Immagini della pagina
PDF
ePub

auctoritas ornatur senatus, quo pro ordine illa dicuntur, et invidia concitatur in iudicum et in accusatorum factionem, contra quorum potentiam populariter tum dicendum fuit. Multa in illa oratione graviter, multa leniter, multa aspere, multa facete dicta sunt; plura etiam dicta, quam scripta, quod ex quibusdam capitibus expositis, nec explicatis intelligi potest. 24. Sed haec Crassi quum edita oratio est, quattuor et triginta tum habebat annos totidemque annis mihi aetate praestabat. His enim consulibus eam legem suasit, quibus nati sumus, quum ipse esset Q. Caepione consule natus et C. Laelio, triennio ipso minor, quam Antonius. Quod idcirco posui, ut, dicendi Latine prima maturitas in qua aetate exstitisset, posset notari et intelligeretur, iam ad summum paene esse perductam, ut eo nihil ferme quisquam addere posset, nisi qui a philosophia, a iure civili, ab historia fuisset instructior.

X. 25. Arpinum est mea et fratris mei germana patria: hinc enim orti stirpe antiquissima sumus: hic sacra, hic genus, hic maiorum multa vestigia. Quid plura? hic vides villam, ut nunc quidem est, latius aedificatam patris nostri studio: qui quum esset infirma valetudine, hic fere aetatem egit in litteris. Sed hoc ipso in loco, quum avus viveret, et antiquo more parva esset villa, ut illa Curiana in Sabinis, me scito esse natum. Quare inest nescio quid, et latet in animo ac sensu meo, quo me plus hic locus fortasse delectet. 26. Maxima 3 est enim vis vetustatis et consuetudinis, quum locis ipsis delectemur, montuosis etiam et silvestribus, in quibus diutius commorati sumus; siquidem etiam ille sapientissimus vir, Ithacam ut

[ocr errors]

1) Ibid. c. 43. § 161. — 2) de Legib. II. c. 1. § 3.5) de Amic. c. 19. § 68.4) de Legib. II. c. 1. § 3.

videret, immortalitatem scribitur repudiasse. Nam 1 Arpinum

τρηχεῖ, ἀλλ' ἀγαθὴ κουροτρόφος. οὔτι ἔγωγε

et

ἧς γαίης δύναμαι γλυκερώτερον ἄλλο ἐδέσθαι. Equidem huc quoties veniam, satiari non queo: magnificasque villas et pavimenta marmorea et laqueata tecta contemno. Ductus vero aquarum, quos isti nilos et euripos vocant, quis non, quum haec videat, irriserit? 27. Illa 3 autem insula, quae est in Fibreno, nihil est amoenius. Ubi enim hic quasi rostro finditur Fibrenus, et divisus aequaliter in duas partes latera insulae alluit, rapideque dilapsus cito in unum confluit, tantum complectitur, quod satis sit modicae palaestrae, loci: quo effecto, tamquam id habuerit operis ac muneris, ut hanc nobis efficeret sedem, statim praecipitat in Lirem et, quasi in familiam patriciam venerit, amittit nomen obscurius, Liremque multo gelidiorem facit. Quare illo loco libentissime soleo uti, sive quid mecum ipse cogito, sive quid aut scribo aut lego; saepiusque recordari mihi placet, aestuantem me, quum vim caloris non facile paterer, in Arpinati nostro gelidis fluminibus circumfusum fuisse.

XI. 28. Mitto iam quaerere de amoenitate & huius loci et salubritate: illud quaero, peregrinum cur me esse dixerint. Hoc 10 enim dicebant, me esse ex municipio. Fateor, et addo etiam, ex eo municipio, unde iterum iam salus huic urbi imperioque missa est: in quemcumque 11 enim Arpinatem incideris, etiamsi nolis, erit tamen tibi,

[merged small][merged small][ocr errors]

§ 2.

[ocr errors]
[ocr errors]

2) de Legib. II. c. 1. § 2. 3) Ibid. § 1. 5) Ibid. c. 1. § 1. — 6) Tusc. V.c. 26. § 74. 7) pro

8) de Legib. II. c. 1. §§ 3.

11) pro Plancio c. 8. § 20.

[blocks in formation]

fortasse etiam de nobis aliquid, aliquid certe de C. Mario audiendum. Recte igitur Magnus ille noster, pluribus audientibus, posuit in iudicio, quum pro Balbo mecum simul diceret, rempublicam nostram iustissimas huic municipio gratias agere posse, quod ex eo duo sui conservatores exstitissent. 29. Sed 2 scire pervelim, quamobrem, qui ex municipiis veniant, peregrini esse videantur? Nemo enim istuc M. illi Catoni seni, quum plurimos haberet inimicos, nemo Ti. Coruncanio, nemo M'. Curio, nemo huic ipsi nostro C. Mario, quum ei multi inviderent, obiecit umquam. Ego 3 mehercule et illis et omnibus municipibus duas esse censeo patrias: unam naturae, alteram civitatis. Ut ille Cato, quum esset Tusculi natus, in populi Romani civitatem susceptus est. Ita, quum ortu Tusculanus esset, civitate Romanus, habuit alteram loci patriam, alteram iuris; et ut Attici, priusquam Theseus eos demigrare ex agris et in astu, quod appellatur, omnes se conferre iussit, et sui erant iidem et Attici: sic nos et eam patriam dicimus, ubi nati, et illam, a qua excepti sumus. Sed necesse est, caritate eam praestare, in qua reipublicae nomine iuris communitas est; pro qua mori, et cui nos totos dedere, et in qua nostra omnia ponere et quasi consecrare debemus: dulcis autem non multo secus est ea, quae genuit, quam illa, quae excepit. Itaque ego hanc meam esse patriam prorsus numquam negabo.

XII. 30. Et avus quidem noster singulari virtute in hoc municipio, quoad vixit, restitit M. Gratidio, cuius in matrimonio sororem, aviam nostram, habebat, ferenti legem tabellariam: excitabat enim fluctus in simpulo, ut di

1) de Legib. II. c. 3. § 6. c. 2. § 5. *) de Legib. III.

2) pro Sulla c. 7. § 23.5) de Legib. II. c. 16. § 36.

citur, Gratidius, quos post filius eius Marius in Aegaeo excitavit mari. Ac nostro quidem, quum res esset ad tempus sedata, Scaurus consul, Utinam, inquit, M. Cicero, isto animo atque virtute in summa republica nobiscum versari, quam in municipali maluisses! 31. Patris nostri, optimi ac prudentissimi viri, studium in nobis erudiendis egregium. Et matrem nostram sic olim facere memini; quae lagenas etiam inanes obsignabat, ne dicerentur inanes aliquae fuisse, quae furtim essent exsiccatae. 32. L. Cicero 3, patruus: qui cum Antonio in Ciliciam profectus una decessit. Ex quo, humanissimo homine, quamquam de Antonio saepe acceperam, quemadmodum ille vel Athenis vel Rhodi se doctissimorum hominum sermonibus dedisset; tamen ipse adolescentulus, quantum illius ineuntis aetatis meae patiebatur pudor, multa ex eo saepe quaesivi. 33. L. Cicero L. F. 5, frater noster, cognatione patruelis, amore germanus: qui una nobiscum et cum Q. fratre et T, Pomponio et M. Pisone Athenis Antiochum audivit in eo gymnasio, quod Ptolemaeium vocatur. Cuius morte magnum dolorem accepi, et magno fructu sum privatus et forensi et domestico. Nam mihi omnia, quae iucunda ex humanitate alterius et moribus homini accidere possunt, ex illo accidebant. 34. C. Aculeo 7, propinquus noster: quocum erat nostra matertera: eques Romanus, homo acutissimo omnium ingenio, sed minime ceteris artibus eruditus, qui ita tenuit ius civile, ut ei nemo de iis, qui peritissimi sunt, anteponatur. 35. Huius filius C. Visellius Varro, vir doetus in primis, consobrinus meus. Is quum post curulem

[blocks in formation]

aedilitatem iudex quaestionis esset, est mortuus: in quo fateor vulgi iudicium a iudicio meo dissensisse. Nam populo non erat satis vendibilis: praeceps quaedam et quum idcirco obscura, quia peracuta, tum rapida et celeritate caecata oratio; sed neque verbis aptiorem cito alium dixerim, neque sententiis crebriorem. Praeterea perfectus in litteris iurisque civilis iam a patre Aculeone traditam tenuit disciplinam.

4

XIII. 56. Equidem 1, ut ad me revertar, ab his fontibus profluxi ad hominum famam, et meus forensis labor vitaeque ratio dimanavit ad existimationem hominum paullo latius commendatione ac iudicio meorum. Nam 2 mihi quidem de meis maioribus dicendi facultas non datur: non, quod non tales fuerint, quales nos illorum sanguine creatos disciplinisque institutos videtis; sed quod laude populari atque honoris publici luce caruerunt. Sed tamen monendum esse etiam atque etiam puto: Non possunt omnes esse patricii. Si verum quaeris, ne curant quidem: nec ego me a M'. Tullio esse dicam, qui patricius cum Servio Sulpicio consul anno x. post exactos reges fuit. 37. Sed equitis Romani filio, non idem mihi licebat, quod iis, qui nobili genere nati sunt; quibus omnia populi Romani beneficia dormientibus deferuntur: longe alia mihi lege in hac civitate et conditione vivendum fuit. Venit enim mihi in mentem M. Catonis, hominis sapientissimi et vigilantissimi: qui quum se virtute, non genere, populo Romano commendari putaret, quum ipse sui generis initium ac nominis ab se gigni et propagari vellet, hominum potentissi

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]
[blocks in formation]

1) pro Caelio c. 3. § 6. c. 8. §23. 4) Brut. c. 16. § 62. Verrem Act. II. L. V. c. 70. § 180.

-

6) in

5

« IndietroContinua »