Immagini della pagina
PDF
ePub

in senatu, fore in armis certo die, qui dies futurus esset ante diem VI. Kal. Novembres, C. Mallium, audacia satellitem atque administrum tuæ? Num me fefellit, Catilina, non modo res tanta, tam atrox, tam incredibilis, verum, id quod multo magis est admirandum, dies? Dixi ego idem 5 in senatu, cædem te optimatium contulisse in ante diem, V. Kalendas Novembres, tum, quum multi principes civitatis Roma non tam sui conservandi, quam tuorum consiliorum 1 reprimendorum causa profugerunt. Num infitiari potes te illo ipso die meis præsidiis, mea diligentia circumclusum, 10 commovere te contra rem publicam non potuisse, quum tu, discessu ceterorum, nostra tamen, qui remansissemus, cæde contentum te esse dicebas? 8. Quid? Quum tu te Præneste Kalendis ipsis Novembribus occupaturum nocturno impetu esse confideres: sensistine illam coloniam meo jussu 15 meis præsidiis custodiis vigiliisque esse munitam? Nihil agis, nihil moliris, nihil cogitas, quod ego non modo audiam, sed etiam videam planeque sentiam.

IV. Recognosce tandem mecum noctem illam superiorem jam intelliges multo me vigilare acrius ad salutem 20 quam te ad perniciem rei publicæ. Dico te priore nocte venisse inter falcarios (non agam obscure) in M. Læcæ domum: convenisse eodem complures ejusdem amentiæ scelerisque socios. Num negare audes? Quid taces? Convincam, si negas. Video enim [esse] hic in senatu 25 quosdam, qui tecum una fuerunt.

9. O dii immortales ! ubinam gentium sumus? Quam rem publicam habemus? In qua urbe vivimus? Hic, hic sunt, nostro in numero, Patres conscripti, in hoc orbis terræ sanctissimo gravissimoque consilio, qui de nostro omnium interitu, qui de hujus 30 urbis atque adeo orbis terrarum exitio cogitent. Hosce ego video consul, et de re publica sententiam rogo! Et, quos ferro trucidari oportebat, eos nondum voce vulnero! Fuisti igitur apud Læcam illa nocte, Catilina: distribuisti partes Italiæ: statuisti, quo quemque proficisci placeret: 35.delegisti, quos Romæ relinqueres, quos tecum educeres ; descripsisti urbis partes ad incendia; confirmasti te ipsum jam esse exiturum; dixisti paullulum tibi esse etiam nunc moræ, quod ego viverem. Reperti sunt duo equites Romani, qui te ista cura liberarent et sese illa ipsa nocte 40 paullo ante lucem me in meo lectulo interfecturos esse pollicerentur. 10. Hæc ego omnia, vixdum etiam cœtu vestro dimisso, comperi: domum meam majoribus præsidiis munivi atque firmavi: exclusi eos, quos tu mane ad me saluta

[ocr errors]

tum miseras, quum illi ipsi venissent, quos ego jam multis ac summis viris ad me id temporis venturos esse prædi

xeram.

V. Quae quum ita sint, Catilina, perge, quo cœpisti: 5 egredere aliquando ex urbe: patent portæ : proficiscere. Nimium diu te imperatorem tua illa Malliana castra desiderant. Educ tecum etiam omnes tuos: si minus, quam plurimos. Purga urbem. Magno me metu liberabis, dummodo inter me atque te murus intersit. +Nobiscum versari 10 jam diutius non potes: non feram, non patiar, non sinam. 11. Magna diis immortalibus habenda est atque huic ipsi Jovi Statori, antiquissimo custodi hujus urbis, gratia, quod hanc tam tetram, tam horribilem tamque infestam rei publicæ pestem toties jam effugimus. Non est sæpius in uno 15 homine summa salus periclitanda rei publicæ. Quamdiu mihi consuli designato, Catilina, insidiatus es, non publico me præsidio, sed privata diligentia defendi. Quum proximis comitiis consularibus me consulem in campo et competitores tuos interficere voluisti, compressi conatus tuos ne20 farios amicorum præsidio et copiis, nullo tumultu publice concitato denique, quotiescunque me petisti, per me tibi obstiti: quamquam videbam perniciem meam cum magna calamitate rei publicæ esse conjunctam. Nunc jam aperte. rem publicam universam petis: templa deorum immortalium, 25 tecta urbis, vitam omnium civium, Italiam denique totam, ad exitium ac vastitatem vocas.

12. Quare, quoniam id, quod est primum et quod hujus imperii disciplinæque majorum proprium est, facere nondum audeo, faciam id, quod est ad severitatem lenius et ad 30 communem salutem utilius. Nam, si te interfici jussero, residebit in re publica reliqua conjuratorum maņus; sin tu (quod te jamdudum hortor) exieris, exhaurietur ex urbe tuorum comitum magna et perniciosa sentina rei publicæ. 13. Quid est, Catilina? Num dubitas id me imperante fa35 cere, quod jam tua sponte faciebas? Exire ex urbe jubet consul hostem. Interrogas me, num in exsilium? Non jubeo: sed si me consulis, suadeo.

VI. Quid est enim, Catilina, quod te jam in hac urbe delectare possit? In qua nemo est extra istam conjura40 tionem perditorum hominum, qui te non metuat; nemo. qui non oderit. Quæ nota domesticæ turpitudinis non inusta vitæ tuæ est ? [Quod privatarum rerum dedecus non hæret infamiæ ?] Quæ libido ab oculis, quod facinus a manibus unquam tuis, quod flagitium a toto corpore abfuit ?

Cui tu adolescentulo, quem corruptelarum illecebris irretisses, non aut ad audaciam ferrum aut ad libidinem facem prætulisti? 14. Quid vero? Nuper, quum morte superioris uxoris novis nuptiis domum vacuefecisses, nonne etiam alio incredibili scelere hoc scelus cumulasti? Quod ego præ- 5 termitto, et facile patior sileri; ne in hac civitate tanti facinoris immanitas aut exstitisse aut non vindicata esse videatur. Prætermitto ruinas fortunarum tuarum, quas omnes impendere tibi proximis Idibus senties: ad illa venio, quæ non ad privatam ignominiam vitiorum tuorum, non ad do- 10 mesticam tuam difficultatem ac turpitudinem, sed ad summam rem publicam atque ad omnium nostrum vitam salutemque pertinent. 15. Potestne tibi hæc lux, Catilina, aut hujus cœli spiritus esse jucundus, quum scias horum esse neminem, qui nesciat te pridie Kalendas Januarias Lepido 15 et Tullo consulibus stetisse in comitio cum telo? Manum consulum et principum civitatis interficiendorum causa paravisse? Sceleri ac furori tuo non mentem aliquam aut timorem tuum, sed fortunam populi Romani obstitisse? Ac jam illa omitto (neque enim sunt aut obscura aut non 20 multa-post commissa): quotiens tu me designatum, quotiens consulem interficere conatus es! Quot ego tuas petitiones ita conjectas, ut vitari posse non viderentur, parva quadam declinatione et, ut aiunt, corpore effugi! [Nihil agis], nihil assequeris, [nihil moliris], neque tamen conari ac velle de- 25 sistis. 16. Quotiens tibi jam extorta est sica ista de maniQuotiens vero excidit casu aliquo et elapsa est! [Tamen ea carere diutius non potes]: quæ quidem quibus abs te initiata sacris ac devota sit, nescio, quod eam necesse putas esse in consulis corpore defigere.

bus!

30

VII. Nunc vero, quæ tua est ista vita? Sic enim jam tecum loquar, non ut odio permotus esse videar, quo debeo, sed ut misericordia, quæ tibi nulla debetur. Venisti paullo ante in senatum. Quis te ex hac tanta frequentia, tot ex tuis amicis ac necessariis salutavit? Si hoc post hominum 35 memoriam contigit nemini, vocis exspectas contumeliam, quum sis gravissimo judicio taciturnitatis oppressus? Quid? Quod adventu tuo ista subsellia vacuefacta sunt, quod omnes consulares, qui tibi persæpe ad cædem constituti fuerunt, simul atque assedisti, partem istam subselliorum 40 nudam atque inanem reliquerunt, quo tandem animo hoc tibi ferendum putas? 17. Servi mehercule mei si me isto pacto metuerent, ut te metuunt omnes cives tui, domum mean relinquendam putarem: tu tibi urbem non arbitraris? Et,

si me meis civibus injuria suspectum tam graviter atque offensum viderem, carere me adspectu civium, quam infestis oculis omnium conspici mallem: tu, quum conscientia scelerum tuorum agnoscas odium omnium justum et jam diu 5 tibi debitum, dubitas, quorum mentes sensusque vulneras, eorum adspectum præsentiamque vitare? Si te parentes timerent atque odissent tui neque eos ulla ratione placare posses, ut opinor, ab eorum oculis aliquo concederes: nunc te patria, quæ communis est omnium nostrum parens, odit since 10 ac metuit et jamdiu te nihil judicat nisi de parricidio suo A cogitare. Hujus tu neque auctoritatem verebere nec judicium sequere nec vim pertimesces? 18. Quæ tecum, Catilina, sic agit et quodam modo tacita loquitur: "Nullum jam aliquot annis facinus exstitit nisi per te; nullum flagi15 tium sine te; tibi uni multorum civium neces, tibi vexatio direptioque sociorum impunita fuit ac libera; tu non solum ad negligendas leges et quæstiones, verum etiam ad evertendas perfringendasque valuisti. Superiora illa, quamquam ferenda non fuerunt, tamen, ut potui, tuli: nunc vero me 20 totam esse in metu propter unum te, quidquid increpuerit, Catilinam timeri, nullum videri contra me consilium iniri posse, quod a tuo scelere abhorreat, non est ferendum. Quamobrem discede atque hunc mihi timorem eripe: si est verus, ne opprimar; sin falsus, ut tandem aliquando timere 25 desinam."

30

VIII. 19. Hæc si tecum, ut dixi, patria loquatur, nonne impetrare debeat, etiam si vim adhibere non possit? Quid? Quod tu te ipse in custodiam dedisti? Quod vitandæ suspicionis causa ad M'. Lepidum te habitare velle dixisti ? A quo non receptus, etiam ad me venire ausus es atque, ut domi meæ te asservarem, rogasti. Quum a me quoque id responsi tulisses, me nullo modo posse iisdem parietibus tuto esse tecum, qui magno in periculo essem, quod iisdem moenibus contineremur, ad Q. Metellum prætorem venisti. 35 A quo repudiatus, ad sodalem tuum, virum optimum, M. Marcellum demigrasti; quem tu videlicet et ad custodiendum te diligentissimum et ad suspicandum sagacissimum et ad vindicandum fortissimum fore putasti. Sed quam longe videtur a carcere atque a vinculis abesse debere, qui 40 se ipse jam dignum custodia judicarit? 20. Quæ quum ita sint, Catilina, dubitas, si emori æquo animo non potes, abire in aliquas terras, et vitam istam, multis suppliciis justis debitisque ereptam, fugæ solitudinique mandare?

66

Refer, inquis, ad senatum :" id enim postulas, et, si his

[ocr errors]

ordo sibi placere decreverit te ire in exsilium, obtemperaturum te esse dicis. Non referam, id quod abhorret a meis moribus sed tamen faciam, ut intelligas, quid hi de te sentiant. Egredere ex urbe, Catilina: libera rem publicam metu: in exsilium, si hanc vocem exspectas, proficiscere. 5 Quid est, Catilina? Ecquid attendis, ecquid animadvertis horum silentium ? Patiuntur, tacent. Quid exspectas ( auctoritatem loquentium, quorum voluntatem tacitorum perspicis 221. At si hoc idem huic adolescenti optimo, P. Sestio, si fortissimo viro, M. Marcello dixissem/jam mihi 1C consuli hoc ipso in templo jure optimo senatus vim et manus intulisset. De te autem, Catilina, quum quiescunt, probant, quum patiuntur, decernunt, quum tacent, clamant. Neque hi solum, quorum tibi auctoritas est videlicet cara, vita vilissima: sed etiam illi équites Romani, honestissimi atque 15 optimi viri, ceterique fortissimi cives, qui circumstant senatum, quorum tu et frequentiam videre et studia perspicere et voces paullo ante exaudire potuisti. Quorum ego vix abs te jamdiu manus ac tela contineo, eosdem facile adducam, ut te hæc, quæ jampridem vastare studes, relinquen- 20 tem usque ad portas prosequantur.

IX. 22. Quamquam quid loquor? Te ut ulla res frangat? Tu ut unquam te corrigas? Tu ut ullam fugam meditere? Tu ut ullum exsilium cogites? Utinam tibi istam mentem dii immortales duint! Tametsi video, si mea 25 voce perterritus ire in exsilium animum induxeris, quanta tempestas invidiæ nobis, si minus in præsens tempus recenti memoria scelerum tuorum, at in posteritatem impendeat. Sed est tanti; dummodo ista privata sit calamitas et a rei publicæ periculis sejungatur. Sed tu ut vitiis tuis commo- 30 veare, ut legum pœnas pertimescas, ut temporibus rei publicæ cedas, non est postulandum. Neque enim is es, Catilina, ut te aut pudor a turpitudine aut metus a periculo aut ratio a furore revocarit. 23. Quamobrem, ut sæpe jam dixi, proficiscere: ac, si mihi inimico, ut prædicas, tuo con- 35 flare vis invidiam, recta perge in exsilium: vix feram sermones hominum, si id feceris; vix molem istius invidiæ, si in exsilium jussu consulis ieris, sustinebo. Sin autem servire meæ laudi et gloriæ mavis, egredere cum importuna sceleratorum manu; confer te ad Mallium; concita perditos 40 cives; secerne te a bonis, infer patriæ bellum; exsulta impio latrocinio, ut a me non ejectus ad alienos, sed invitatus ad tuos isse videaris. 24. Quamquam quid ego te invitem, a quo jam sciam esse præmissos, qui tibi ad Forum Aure

« IndietroContinua »