Immagini della pagina
PDF
ePub

PUBLII

VIRGILII MARONIS

OPERA

AD NOVISSIMAM HEYNII EDITIONEM

EXACTA

CUM NOTIS SELECTIS

VOLUMEN I

MEDIOLANI

TYPIS NICOLAI BETTONI

MDCCCXIX

DARD
ESITY

LIBRARY
JUN 2 1965

62409

LECTORI BENEVOLO

B. P.

Ex

x optimo Heynii Commentario excerpta sunt, quae necessaria judicavimus ad explanandas poëtici styli difficultates, temporum mores, historiam, loca illustranda, atque adolescentium oculis ea subjicienda, quibus hunc mirifici ac delicati sensus poëtam degustare possint. Ad hoc complures notae ad meliorem ordinem redactae fuerunt, aliae contractae, aliae recisae, nonnullae etiam ex aliis interpretibus adjectae. Hanc methodum in singulis auctoribus sequemur, quorum aut novos commentarios exhibebimus, aut ex praeclarioribus jam confectis optimos eligemus. Nos enim sperare juvat adolescentes, quibus potissimum hoc opus consecratum est, non parum fructus percepturos ex hac methodo, quae ad optimorum scriptorum lectionem eos alliciat, tantum explanando quicquid ad scriptorum mentem assequendam obstat, illosque exonerando inmensa inutilique eruditione plurium commentariorum, quae lectorem opprimit, et tantum abest ut textui lucem afferat,

opus

ut etiam eum interdum obruat oblivione. Interea hoc nostrum illis adolescentibus commendamus, quorum animus in pervolvendis illis veterum ac praestantissimorum Italiae nostrae ingeniorum operibus extollitur atque inflammatur: quique in literis quaerunt ac reperiunt honesti viri omnium pulcerrimam occupationem, et ingenui animi dignissimum pabulum. Vale.

P. VIRGILII MARONIS

VITA

« IndietroContinua »