Immagini della pagina
PDF
ePub

32

suam vicem indignantem magistratu abisse; itaque velut persoluta fide, quoniam per eum non stetisset quin praestaretur, decedentem domum cum favore ac laudibus prosecuti sunt.

Timor inde patres incessit ne, si dimissus exercitus foret, rursus coetus occulti coniurationesque fierent. Itaque, quamquam per dictatorem dilectus habitus esset, tamen, quoniam in consulum verba iurassent, sacramento teneri militem rati, per causam renovati ab Aequis belli educi ex urbe legiones iussere. Quo facto matu2 rata est seditio. Et primo agitatum dicitur de consulum caede, ut solverentur sacramento; doctos deinde nullam scelere religionem exsolvi, Sicinio quodam auctore iniussu consulum in Sacrum montem secessisse. Trans Anienem amnem est, tria ab urbe milia passuum. 3 Ea frequentior fama est quam cuius Piso auctor est, in 4 Aventinum secessionem factam esse. Ibi sine ullo duce vallo fossaque communitis castris quieti, rem nullam nisi necessariam ad victum sumendo, per aliquot

[blocks in formation]

dies neque lacessiti neque lacessentes sese tenuere. Pavor ingens in urbe metuque mutuo suspensa erant 5 omnia. Timere relicta ab suis plebes violentiam patrum, timere patres residem in urbe plebem, incerti manere eam an abire mallent. Quamdiu autem tran- 6 quillam quae secesserit multitudinem fore? quid futurum deinde, si quod externum interim bellum exsistat? Nullam profecto nisi in concordia civium spem reliquam 7 ducere; eam per aequa per iniqua reconciliandam civitati esse. Sic placuit igitur oratorem ad plebem mitti, 8 Menenium Agrippam, facundum virum et, quod inde oriundus erat, plebi carum.

IC

Is intromissus in castra prisco illo dicendi et horrido modo nihil aliud quam hoc narrasse fertur: tempore quo 9 in homine non, ut nunc, omnia in unum consentientia, sed singulis membris suum cuique consilium, suus sermo fuerit, indignatas reliquas partes sua cura, suo labore ac ministerio ventri omnia quaeri, ventrem in medio quietum nihil aliud quam datis voluptatibus frui; conspirasse inde, ne manus ad os cibum ferrent, nec os acciperet datum, nec dentes quae conficerent. Hac ira dum ventrem fame domare vellent, ipsa una membra totumque corpus ad extremam tabem venisse. Inde ap- 11 paruisse ventris quoque haud segne ministerium esse, nec magis ali quam alere eum reddentem in omnis corporis partes hunc, quo vivimus vigemusque, divisum pariter in venas, maturum confecto cibo sanguinem.

5. mutuo: between the two parties in the city.

6. fore: see Gr. 338.

7. ducere: historical infinitive. per aequa, etc.: i.e. by whatever measures, whether they were just to themselves or not, hence at any cost.

nihil

8. inde: i.e. ex plebe. aliud: sc. fecisse, a common ellipsis. narrasse: this apologue is a commonplace in literature; cf. Xen. Mem. II. 3. 18; Cic. de Off. III. 5. 22; St. Paul, Corinth. I. 12. 21. 10. hac ira: cf. I. 30. 4 n. una, as well; properly, ' along with.'

II

12 Comparando hinc, quam intestina corporis seditio similis esset irae plebis in patres, flexisse mentes hominum. 33 Agi deinde de concordia coeptum, concessumque in condiciones, ut plebi sui magistratus essent sacrosancti, quibus auxilii latio adversus consules esset, neve cui 2 patrum capere eum magistratum liceret. Ita tribuni plebei creati duo, C. Licinius et L. Albinus. Ii tres collegas sibi creaverunt. In his Sicinium fuisse seditionis auctorem; de duobus qui fuerint minus convenit. 3 Sunt qui duos tantum in Sacro monte creatos tribunos esse dicant, ibique sacratam legem latam.

Per secessionem plebis Sp. Cassius et Postumus Co4 minius consulatum inierant. Iis consulibus cum Latinis populi ictum foedus. Ad id feriendum consul alter Romae mansit; alter ad Volscum bellum missus Antiates Volscos fundit fugatque, compulsos in oppidum 5 Longulam persecutus moenibus potitur. Inde protinus Poluscam item Volscorum cepit, tum magna vi adortus est Coriolos. Erat tum in castris inter primores iuve

[blocks in formation]

from the other. de duobus qui fuerint: see Gr. 334. c.

3. sunt qui: e.g. Cicero (de Re Publ. II. 34. 59).· -duos tantum: this is probably the fact; cf. III. 51. 10. sacratam: i.e. which made the tribunes sacrosancti. It was probably sworn to not only by the plebs (see Festus, p. 318), but by the patricians as well. - per, during. The author now takes a new departure after the return.

4. feriendum: as this word (in this sense) is incomplete in its conjugation, Livy uses it as if conjugated ferio, ferire, ici, ictum; cf. ferio, ferire, percussi, percussum, in Longulam, etc.: these originally Latin towns had been taken by the Volsci, as also Corioli.

another sense.

in accordance with

num Cn. Marcius, adulescens et consilio et manu promp-
tus, cui cognomen postea Coriolano fuit. Cum subito 6
exercitum Romanum Coriolos obsidentem atque in op-
pidanos, quos intus clausos habebat, intentum sine ullo
metu extrinsecus imminentis belli Volscae legiones pro-
fectae ab Antio invasissent, eodemque tempore ex op-
pido erupissent hostes, forte in statione Marcius fuit.
Is cum delecta militum manu non modo impetum erum- 7
pentium rettudit, sed per patentem portam ferox inrupit,
caedeque in proximo urbis facta ignem temere abreptum
imminentibus muro aedificiis iniecit. Clamor inde oppi- 8
danorum, mixtus muliebri puerilique ploratu, te
rem, ut solet, primum orto, et Romanis auxit animum
et turbavit Volscos, utpote capta urbe cui ad ferendam
opem venerant. Ita fusi Volsci Antiates, Corioli oppi- 9
dum captum. Tantumque sua laude obstitit famae con-
sulis Marcius ut, nisi foedus cum Latinis columna aenea
insculptum monumento esset, ab Sp. Cassio uno, quia
collega afuerat, ictum, Postumum Cominium bellum
gessisse cum Volscis memoria cessisset.

terro

Eodem anno Agrippa Menenius moritur, vir omni in ic vita pariter patribus ac plebi carus, post secessionem carior plebi factus. Huic interpreti arbitroque concor- 11 diae civium, legato patrum ad plebem, reductori plebis

[blocks in formation]
[ocr errors]
[ocr errors]

Extulit eum

Romanae in urbem sumptus funeri defuit. plebs sextantibus conlatis in capita. 34 Consules deinde T. Geganius P. Minucius facti. Eo anno cum et foris quieta omnia a bello essent et domi sanata discordia, aliud multo gravius malum civitatem 2 invasit, caritas primum annonae ex incultis per secessionem plebis agris, fames deinde, qualis clausis solet; 3 ventumque ad interitum servitiorum utique et plebis esset, ni consules providissent dimissis passim ad frumentum coemendum non in Etruriam modo, dextris ab Ostia litoribus, laevoque per Volscos mari usque ad Cumas, sed quaesitum in Siciliam quoque: adeo finiti4 morum odia longinquis coegerant indigere auxiliis. Frumentum Cumis cum coemptum esset, naves pro bonis Tarquiniorum ab Aristodemo tyranno, qui heres erat, retentae sunt. In Volscis Pomptinoque ne emi quidem potuit; periculum quoque ab impetu hominum ipsis fru5 mentatoribus fuit. Ex Tuscis frumentum Tiberi venit: eo sustentata est plebs. Incommodo bello in tam artis commeatibus vexati forent, ni Volscos iam moventes 6 arma pestilentia ingens invasisset. Ea clade conterritis hostium animis, ut etiam ubi ea remisisset terrore aliquo tenerentur, et Velitris auxere numerum colono

agreed. extulit: cf. efferri, 8. 8. The first place is given to the word by a rhetorical emphasis: 'This great benefactor hadn't money for his funeral; he was buried by,' etc.

sextantibus: a little copper coin worth one-sixth of the as, but used here to express what must have been at the time referred to a piece (or amount) of copper merely. — in capita: the use of the preposition in this formula comes from the idea of assessment, wherein the amount is imposed upon' the contributors.

[ocr errors]
[blocks in formation]
« IndietroContinua »