Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors][ocr errors][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

T

"

[ocr errors]

Critica nostra in Thucydidem studia quemadmo-
dum abhinc annos decem a TE, HERMANNE,
profecta sunt, nunc confecto cursu ad eundem
TE redeunt. TU enim sicut tunc et gravissimus
et benignissimus illorum moderator fueras, ita
etiam postea nos non solum e libris, quos in
lucem emisisti, ad linguam Graecam penitius co-
gnoscendam et scriptores recte tractandos pluri-
mum didicimus, sed per literas
quoque sententias
et consilia TUA aliquoties sciscitati sumus. Cui-
nam igitur studia nostra magis probari velimus,
quam TIBI, quem criticorum huius aevi princi-
pem omnes, quos invidia verum fateri non pro-
hibet, verecunde salutant, nos praeceptorem ca-
rissimum pie colimus. Neque vero diffidimus TE
in via, quam in Thucydidis manu indaganda in-
gressi sumus, discipulum TUUM agniturum esse.
Nam quanquam ea plurimum differt a ratione,
qua TU tragicos recensuisti, haec diversitas iam
ex ipsa scriptorum conditione necessario prodire
videtur. Tragicorum enim fabulae in libris manu

1

scriptis passim adeo corruptae ad nos pervenerunt, ut maxima sagacitate et ingenii acumine solum nec sine aliqua audacia pristinae formae restitui possint. Secus apud Thucydidem res se habet, ubi tanta est praestantissimorum librorum copia, ut TU ipse maximam in 'coniectando cautionem semper mihi commendaveris, et vel singulas literas invitis omnibus codicibus mutare religio sit. Quocirca etiamsi illa perspicacitate, quam in TE adeo admiror, ita praeditus essem, ut nunc ea careo, tamen timidior quam audacior videri mallem, nec putarem TE id improbaturum esse. Quod si vel ita hoc in genere aliquid desideres, tamen diligentia omnem levitatem aspernans me TUAE disciplinae severitate haud alienum, spero, demonstrabit.

Ipsam autem rationem, quam in verbis emendandis secuti sumus, in disputatione praemissa explicatam vides. In qua ad ea praecipue velim attendas, deque iis quid sentias aut publice aut privatim mecum communices, quae de libri Va

[ocr errors]

ticani et Parisini H. auctoritate contra Bekkerum p. 39. ss. 132. ss. disserui. Ex illis enim scriptura postremorum librorum maxime pendet, qui quum nondum typis exprimantur, prout TU illa aut laudaveris aut reieceris, Graeca constituentur. Ubi nec legibus in illa disputatione expositis nec allatis locis primae huius libri editi partis scriptura satis stabilita videatur, earum rerum in commentario rationem reddemus. Qui idem, quae ad scriptorem intelligendum necessaria sunt, continebit; cui intellectui nunc eo saltem consulere studuimus, quod non tantum Scholia Graeca interdum aucta adiecimus, verum etiam argumenti tam universi descriptionem quam singulorum capitum indicem Graecum exhibuimus, et tempora rerum gestarum ac nonnunquam alios huius historiae locos res narratas illustrantes ad marginem notavimus, sicut etiam titulis paginarum et capitibus in minores sectiones divisis, in quibus a Gailio, qui saepe imperite id fecerat, frequentissime recedendum erat, lectorum commoditati

prospeximus. In posteris voluminibus etiam Dukeri exemplorum paginas, quae saepe in libris philologicis citantur, hoc in volumine forte praetermissas, sed alio loco supplendas, statim in margine adnotandas curabimus.

Haec habui, quae de hoc libro ad TE, HERMANNE, praefarer. Quem TU ut benevole accipias, et mihi eam, qua semper amplexus es, amicitiam exoptatissimam serves, vehementer oro. Vale.›

Scrib. Francofurti ad Viadr. mense Aprili.

a. MDCCCXXV.

« IndietroContinua »