me, quum a malis moribus dissentirem, nihilo minus honoris cupido eadem, quae ceteros, famā atque invidiā vexabat. A reliquis malis moribus scribi non posse probavit mihi Fabrius hoc argumento:,,Auch konnte er sich, von dessen Widerwillen gegen das Böse er eben sprach, nicht theilweise als hominem malis moribus bezeichnen. Seine ambitio will er, wie das Folgende zeigt, nur als honoris cupido gedacht wissen." Ipse pro reliquis scripsit reliquorum. Quod Sallustius, si addere voluisset, non eo loco videtur positurus fuisse; nam cur efferendum reliquorum fuerit, prorsus non apparet. Itaque et reliquis et reliquorum deberi puto librariis. Eadem, qua Dietschium et Fabrium recte scripsisse nego propterea, quod a malis moribus dissentientem sese Sallustius eadem, qua malis homines moribus, fama atque invidia vexatum esse non potest dicere. Quod honoris cupidinem eandem sibi, quam ceteris, fuisse dicit, quomodo accipiendum sit, discitur ex 11, 2.

Cap. IV.

1. Bonum otium id intelligendum esse, quod agendi opportunitatem habuerit, ex ea re apparet, quod conterere se id noluisse dicit socordia atque desidia.

[ocr errors]

2. A quo incepto, i. e. a qua re (non incepta, sed) incipienda. Priusquam ad rempublicam accederet, initium rerum scribendarum si fecisset, aliter scripsisset ea, quae sunt 3, 3. Malam dicit amAb earum bitionem, quod ab incepto studioque se detinuerit, rerum spe metuque liberum sibi animum fuisse scribit, quas partium reipublicae studium habuerit. Quare interpretandum: von Hoffnung, Furcht, überhaupt von politischem Parteiwesen.

Cap. V.

Mores Catilinae aliter ac debuerint a Sallustio et Cicerone dici judicat Drumannus libri notissimi vol. 5, pag.. 391;,,Bei Sallust und Cicero erscheint er als ein Scheusal, in dessen Nähe die Tugend wie die Pflanze unter dem Giftbaum erstirbt. Sie bedurften ein Grauen erregendes Bild, der Geschichtschreiber, weil das Leben dieses Einen die Entartung der Römer beurkunden, und der Redner, weil man verurtheilen und ihn bewundern sollte. Gewiss war Catilina bis zur tiefsten Tiefe gesunken; er stand hier aber nicht allein; die meisten Optimaten hatten dieselben Grundsätze und Gesinnungen, und würden bei gleicher Noth und bei gleichem Muthe gehandelt haben wie er. Auch wird ihm Manches zur Last gelegt, ohne erwiesen zu sein; und auf der andern Seite ehrt man ihn wieder durch die Vermuthung, eine heftige Angst, als Folge seiner Frevel, habe an der Verschwörung Theil gehabt, er habe noch mit dem Gewissen gekämpft, nicht längst sich mit ihm abgefunden." Sallustium defendere facillimum. Hic quae aliena aut non comperta Catilinae crimini dederit, neque hoc loco Drumannus neque alibi docet; neque tamen per se ipsum probabile est talia crimini dedisse eum, qui scripserit 14, 7: sed ex aliis rebus magis, quam quod cuiquam id compertum foret, haec fama valebat, et 22, 4: Nobis ea res pro magnitudine parum comperta est. Plerosque optimates Catilinae similes fuisse neque silentio praetermittit (vide ipsum Drumannum pag. 443) neque potuit, si, omnes fere Romani quantum degenerassent, unius vita scribenda docere voluit. Quod dicit filii necati conscientia mentem Catilinae vastatam esse, si non compertum habuit, at certe non contra naturam finxit; ea enim neminem patitur tanto quasi somno teneri, ex quo nullius jam sceleris, ne talis quidem quale illud fuit, conscientia possit excitari.

---

1. Lucius Catilina nobili genere natus fuit recte Nonius atque multi codices conjungunt. Neque tamen ablativi magna vi pravoque pro absolutis habendi quam interpretationem satis refutavit Kritzius, sed ex quo pendeant, fuit est intelligendum. Cfr. Iug. 95, 3; Cat. 25, 2; 54, 1. Malo et pravo non partes vitiositatis singulas, sed universam alterum proprie, alterum per similitudinem a lineis ductam significant.

2. Civilis etiam ad caedes et rapinae referendum esse locus horum vocabulorum inter bella intestina et discordia civilis positorum

Discordiamque dici patet caedium rapinarumque caussam.

Itaque interpretandum: Mord, Raub, überhaupt Zwietracht unter Bürgern.

6. Pensi Dietschius ait ab antiquioribus scriptoribus semper cum nihil, quicquam aut alio neutro ejusmodi conjunctum esse, ut, quin inde genitivus pendeat, non possit esse dubium. At Cat. 23, 3: prorsus neque dicere neque facere quicquam pensi habebat, quem locum Dietschius non memorat, quicquam construitur cum infinitivis. Itemque nihil construitur Liv. 43, 7: quibus nihil neque dicere pensi neque facere, i. e. quibus non pensi neque dicere quicquam neque facere (cfr. Liv. 42, 36: neminem eorum per Italiam ire liciturum, i. e. non liciturum quemquam eorum per Italiam ire). Quare ego existimo pensi ubique ad praedicatum, quemadmodum Kritzius ad Cat. 2, 7 dixit, pertinere, et neutra illa Cat. 23, 3 et Liv. 43, 7, ex infinitivis pendere, reliquis locis cum pensi esse, pensi habere ita construi, ut ant subjecta objectave aut pro adverbiis sint habenda,

Cap. VI.

2. Non modo Trojanos, sed ne Aborigines quidem credibile est tam inter se ipsos fuisse dissimiles, ut alius alio more viverent. Illud autem fieri posse non videtur, ut singularis alius non ad singulos Trojanos Aboriginesque, sed ad universos utriusque gentis homines pertineat. Itaque ii codices sequendi, qui habent alii alio, i. e. Trojani alio, alio Aborigines. Pro ali si quis putet dicendum fuisse alteri, videat quae Kritzins ad 54, 1 recte disseruit.

Cap. VII.

[ocr errors]

1. Sententia: Sed ea tempestate coeperunt homines se ingeniaque sua magis ostendere. Extollere se, i. e. ex occulto se tollere in propatulum.

2. Boni, i. e. valentes ingeniis. Neque tamen recte Herzogius:,,gute Köpfe"; nam neque mentes solas, sed totos animos, neque natos eos, sed usu auctos intelligendos esse quum universa sententia tum virtus vocabulum indicat.

4. In castris, per laborem, usu, i. e. in dem Lager, durch Anstrengung, überhaupt auf praktischem Wege. Cfr. 4, 2 et 5, 2. -Lubidinem interpretantur,,voluptatem". Quidni ipsam libidinem, i. e. impetum animi cupientis, intelligamus? Eam in re aliqua habere non minus recte dicitur quam ponere in re aliqua studium, curam, cogitationem, alia.

5. Talibus viris, i. e. viris tali disciplina per adolescentiam usis.

[ocr errors]

6. Sic, i. e. gloriae caussa, non divitiarum neque honorum. Eas divitias putabant, i. e. gloriam tanti faciebant, quanti, ex quo pro gloriae cupidine ambitio atque avaritia invaserunt, divitiae et fama honoresque aestimantur. Extrema parapraphi parte duae res dicendae erant, ab avaritia et ab ambitione veteres Romanos fuisse liberos. Quod de altera tantum re loquitur, ejus laudem

« IndietroContinua »