Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

ކ

serit. Per tot annos vincentis eos stipendia facere, neque ante Hispania excessisse, quam omnes gentesque et terrae, quas duo diversa maria amplectantur, Carthaginiensium essent. Indignatos deinde, quod quicumque Saguntum obsedissent velut ob noxam sibi dedi postula- 5 ret populus Romanus, Hiberum traiecisse ad delendum nomen Romanorum liberandumque orbem terrarum Tum nemini visum id longum, cum ab occasu solis ad exortus intenderent iter; nunc, postquam multo maiorem partem itineris emensam cernant, Pyrenaeum saltum inter 10 ferocissimas gentes superatum, Rhodanum, tantum amnem, tot milibus Gallorum prohibentibus, domita etiam ipsius fluminis vi traiectum, in conspectu Alpis habeant, quarum alterum latus Italiae sit, in ipsis portis hostium fatigatos subsistere, quid Alpis aliud esse credentes 15 quam montium altitudines? Fingerent altiores Pyrenaei iugis; nullas profecto terras caelum contingere nec inexsuperabiles humano generi esse; Alpis quidem habitari, coli, gignere atque alere animantes; pervias faucis esse exercitibus. Eos ipsos, quos cernant, lega- 20 tos non pinnis sublime elatos Alpis transgressos. Ne maiores quidem eorum indigenas, sed advenas Italiae cultores has ipsas Alpis ingentibus saepe agminibus cum liberis ac coniugibus migrantium modo tuto transmisisse. Militi quidem armato nihil secum praeter instrumenta 25 belli portanti quid invium aut inexsuperabile esse? Saguntum ut caperetur, quid per octo menses periculi, quid laboris exhaustum esse? Romam, caput orbis terrarum, petentibus quicquam adeo asperum atque arduum videri, quod inceptum moretur? Cepisse quondam Gal- 30 lós ea, quae adiri posse Poenus desperet: proinde aut cederent animo atque virtute genti per eos dies totiens Calis ab se victae, aut itineris finem sperent campum interiacentem Tiberi ac moenibus Romanis.

The march up the Rhone, through the country of the Allobroges, where Hannibal settles a civil war, and thence toward the mountains.

XXXI. His adhortationibus incitatos corpora curare atque ad iter se parare iubet. Postero die profectus adversa ripa Rhodani mediterranea Galliae petit, non quia rectior ad Alpes via esset, sed quantum a mari 5 recessisset, minus obvium fore Romanum credens, cum quo, priusquam in Italiam ventum foret, non erat in animo manus conserere, Quartis castris ad Insulam pervenit. Ibi Isara Rhodanusque amnes diversis ex Alpibus decurrentes agri aliquantum amplexi confluunt 10 in unum; mediis campis Insulae nomen inditum. Incolunt prope Allobroges, gens iam inde nulla Gallica gente opibus aut fama inferior. Tum discors erat. Regni certamine ambigebant fratres; maior et qui prius imperitarat, Braneus nomine, a minore fratre et coetu 15 iuniorum, qui iure minus, vi plus poterat, pellebatur. Huius seditionis peropportuna disceptatio cum ad Hannibalem reiecta esset, arbiter regni factus, quod ea senatus principumque sententia fuerat, imperium maiori restituit. Ob id meritum commeatu copiaque rerum 20 omnium, maxime vestis, est adiutus, quam infames frigoribus Alpes praeparari cogebant. Sedatis Hannibal certaminibus Allobrogum cum iam Alpes peteret, non recta regione iter instituit, sed ad laevam in Tricastinos flexit; inde per extremam oram Vocontiorum agri ten25 dit in Tricorios haud usquam inpedita via, priusquam ad Druentiam flumen pervenit. Is et ipse Alpinus amnis longe omnium Galliae fluminum difficillimus transitu est. Nam cum aquae vim vehat ingentem, non tamen navium patiens est, quia nullis coercitus ripis, 30 pluribus simul neque iisdem alveis fluens, nova semper vada novosque gurgites gignit et ob eadem pediti

[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors]

quoque incerta via est―ad hoc saxa glareasque volvens, nihil stabile nec tutum ingredienti praebet; et tum forte imbribus auctus ingentem transgredientibus tumultum fecit, cum super cetera trepidatione ipsi sua atque incertis clamoribus turbarentur.

Scipio sends his army to Spain and returns to Italy. Hannibal meets with some opposition on his march.

5

XXXII. P. Cornelius consul triduo fere post, quam Hannibal a ripa Rhodani movit, quadrato agmine ad castra hostium venerat, nullam dimicandi moram facturus. Ceterum ubi deserta munimenta nec facile se tantum praegressos adsecuturum videt, ad mare ac naves 10 rediit, tutius faciliusque ita descendenti ab Alpibus Hannibali Occursurus. Ne tamen nuda auxiliis Romanis Hispania esset, quam provinciam sortitus erat, Cn. Scipionem fratrem cum maxima parte copiarum adversus Hasdrubalem misit, non ad tuendos tantummodo veteres 15 socios conciliandosque novos, sed etiam ad pellendum Hispania Hasdrubalem. Ipse cum admodum exiguis copiis Genuam repetit eo qui circa Padum erat exercitus, Italiam defensurus.

ex

Hannibal ab Druentia campestri maxime itinere ad 20 Alpis cum bona pace incolentium ea loca Gallorum pervenit. Tum, quamquam fama prius, qua incerta in maius vero ferri solent, praecepta res erat, tamen propinquo visa montium altitudo nivesque caelo prope inmixtae, tecta informia inposita rupibus, pecora iumen- 25 taque torrida frigore, homines intonsi et inculti, animalia inanimaque omnia rigentia gelu, cetera visu quam dictu foediora, terrorem renovarunt. Erigentibus in primos agmen clivos apparuerunt inminentes tumulos insidentes montani, qui, si valles occultiores insedissent, 30 coorti ad pugnam repente ingentem fugam stragemque dedissent. Hannibal consistere signa iussit; Gallisque

« IndietroContinua »