Immagini della pagina
PDF
ePub

At the death of Ancus he is chosen fifth king. He establishes the " gentes minores," conquers Apiolae, lays out the Circus Maximus and institutes the "ludi Romani."

XXXV. Regnavit Ancus annos quattuor et viginti, cuilibet superiorum regum belli pacisque et artibus et gloria par. Iam filii prope puberem aetatem erant. Eo magis Tarquinius instare, ut quam primum comitia regi creando fierent; quibus indictis sub tempus pueros ve- 5 natum ablegavit. Isque primus et petisse ambitiose regnum et orationem dicitur habuisse ad conciliandos plebis animos conpositam : se non rem novam petere, quippe qui non primus, quod quisquam indignari mirarive posset, sed tertius Romae peregrinus 10 regnum adfectet; et Tatium non ex peregrino solum sed etiam ex hoste regem factum, et Numam ignarum urbis non petentem in regnum ultro accitum : se, ex quo sui potens fuerit, Romam cum coniuge ac fortunis omnibus commigrasse; maiorem partem aetatis eius, qua 15 civilibus officiis fungantur homines, Romae se quam in vetere patria vixisse; domi militiaeque sub haud paenitendo magistro, ipso Anco rege, Romana se iura, Romanos ritus didicisse; obsequio et observantia in regem cum omnibus, benignitate erga alios cum rege ipso cer- 20 haec eum haud falsa memorantem ingenti consensu populus Romanus regnare iussit. Ergo virum cetera egregium secuta, quam in petendo habuerat, etiam regnantem ambitio est; nec minus regni sui firmandi quam augendae rei publicae memor centum in patres 25 legit, qui deinde minorum gentium sunt appellati, factio haud dubia regis, cuius beneficio in curiam venerant. Bellum primum cum Latinis gessit, et oppidum ibi Apiolas vi cepit, praedaque inde maiore, quam quanta belli fama fuerat, revecta ludos opulentius instructiusque quam 30 priores reges fecit. Tunc primum circo, qui nunc Max

tasse :

imus dicitur, designatus locus est. Loca divisa patribus equitibusque, ubi spectacula sibi quisque facerent, fori appellati. Spectavere furcis duodenos ab terra spectacula alta sustinentibus pedes. Ludicrum fuit equi pugi5 lesque ex Etruria maxime acciti. Sollemnes deinde annui mansere ludi, Romani Magnique varie appellati. Ab eodem rege et circa forum privatis aedificanda divisa sunt loca, porticus tabernaeque factae.

War with the Sabines. Increase of the equites despite the opposition of the augur Attus Navius.

XXXVI. Muro quoque lapideo circumdare urbem pa10 rabat, cum Sabinum bellum coeptis intervenit. Adeoque ea subita res fuit, ut prius Anienem transirent hostes, quam obviam ire ac prohibere exercitus Romanus posset. Itaque trepidatum Romae est. Et primo dubia victoria magna utrimque caede pugnatum est. Reductis 15 deinde in castra hostium copiis datoque spatio Romanis ad conparandum de integro bellum, Tarquinius, equitem maxime suis deesse viribus ratus, ad Ramnes Titienses Luceres, quas centurias Romulus scripserat, addere alias constituit, suoque insignes relinquere nomine. Id quia

66

20 inaugurato Romulus fecerat, negare Attus Navius, inclitus ea tempestate augur, neque mutari neque novum constitui, nisi aves addixissent, posse. Ex eo ira regi mota, eludensque artem ut ferunt, "Age dum" inquit, "divine tu, inaugura, fierine possit, quod nunc ego 25 mente concipio." Cum ille augurio rem expertus profecto futuram dixisset, Atqui hoc animo agitavi inquit "te novacula cotem discissurum: cape haec et perage, quod aves tuae fieri posse portendunt.” Tum illum haud cunctanter discidisse cotem ferunt. Statua 30 Atti capite velato, quo in loco res acta est, in comitio, in gradibus ipsis ad laevam curiae fuit, cotem quoque eodem loco sitam fuisse memorant, ut esset ad posteros

[ocr errors]

miraculi eius monumentum. Auguriis certe sacerdotioque augurum tantus honos accessit, ut nihil belli domique postea nisi auspicato gereretur, concilia populi, exercitus vocati, summa rerum, ubi aves non admisissent, dirimerentur. Neque tum Tarquinius de equitum centuriis quicquam mutavit, numero alterum tantum adiecit, ut mille et octingenti equites in tribus centuriis essent. Posteriores modo sub isdem nominibus qui additi erant appellati sunt, quas nunc, quia geminatae sunt, sex vocant centurias.

The Sabines are defeated and their spoils offered to Vulcan.

5

ΙΟ

XXXVII. Hac parte copiarum aucta iterum cum Sabinis confligitur. Sed praeterquam quod viribus creverat Romanus exercitus, ex occulto etiam additur dolus, missis qui magnam vim lignorum in Anienis ripa iacentem ardentem in flumen conicerent; ventoque iuvante ac- 15 censa ligna, et pleraque in ratibus inpacta sublicis. cum haererent pontem incendunt. Ea quoque res in pugna terrorem attulit Sabinis, et fusis eadem fugam inpediit, multique mortales, cum hostem effugissent, in flumine ipso periere; quorum fluitantia arma ad urbem cognita 20 in Tiberi prius paene, quam nuntiari posset, insignem victoriam fecere. Eo proelio praecipua equitum gloria fuit: utrimque ab cornibus positos, cum iam pelleretur media peditum suorum acies, ita incurrisse ab lateribus ferunt, ut non sisterent modo Sabinas legiones ferociter 25 instantes cedentibus, sed subito in fugam averterent. Montes effuso cursu Sabini petebant; et pauci tenuere; maxima pars, ut ante dictum est, ab equitibus in flumen acti sunt. Tarquinius instandum perterritis ratus, praeda captivisque Romam missis, spoliis hostium id 30 votum Vulcano erat ingenti cumulo accensis pergit porro in agrum Sabinum exercitum inducere; et quamquam male gestae res erant, nec gesturos melius spe

rare poterant, tamen, quia consulendi res non dabat spatium, iere obviam Sabini tumultuario milite; iterumque ibi fusi perditis iam prope rebus pacem petiere.

Surrender of Collatia. Victories over the Latins. Public works at Rome.

XXXVIII. Collatia et quidquid citra Collatiam agri 5 erat Sabinis ademptum, Egerius fratris hic filius erat regis - Collatiae in praesidio relictus. Deditosque Collatinos ita accipio eamque deditionis formulam esse: rex interrogavit "Estisne vos legati oratoresque missi a populo Conlatino, ut vos populumque Conlatinum dedeIO retis?" "Sumus." "Estne populus Conlatinus in sua potestate?" "Est." "Deditisne vos populumque Conlatinum, urbem, agros, aquam, terminos, delubra, utensilia, divina humanaque omnia in meam populique Romani dicionem? " "Dedimus." "At ego recipio." Bello 15 Sabino perfecto Tarquinius triumphans Romam redit. Inde Priscis Latinis bellum fecit. Ubi nusquam ad universae rei dimicationem ventum est; ad singula oppida circumferendo arma omne nomen Latinum domuit. Corniculum, Ficulea vetus, Cameria, Crustumerium, Ame20 riola, Medullia, Nomentum, haec de Priscis Latinis aut qui ad Latinos defecerant capta oppida. Pax deinde est facta.

Maiore inde animo pacis opera inchoata quam quanta mole gesserat bella, ut non quietior populus domi es25 set, quam militiae fuisset: nam et muro lapideo, cuius exordium operis Sabino bello turbatum erat, urbem, qua nondum munierat, cingere parat; et infima urbis loca circa forum aliasque interiectas collibus convalles, quia ex planis locis haud facile evehebant aquas, cloacis fa30 stigio in Tiberim ductis siccat; et aream ad aedem in Capitolio Iovis, quam voverat bello Sabino, iam praesagiente animo futuram olim amplitudinem loci occupat fundamentis.

A flame appears upon the head of Servius Tullius, a young boy asleep in the palace of Tarquin. The queen predicts his future eminence.

[ocr errors]

XXXIX. Eo tempore in regia prodigium visu eventuque mirabile fuit: puero dormienti, cui Servio Tullio fuit nomen, caput arsisse ferunt multorum in conspectu. Plurimo igitur clamore inde ad tantae rei miraculum orto excitos reges, et, cum quidam familiarium aquam 5 ad restinguendum ferret, ab regina retentum, sedatoque eam tumultu moveri vetuisse puerum, donec sua sponte experrectus esset. Mox cum somno et flammam abisse. Tum abducto in secretum viro Tanaquil "Viden tu puerum hunc" inquit, quem tam humili cultu educamus? 10 Scire licet hunc lumen quondam rebus nostris dubiis futurum praesidiumque regiae adflictae: proinde materiam ingentis publice privatimque decoris omni indulgentia nostra nutriamus." Inde puerum liberum loco coeptum haberi erudirique artibus, quibus ingenia ad 15 magnae fortunae cultum excitantur. Evenit facile, quod diis cordi esset. Iuvenis evasit vere indolis regiae, nec cum quaereretur gener Tarquinio, quisquam Romanae iuventutis ulla arte conferri potuit, filiamque ei suam rex despondit.

[ocr errors]

20

Hic quacumque de causa tantus illi honos habitus credere prohibet serva natum eum parvumque ipsum servisse. Eorum magis sententiae sum, qui Corniculo capto Servi Tulli, qui princeps in illa urbe fuerat, gravidam viro occiso uxorem, cum inter reliquas captivas 25 cognita esset, ob unicam nobilitatem ab regina Romana prohibitam ferunt servitio partum Romae edidisse Prisci Tarquini in domo. Inde tanto beneficio et inter mulieres familiaritatem auctam, et puerum, ut in domo a parvo eductum, in caritate atque honore fuisse; fortunam ma- 30 tris, quod capta patria in hostium manus venerit, ut serva natus crederetur fecisse.

« IndietroContinua »