Immagini della pagina
PDF
ePub

XIV

quanto magis apparebit Ciceronem in iis, quae de se ipse narrat, eo plerumque usum esse sermone, quem historia desideret. Quidquid sit, res suo cuiusque iudicio relinquenda est. Quodsi tamen sint tam lyncei, quibus nihilominus animus offendatur, quibusque videar non multum distare a rustico illo, qui hordeum, triticum, viciam, legumina in unum acervum conferat; verbo, qui hos Commentarios et formae et orationis elegantia clament tantum cedere ipsorum Veterum scriptis, quantum aera distent lupinis; eos, utpote qui postulent quod huius aevi homines iam non praestare possint, rogatos esse velim ut primo quoque tempore librum de manibus deponant: malo enim hunc non legi omnino, quam cuiquam a me nauseae molestiam creari, dicamque quod C. ille Lucilius, homo doctus et perurbanus, qui dicere solebat ea, quae scriberet, neque ab indoctissimis se neque a doctissimis legi velle, quod alteri nihil intelligerent, alteri plus fortasse, quam ipse.

Nec mirum accidet mihi si qui sint, quibus non adeo similis videar rustico illi Xenophonteo, quem dixi, sed qui abstinendum tamen fuisse arbitrentur a scriptis, quae falso Ciceronis nomine ferri dicuntur. Quibus tamen si respondere vellem, prout gravitas argumenti postulat, disputatione opus esset et longiore et subtiliore quam quae huius loci esse videtur. Tantus enim adest Virorum Doctorum dissensus in re maxime dubia, ut ne hoc quidem constet, quam late istud crimen voJsios pateat. Aliis quippe satis est, si auctore Wolfio quatuor illae notissimae Orationes excludantur; alii autem, de aliarum quoque Orationum peŋocórηe dubitantes, aut Archianam, aut Ligarianam, aut Marcellianam, aut unam alteramve vel tres adeo ex Catilinariis Ciceroni abiudicant. Contra quos alii rursus contendunt omnia ea scripta recte Ciceroni esse adiudicanda; ut fere nulla res est quae patronos non inveniat, si semel adversarios nacta sit. Mihi quidem, ut et his satisfacerem et illis, optimum visum est si ex omnibus istis scríptis, quae, qualiacunque tandem habeantur, non facile tamen cui

quam dicentur omni fide historica carere: si, inquam, audaeter et cum fiducia inde excerperem, quae usu venire viderentur; sed adscriptis locis ad finem paginae curavi ut facile appareret unde singula essent excerpta. Quo facto quum sententiam meam non pronuntiaverim, malim censeri suum cuique judicium relinquere liberum.

Restat ut iis respondeam, qui dubitent an satis dignum sit summi viri persona, si fingatur ita de suis ipse rebus scribens ut suam ipse celebret virtutem. Contra quos breviter dicendum existimo, quod septem abhinc annis dedita opera exposui scripto Programmate Scholastico de Romanis Autobiographis, complures fuisse in republica Romana viros egregios, qui non dubitaverint de rebus a se praeclare gestis, de consiliis suis, deque tota vita sua Commentarios scribere; neque id ulli eorum citra fidem fuisse aut obtrectationi. Quorum in numero fuit M. Aemilius Scaurus, is qui princeps senatus dictus est; et P. Rutilius Rufus, exemplum innocentiae, quo nemo neque integrior erat in civitate neque sanctior; et Q. Lutatius Catulus, qui humanitate, sapientia, integritate antecelluisse dicitur. Sed quid ego alios? Ille quoque ipse, de quo quaerimus, Cicero plures composuit libros, tam Graece quam Latine, tam ligata quam soluta oratione, ne quod genus laudis suae, ut ait, a se ipso praetermitteretur. Quae tamen omnia scripta, ut Ciceronis, ita reliquorum, quos dixi, temporis iniuria perierunt; quod profecto litterarum caussa tam valde mecum dolebis, quam quod est maxime dolendum.

Desinant igitur accusare, et, si quae his meliora noverint, corrigant potius quam reprehendant nostra: tantum enim abest, ut scribi contra nos nolimus, ut id etiam maxime optemus. Faciant modo liberaliter et cogitent, quaeso, nihil esse rerum humanarum, quod ab omni parte perfectum sit, et tanto plus veniae dari posse operi imperfecto, quanto plus in eo difficultatis et laboris inesse appareat. Hoc autem, quod

[ocr errors]

nos perficere studuimus, revera fuit opus difficillimum factu, ut modo diximus; quamquam multis fortasse primo adspectu longe aliter videbitur et potius eiusmodi st sibi quiris Speret idem: sed vix dubito quin, qui periculum facere velit, sudet multum, ut poeta addit. frustraque laboret Ansus idem.

Sed diutius iam, quam par est, quum videar Te moratus esse, Carissime Frater, hie desinam scribere. Ergo in fine epistolae, quam verbosiorem fortasse scripsi quam Tu quidem velles, qui vitam agas occupatissimam, accipe quod animus me meus iubet Tibi apprecari. Servet Te ita Deus 0. M. in longam annorum seriem, ut et ipse felix vivas cum iis qui Tibi et mihi sunt carissimi, et pergas plurimum prodesse omnibus, qui Te aut egregium habent studiorum suorum ducem aut medicum fidelem et amantem!

Quodsi tamen per graviora negotia liceat Tibi hos Commentarios legere, Tu velim animum a me parumper avertas, Ciceronem loqui ipsum putes.

Dat. Kalendis Februariis

CIOIOCCCLIV.

M. TULLII CICERONIS

COMMENTARII

RERUM SUARUM

SIVE

DE VITA SUA.

« IndietroContinua »