Immagini della pagina
PDF
ePub

ut, cuius divitiae me de fide deducere non potuissent, ne eiusdem pecuniae de honore deiicerent. Cunctis suffragiis populus Romanus me fecit aedilem priorem.

3

enim

XI. 51. Posteaquam 2 illa petitionis magna cura liberatus sum, animo coepi multo magis vacuo ac soluto nihil aliud, nisi de iudicio agere et cogitare. Itaque 3 quum ego diem in Sicilia inquirendi perexiguam postulavissem, in Siciliam sum inquirendi caussa profectus. Neque enim mihi probabile, neque verum videbatur, me, quum fidelissimae atque antiquissimae provinciae patrocinium recepis sem, caussam tamquam unius clientis in cubiculo meo discere. Quid? Ad me Siculi nonne Romam caussam Sici liae detulerunt? Atqui homines prudentes natura, callidi usu, doctrina eruditi. Tamen ego mihi provinciae caussam in provincia ipsa cognoscendam et discendam putavi. An ego querelas atque iniurias aratorum non in segetibus ipsis arvisque cognoscerem? 52. Quo 7 in negotio industriam meam celeritas reditionis, diligentiam multitudo litterarum et testium declaravit: pudorem vero ac religionem, quod, quum venissem senator ad socios populi Romani, qui in ea provincia quaestor fuissem, ad hospites meos ac necessarios caussae communis defensor deverti potius, quam ad eos, qui a me auxilium petivissent. Nemini meus adventus labori aut sumptui neque publice neque privatim fuit. Vim in inquirendo tantam habui, quantam mihi lex dabat, non quantam habere poteram illorum studio, quos iste vexarat. 53. Ego Siciliam totam quinquaginta diebus sic obii, ut

a) in Pison. c. 1. § 2.

c. 2. § 6.

2) in Verrem Act. I. c. 9. § 26. 4) in Verrem Act. II. L. I. c. 6. § 16.

626. (in edit. Nobbii p. 1299.) 6) Ibid. § 24.

[blocks in formation]

8) in Verrem Act. I. c. 2. § 6.

[ocr errors][merged small]

5) pro Scauro c. 2.

7) in Verrem Act. II.

omnium populorum privatorumque litteras iniuriasque cognoscerem. Peragravi1, durissima quidem hieme, valles Agrigentinorum atque colles. Campus ille nobilissimus ac feracissimus ipse me caussam paene docuit Leontinus. Adii casas aratorum; a stiva ipsa homines mecum colloquebantur.

XII. 34. Equidem 2, ut de me confitear, quum multae mihi a C. Verre insidiae terra marique faetae sint, quas partim mea diligentia devitarim, partim amicorum studio officioque repulerim; numquam tamen neque tantum periculum mihi adire visus sum neque tanto opere pertimui, ut in ipso iudicio: neque tantum me exspectatio accusationis meae concursusque tantae multitudinis, quibus ego rebus vehementissime perturbor, commovebat, quantum istius insidiae nefariae, quas uno tempore mihi, M'. Glabrioni praetori, sociis, exteris nationibus, ordini, nomini denique senatorio facere conabatur: qui ita dictitabat, iis esse metuendum, qui, quod ipsis solis satis esset, surripuissent: se tantum rapuisse, ut id multis satis esse posset: nihil esse tam sanctum, quod non violari, nihil tam munitum, quod non expugnari pecunia posset. 35. Quod si, quam audax erat ad conandum, tam fuisset obscurus in agendo, fortasse aliqua in re nos aliquando fefellisset. Verum hoc percommode cadebat, quod cum incredibili eius audacia singularis stultitia coniuncta erat. Nam ut apertus in corripiendis pecuniis fuit, sic in spe corrumpendi iudicii perspicua sua consilia conatusque omnibus fecit. Semel, ait, se in vita perlimuisse, tum, quum primum reus a me factus esset: quod quum e provincia recens esset invidiaque et infamia non recenti, sed vetere ac diuturna flagraret, tum ad iudicium

') pro Scauro c. 2. § 26.

*) in Verrem Act. I. c. 2. § 3.

accusare, tamen, quum is ipsi parentis numero fuisset, id pie facere non potuisset. 25. Itaque neque L. Philoni in C. Servilium nominis deferendi potestas est data, neque M. Aurelio Scauro in L. Flaccum, neque Cn. Pompeio in T. Albucium, quorum nemo propter indignitatem repudiatus est; sed ne libido violandae necessitudinis auctoritate iudicum comprobaretur. Atque ille Cn. Pompeius ita cum C. Iulio contendit, ut Caecilius mecum. Quaestor enim Albucii fuerat; ut hic Verris. Iulius hoc secum auctoritatis ad accusandum afferebat, quod, ut nos ab Siculis, sic ille ab Sardis rogatus ad caussam accesserat. 26. Ego 2 meum studium in rempublicam tum illo tempore ostendi, quum longo intervallo veterem consuetudinem retuli et rogatu sociorum atque amicorum populi Romani, meorum autem necessariorum, nomen hominis audacissimi detuli. Quod meum factum lectissimi viri atque ornatissimi ita probarunt, ut ei, qui istius quaestor fuisset, non modo deferendi nominis, sed ne subscribendi quidem, quum id postularet, facerent potestatem.

X. 27. Sollicitabar 3 tamen rebus maximis uno atque eo perexiguo tempore. Urgebant comitia: et in his ipsis oppugnabar grandi pecunia. Neque tamen, quid tanto opere in hac sorte metuendum mihi esset, intelligebam. Unum illud ex hominibus certis, ex quibus omnia comperi, reperiebam: fiscos complures cum pecunia Siciliensi a quodam senatore ad equitem Romanum esse tralatos: ex his quasi x fiscos ad senatorem illum relictos esse, comitiorum meorum nomine: divisores omnium tribuum noctu ad istum

[blocks in formation]

vocatos. 28. Ex quibus quidam, qui se omnia mea caussa debere arbitrabatur, eadem illa nocte ad me venit: demonstrat, qua iste oratione usus esset: commemorasse istum, quam liberaliter eos tractasset etiam antea, quum ipse praeturam petisset, et proximis consularibus praetoriisque comitiis: deinde continuo esse pollicitum, quantam vellent pecuniam, si me aedilitate deiecissent. Hic alios negasse audere, alios respondisse, non putare id perfici posse: inventum tamen esse fortem amicum, ex eadem familia Q. Verrem, Romilia, ex optima divisorum disciplina, patris istius discipulum atque amicum, qui, H-S quingentis millibus depositis, id se perfecturum polliceretur: et fuisse tamen nonnullos, qui se una facturos esse dicerent. Quae quum ita essent, sane benevolo animo me, ut magno opere caverem, praemonebat. 29. Instabat 1 iudicium: ei quoque negotio fisci Sicilienses minabantur. Agere, quae ad iudicium pertinebant, libere, comitiorum metu deterrebar: petitioni toto animo servire propter iudicium non licebat. Minari denique divisoribus ratio non erat, propterea quod eos intelligere videbam, me hoc iudicio districtum atque obligatum futurum. Atque hoc ipso tempore Siculis denuntiatum esse audivi, primum ab Hortensio, domum ad illum ut venirent: Siculos sane in eo liberos fuisse, qui quamobrem arcesserentur quum intelligerent, non venisse. 50. Interea comitia nostra, quorum iste se, ut ceterorum hoc anno comitiorum, dominum esse arbitrabatur, haberi coepta sunt. Cursare iste homo potens cum filio blando et gratioso circum tribus: paternos amicos, hoc est divisores, appellare omnes et convenire. Quod quum esset intellectum et animadversum, fecit animo libentissimo populus Romanus,

1) Ibid. c. 9. § 24.

ut, cuius divitiae me de fide deducere non potuissent, ne eiusdem pecuniae de honore deiicerent. Cunctis suffragiis populus Romanus me fecit aedilem priorem.

enim

XI. 51. Posteaquam illa petitionis magna cura liberatus sum, animo coepi multo magis vacuo ac soluto nihil aliud, nisi de iudicio agere et cogitare. Itaque 3 quum ego diem in Sicilia inquirendi perexiguam postulavissem, in Siciliam sum inquirendi caussa profectus. Neque enim mihi probabile, neque verum videbatur, me, quum fidelissimae atque antiquissimae provinciae patrocinium recepis sem, caussam tamquam unius clientis in cubiculo meo discere. Quid ? Ad me Siculi nonne Romam caussam Siciliae detulerunt? Atqui homines prudentes natura, callidi usu, doctrina eruditi. Tamen ego mihi provinciae caussam in provincia ipsa cognoscendam et discendam putavi. An ego querelas atque iniurias aratorum non in segetibus ipsis arvisque cognoscerem? 32. Quo in negotio industriam meam celeritas reditionis, diligentiam multitudo litterarum et testium declaravit: pudorem vero ac religionem, quod, quum venissem senator ad socios populi Romani, qui in ea provincia quaestor fuissem, ad hospites meos ac necessarios caussae communis defensor deverti potius, quam ad eos, qui a me auxilium petivissent. Nemini meus adventus labori aut sumptui neque publice neque privatim fuit. Vim in inquirendo tantam habui, quantam mihi lex dabat, non quantam habere poteram illorum studio, quos iste vexarat, 33. Ego Siciliam totam quinquaginta diebus sic obii, ut

2) in Pison. c. 1. § 2.

[ocr errors]

7

2) in Verrem Act. I. c. 9. § 26.

[blocks in formation]

c. 2. § 6. 4) in Verrem Act. II. L. I. c. 6. §16.

§ 26. (in edit. Nobbii p. 1299.)

[blocks in formation]

-

6) Ibid. § 24. 8) in Verrem Act. I. c. 2. § 6.

[blocks in formation]

7) in Verrem Act. II.

« IndietroContinua »