Immagini della pagina
PDF
ePub

Et, fi non aliqua nocuiffes, mortuus effes.
ME. Quid domini faciant, audent cum talia fures }
Non ego te vidi Damonis, peffime, caprum
Excipere infidiis, multum latrante Lycisca?
Et cum clamarem: Quo nunc fe proripit ille?
Tityre, coge pecus: tu poft carecta latebas.
DA. An mihi cantando victus non redderet ille,
Quem mea carminibus meruiffet fiftula, caprum?
Si nefcis, meus ille caper fuit; et mihi Damon
Ipfe fatebatur: fed reddere poffe negabat.

ME. Cantando tu illum? aut umquam tibi fiftula cera
Juncta fuit? non tu in triviis, indocte, folebas
Stridenti miferum ftipula difperdere carmen ?
DA. Vis ergo inter nos, quid poffit uterque, viciffim
Experiamur? ego hanc vitulam, ne forte recufes,
Bis venit ad mulctram, binos alit ubere foetus,
Depono tu dic, mecum quo pignore certes.
ME. De grege non aufim quidquam deponere tecum.
Eft mihi namque domi pater, eft injufta noverca:
Bifque die numerant ambo pecus, alter et hædos.
Verum id, quod multo tute ipfe fatebere majus,
Infanire libet quoniam tibi, pocula ponam
Fagina, caelatum divini opus Alcimedontis:
Lenta quibus torno facili fuperaddita vitis
Diffufos edera veftit pallente corymbos.
In medio duo figna, Conon: et quis fuit altes,
Defcripfit radio totum qui gentibus orbem,
Tempora quae meffor, quae curvus arator haberet ?
Necdum illis labra admovi, fed condita fervo.
DA. Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit,
Et molli circum eft anfas amplexus acantho,
Orpheaque in medio pofuit, filvafque fequentis.
Necdum illis labra admovi, fed condita fervo.
Si ad vitulam fpectas, nihil eft quod pocula laudes.
ME. Nunquam hodie effugies. veniam quocunque vocaris.
Audiat haec tantum vel qui venit, ecce, Palaemon:
Efficiam pofthac quemquam ne voce laceffas.
DA. Quin age, fi quid habes; in me mora non erit ulla,
Nec quemquam fugio, tantum, vicine Palaemon,

Senfibus

Senfibus haec imis (res eft non parva) reponas.
PA. Dicite: quandoquidem in molli confedimus herba,
Et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos,
Nunc frondent filvae, nunc formofiffimus annus.
Incipe, Damoeta; tu deinde fequêre, Menalca.
Alternis dicetis: amant alterna Camenae.

DA. Ab Jove principium Mufae: Jovis omnia plena;
Ille colit terras, illi mea carmina curae.

ME. Et me Phoebus amat: Phoebo fua femper apud me
Munera funt lauri, et fuave rubens hyacinthus.
DA. Malo me Galatea petit lafciva puella;
Et fugit ad falices, et fe cupit ante videri.
ME. At mihi fefe offert ultro meus ignis Amyntas:
Notior ut jam fit canibus non Delia noftris.

DA. Parta meae Veneri funt munera: namque notavi
Ipfe locum, aëriae quo congeffere palumbes.
ME. Quod potui, puero filveftri ex arbore lecta
Aurea mala decem mifi: cras altera mittam.
DA. O quoties, et quae nobis Galatea locuta eft!
Partem aliquam, venti, divom referatis ad auris. [ta,
ME.Quid prodeft,quod me ipfe animo non fpernis, Amyn-
Si, dum tu fectaris apros, ego retia fervo?

DA. Phyllida mitte mihi: meus eft natalis, Iola:
Cum faciam vitula pro frugibus, ipfe venito.

ME. Phyllida amo ante alias; nam me difcedere flevit:
Et, Longum formofe vale, vale, inquit, Iola.

DA. Trifte lupus ftabulis, maturis frugibus imbres,

Arboribus venti, nobis Amaryllidis irae.

ME. Dulce fatis humor, depulfis arbutus haedis,
Lenta falix foeto pecori; mihi folus Amyntas.

DA. Pollio amat noftram, quamvis eft ruftica, Mufam:
Pierides, vitulam lectori pafcite veftro.

ME. Pollio et ipfe facit nova carmina. pafcite taurum,
Jam cornu petat, ac pedibus qui fpargat arenam.
DA. Qui te, Pollio, amat, veniat, quo te quoque gaudet.
Mella fluant illi, ferat et rubus afper amomum.
ME. Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi :
Atque idem jungat volpes, et mulgeat hircos.
DA. Qui legitis flores, et humi nafcentia fraga,

Frigidus,

Frigidus, ô pueri, fugite hinc, latet anguis in herba,
ME. Parcite oves nimium procedere: non bene ripae
Creditur. ipfe aries etiam nunc vellera ficcat.
DA. Tityre, pafcentis à flumine reice capellas:
Ipfe, ubi tempus erit, omnis in fonte lavabo.
ME. Cogite ovis, pueri: fi lac praeceperit aeftus,
Ut muper, fruftra preffabimus ubera palmis.

DA. Eheu,quam pingui macer eft mihi taurus in ervo!
Idem amor exitium pecori eft pecorifque magiftro.
ME. His certe neque amor cauffa eft: vix offibus haerent.
Nefcio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.

DA. Dic, quibus in terris, et eris mihi magnus Apollo,
Tris pateat coeli fpatium non amplius ulnas.

ME. Dic, quibus in terris infcripti nomina regum
Nafcuntur flores: et Phyllida folus habeto.
PA. Non noftrum inter vos tantas conponere litis:
Et vitula tu dignus, et hic: et quifquis amores
Aut metuet dulcis, aut experietur amaros.
Claudite jam rivos, pueri. fat prata biberunt.

POLLIO, ECLOGA IV.

Icelides Mufae, paullo majora canamus.

[ocr errors]

Non omnes arbufta juvant, humilesque myricae.
Si canimus filvas, filvae fint Confule dignae.
Ultima Cumaei venit jam carminis aetas:
Magnus ab integro faeclorum nafcitur ordo.
Jam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna:
Jam nova progenies coelo demittitur alto.
Tu modo nafcenti puero, quo ferrea primum
Definet, ac toto furget gens aurea mundo,
Cafta fave Lucina: tuus jam regnat Apollo.
Teque adeo decus hoc aevi, te Confule, inibit,
Pollio: et incipient magni procedere menfes.
Te duce, fi qua manent fceleris vestigia noftri,
Inrita perpetua folvent formidine terras.
Ille deûm vitam accipiet, divifque videbit
Permixtos heroas, et ipfe videbitur illis,
Pacatumque reget patriis virtutibus orbem.
Ac tibi prima, puer, nullo munufcula cultu

Errantis

Errantis ederas paffim cum baccare tellus,
Mixtaque ridenti colocafia fundet acantho.
Ipfae lacte domum referent diftenta capellae
Ubera: nec magnos metuent armenta leones.
Ipfa tibi blandos fundent cunabula flores.
Occidet et ferpens, et fallax herba veneni
Occidet: Affyrium vulgo nafcetur amomum.
Ac fimul heroum laudes et facta parentis
Jam legere, et quæ fit poteris cognofcere virtus :
Molli paullatim flavefcet campus arista,
Incultifque rubens pendebit fentibus uva:
Et durae quercus fudabunt rofcida mella.
Pauca tamen fuberunt priscae veftigia fraudis,
Quae tentare Thetin ratibus, quae cingere muris
Oppida, quae jubeant telluri infindere fulcos.
Alter erit tum Tiphys, et altera quae vehat Argo
Delectos heroas: erunt etiam altera bella;
Atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles
Hinc, ubi jam firmata virum te fecerit ætas,
Cedet et ipfe mari vector; nec nautica pinus
Mutabit merces: omnis feret omnia tellus.
Non raftros patietur humus, non vinea falcem :
Robuftus quoque jam tauris juga fölvet arator.
Nec varios difcet mentiri lana colores.
Ipfe fed in pratis aries jam fuave rubenti
Murice, jam croceo mutabit vellera luto.
Sponte fua fandyx pafcentis veftiet agnos.
Talia faecla, fuis dixerunt, currite, fufis
Concordes ftabili fatorum numine Parcae.
Adgredere ô magnos (aderit jam tempus) honores,
Cara deûm fuboles, magnum Jovis incrementum.
Afpice convexo nutantem pondere mundum,
Terrafque, tractufque maris, coelumque profundum :
Afpice, venturo laetantur ut omnia faeclo.

mihi tum longae maneat pars ultima vitae,

Spiritus et quantum fat erit tua dicere facta !
Non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus,
Nec Linus: huic mater quamvis, atque huic pater adfit,
Orphi Calliopea, Lino formofus Apollo.

Pan

Pan etiam Arcadia mecum fi judice certet,
Pan etiam Arcadia dicat fe judice victum.
Incipe, parve puer; rifu cognofcere matrem:
Matri longa decem tulerunt faftidia menfes.
Incipe, parve puer: qui non rifere parentes,
Nec deus hunc menfa, dea nec dignata cubili eft.

C

DAPHNIS, ECLOGA V.

MENALCAS, MOPSUs.

Ur non, Mopfe, boni quoniam convenimus ambo,
Tu calamos inflare levis, ego dicere verfus,

Hic corulis mixtas inter confidimus ulmos?

Mo. Tu major. tibi me est aequum parere, Menalca :.
Sive fub incertas Zephyris motantibus umbras,
Sive antro potius fuccedimus. afpice, ut antrum
Silveftris raris fparfit labrufca racemis.

ME. Montibus in noftris folus tibi certat Amyntas.
Mo. Quid fi idem certet Phoebum fuperare canendo?
ME. Incipe, Mopfe, prior; fi quos aut Phyllidis ignes,
Aut Alconis habes laudes, aut jurgia Codri.
Incipe: pafcentis fervabit Tityrus haedos.

Mo. Immo haec, in viridi nuper quae cortice fagi
Carmina defcripfi, et modulans alterna notavi,
Experiar: tu deinde jubeto certet Amyntas.
ME. Lenta falix quantum pallenti cedit olivae,
Puniceis humilis quantum faliunca rofetis:
Judicio noftro tantum tibi cedit Amyntas.
Mo. Sed tu define plura, puer: fucceffimus antro.
Exftinctum nymphae crudeli funere Daphnin
Flebant: vos coruli teftes, et flumina nymphis
Cum, complexa fui corpus miferabile gnati,
Atque deos atque aftra vocat crudelia mater.
Non ulli paftos illis egêre diebus

Frigida, Daphni, boves ad flumina : nulla neque amnem
Libavit quadrupes, nec graminis adtigit herbam.
Daphni, tuum Panos etiam ingemuiffe leones

Interitum, montefque feri filvaeque loquuntur.

Daphnis et Armenias curru fubjungere tigris

« IndietroContinua »