Immagini della pagina
PDF
ePub

sociis et pro sociis venientes bonus imperator vester in castra non admisit, ius gentium sustulit; hi tamen, unde ne hostium quidem legati arcentur pulsi, ad vos venerunt; res ex foedere repetunt. Ut publica fraus absit, auctorem culpae et reum criminis deposcunt, Quo 3 lenius agunt, segnius incipiunt, eo, cum coeperint, vereor ne perseverantius saeviant. Aegatis insulas Erycemque ante oculos proponite, quae terra marique per quattuor et viginti annos passi sitis. Nec puer hic dux erat, sed pater ipse Hamilcar, Mars alter, ut isti volunt. 10 Sed Tarento, id est Italia, non abstinueramus ex foedere, sicut nunc Sagunto non abstinemus. Vicerunt ergo di homines, et, id de quo verbis ambigebatur, uter populus foedus rupisset, eventus belli velut aecus iudex, unde ius stabat, ei victoriam dedit. Carthagini 15 nunc Hannibal vineas turresque admovet, Carthaginis moenia quatit ariete : Sagunti ruinae falsus utinam vates sim- nostris capitibus incident, susceptumque cum Saguntinis bellum habendum cum Romanis est. Dedemus ergo Hannibalem? dicet aliquis. Scio meam le- 20 vem esse in eo auctoritatem propter paternas inimicitias; sed et Hamilcarem eo perisse laetatus sum, quod, si ille viveret, bellum iam haberemus cum Romanis, et hunc iuvenem tamquam furiam facemque huius belli odi ac detestor; nec dedendum solum arbitror ad piaculum 25 rupti foederis, sed, si nemo deposceret, devehendum in ultimas maris terrarumque oras, ablegandum eo, unde nec ad nos nomen famaque eius accidere neque ille sollicitare quietae civitatis statum posset. Ego ita censeo, legatos extemplo Romam mittendos, qui senatui satisfaciant, 30 alios, qui Hannibali nuntient, ut exercitum ab Sagunto abducat, ipsumque Hannibalem ex foedere Romanis dedant; tertiam legationem ad res Saguntinis reddendas decerno."

The Senate refuses the Roman demands, and the siege of Sa guntum goes on.

XI. Cum Hanno perorasset, nemini omnium certare oratione cum eo necesse fuit: adeo prope omnis senatus Hannibalis erat, infestiusque locutum arguebant Hannonem quam Flaccum Valerium, legatum Romanum. 5 Responsum inde legatis Romanis est bellum ortum ab Saguntinis, non ab Hannibale esse; populum Romanum iniuste facere, si Saguntinos vetustissimae Carthaginiensium societati praeponat.

15

Dum Romani tempus terunt legationibus mittendis, 10 Hannibal, quia fessum militem proeliis operibusque habebat, paucorum iis dierum quietem dedit stationibus ad custodiam vinearum aliorumque operum dispositis. Interim animos eorum nunc ira in hostis stimulando, nunc spe praemiorum accendit. Ut vero pro contione praedam captae urbis edixit militum fore, adeo accensi omnes sunt, ut, si extemplo signum datum esset, nulla vi resisti videretur posse. Saguntini, ut a proeliis quietem habuerant, nec lacessentes nec lacessiti per aliquot dies, ita non nocte, non die. umquam cessaverant ab 20 opere, ut novum murum ab ea parte, qua patefactum oppidum ruinis erat, reficerent. Inde oppugnatio eos aliquanto atrocior quam ante adorta est; nec, qua primum aut potissimum parte ferrent opem, cum omnia variis clamoribus streperent, satis scire poterant. Ipse 25 Hannibal, qua turris mobilis omnia munimenta urbis superans altitudine agebatur, hortator aderat. Quae cum admota catapultis ballistisque per omnia tabulata dispositis muros defensoribus nudasset, tum Hannibal occasionem ratus quingentos ferme Afros cum dolabris ad 30 subruendum ab imo murum mittit. Nec erat difficile opus, quod caementa non calce durata erant, sed interlita luto structurae antiquo genere. Itaque latius, quam

qua caederetur, ruebat, perque patentia ruinis agmina armatorum in urbem vadebant. Locum quoque editum capiunt, conlatisque eo catapultis ballistisque, ut castellum in ipsa urbe velut arcem inminentem haberent, muro circumdant. Et Saguntini murum interiorem ab 5 nondum capta parte urbis ducunt., Utrimque sumina vi et muniunt et pugnant; sed interiora tuendo minorem in dies urbem Saguntini faciunt. Simul crescit inopia omnium longa obsidione et minuitur expectatio externae opis, cum tam procul Romani, unica spes, circa omnia 10 hostium essent. Paulisper tamen adfectos animos recreavit repentina profectio Hannibalis in Oretanos Carpetanosque, qui duo populi, dilectus acerbitate consternati, retentis conquisitoribus metum defectionis cum praebuissent, oppressi celeritate Hannibalis omiserunt mota 15

arma.

Attempt to storm the city. Overtures of surrender.

[ocr errors]

XII. Nec Sagunti oppugnatio segnior erat, Maharbale Himilconis filio eum praefecerat Hannibal - ita inpigre rem agente, ut ducem abesse nec cives nec hostes sentirent. Is et proelia aliquot secunda fecit, et tribus 20 arietibus aliquantum muri discussit, strataque omnia recentibus ruinis advenienti Hannibali ostendit. Itaque ad ipsam arcem extemplo ductus exercitus, atroxque proelium cum multorum utrimque caede initum, et pars arcis capta est.

25

Temptata deinde per duos est exigua pacis spes, Alconem Saguntinum et Alorcum Hispanum. Alco insciis Saguntinis, precibus aliquid moturum ratus, cum ad Hannibalem noctu transisset, postquam nihil lacrimae movebant, condicionesque tristes ut ab irato victore 30 ferebantur, transfuga ex oratore factus apud hostem mansit, moriturum adfirmans, qui sub condicionibus iis de pace ageret. Postulabatur autem, redderent res Tur

detanis, traditoque omni auro atque argento egressi urbe cum singulis vestimentis ibi habitarent, ubi Poenus iussisset. Has pacis leges abnuente Alcone accepturos Saguntinos, Alorcus, vinci animos, ubi alia vincantur, 5 adfirmans, se pacis eius interpretem fore pollicetur. Erat autem tum miles Hannibalis, ceterum publice Saguntinis amicus atque hospes. Tradito palam telo custodibus hostium transgressus munimenta ad praetorem Saguntinum et ipse ita iubebat est deductus. Quo 10 cum extemplo concursus omnis generis hominum esset factus, submota cetera multitudine senatus Alorco datus est, cuius talis oratio fuit.

Address of Alorcus to the Saguntines.

[ocr errors]
[ocr errors]

XIII. "Si civis vester Alco, sicut ad pacem petendam ad Hannibalem venit, ita pacis condiciones ab 15 Hannibale ad vos rettulisset, supervacaneum hoc mihi fuisset iter, quo nec orator Hannibalis nec transfuga ad vos veni; sed cum ille aut vestra aut sua culpa manserit apud hostem sua, si. metum simulavit, vestra, si periculum est apud vos vera referentibus ego, ne 20 ignoraretis esse aliquas et salutis et pacis vobis condiciones, pro vetusto hospitio, quod mihi vobiscum est, ad vos veni. Vestra autem causa me nec ullius alterius loqui, quae loquor apud vos, vel ea fides sit, quod neque dum vestris viribus restitistis, neque dum auxilia 25 ab Romanis sperastis, pacis umquam apud vos mentionem feci. Postquam nec

Romanis vobis ulla est

arma aut moenia satis magis necessariam quam

ab spes, nec vestra vos iam aut defendunt, pacem adfero ad vos aequam. Cuius ita aliqua spes est, si eam, quem ad 30 modum ut victor fert Hannibal, sic vos ut victi audietis et non id, quod amittitur, in damno, cum omnia victoris sint, sed quidquid relinquitur pro munere habituri estis. Urbem vobis, quam ex magna parte diru

5

tam, captam fere totam habet, adimit, agros relinquit, locum adsignaturus, in quo novum oppidum aedificetis. Aurum et argentum omne, publicum privatumque, ad se iubet deferri; corpora vestra, coniugum ac liberorum vestrorum servat inviolata, si inermes cum binis vestimentis velitis ab Sagunto exire. Haec victor hostis imperat; haec, quamquam sunt gravia atque acerba, fortuna vestra vobis suadet. Equidem haud despero, cum omnium potestas ei facta sit, aliquid ex his remissurum; sed vel haec patienda censeo potius quam truci- 10 dari corpora vestra, rapi trahique ante ora vestra coniuges ac liberos belli iure sinatis." L

Saguntum is taken by storm.

XIV. Ad haec audienda cum circumfusa paulatim multitudine permixtum senatui esset populi concilium, repente primores secessione facta, priusquam responsum 15 daretur, argentum aurumque omne ex publico privatoque in forum conlatum in ignem ad id raptim factum conicientes eodem plerique semet ipsi praecipitaverunt. Cum ex eo pavor ac trepidatio totam urbem pervasisset, alius insuper tumultus ex arce auditur. Turris diu 20 quassata prociderat, perque ruinam eius cohors Poenorum impetu facto cum signum imperatori dedisset nudatam stationibus custodiisque solitis hostium esse urbem, non cunctandum in tali occasione ratus Hannibal totis viribus adgressus urbem momento cepit signo dato, ut 25 omnes puberes interficerentur. Quod imperium crudele, ceterum prope necessarium cognitum ipso eventu est: cui enim parci potuit ex iis, qui aut inclusi cum coniugibus ac liberis domos super se ipsos concremaverunt, aut armati nullum ante finem pugnae quam morientes fecerunt?

30

« IndietroContinua »