Immagini della pagina
PDF
ePub

Salustium valuerit. Imo exilitas soni, quam iam antiqui Critici in hac vocum terminatione notarunt, Salustianæ orationis gravitati parum consentanea esse videtur. Sed cum hæc res sit impeditior, quam quæ paucis possit absolvi, de orthographia Salustiana fusius in commentariis agam. Hoc unum monitum velim, superlativi exitum in sumum, quem retinui, in nullo meorum codicum legi; ne Cortius quidem ceterique Editores testantur, se istam terminationem in libris Mss. invenisse. Occurrit quidem in Plauti Codd., etiam in Vaticano Ciceronis Codice, atque passim in antiquis monumentis v. c. in cenotaphio Caiano atque in inscriptionibus antiquis a Grutero collectis; sed Salustio solam hanc terminationem usitatam fuisse, nondum adducor ut credam. Nam quod optumus, maxumus, proxumus scribitur, inde non efficitur, iustissumus, simillumus, plurumus esse scribendum. Sed ista antiquitatis vestigia delere religio fuit, cum certam, quam sequerer regulam, non haberem.

De Codicibus, a prioribus Salustii editoribus collatis, quos passim laudavi, paucis agam. Non enim est consilium omnes SaJustii Codices, qui in bibliothecis asservantur, recensere, sed satis habeo eos indicare, quorum in notis mentionem feci. *) Glareano Aldi et Iulii Gothi Codices subsidio fuerunt; quos rarissime laudat, quare, quanti sint faciendi, incertum est. Inter præstantiores referuntur Rivii libri, Merseburgensis et Fabricianus, quem dicit, quod a Fabricio eius inspiciendi copia ei facta est.

*) Incredibile est memoratu, quanta sit Salustianorum Codd. copia. Apud solum Montefalconem, (Diar. Italic. et Catalog. Mss.) amplius centum viginti numerantur. Mediolani in bibliotheca Ambrosiana XII. Codices aservantur, de quibus hæc ad V. D. Orellium perscripta sunt, quæ, qua assolet humanitate, mccum communicavit : 1.) Cod. membran. sæc. XII. scholis interlinearibus adspersus: De coniuratione Catelinae, tum secundus liber de bello gesto inter pop. Rom. cx una parte et regem Iugurtham ex altera. videtur scriptus in Hispaniis aut Galliis. 2.) Cod. Membr. sæc. XIII. duobus characteribus exaratus; quorum alter recens; sæculi nempe XV. Ca

De ceteris, quos laudavit, nihil constat. Ciacconii Codices tres numerantur, unus qui Catilinam et Iugurtham complectitur, mediocris; duo litteris Langobardicis exarati, quorum ope pauca in orationibus et epistolis ex Historiar. fragmentis emendavit. Aldus Manutius et ipse tribus Mss. usus est, qui A. Casarii Cæsenatis, P. Hyantophii Sabini et F. Ursini fuisse dicuntur; bonæ notæ libri, quantum ex iis coniicias, quæ laudavit Manutius. Cyprianus a Popma sex Codd. Mss. in Salustio emendando adhibuit; ex Bibliotheca D. Martini primum, Lovaniensem, Genepeum, Martinianum, quem Coloniæ inspexerat; librum Guilielmi Canteri, nec non Codd. lectiones, quibus antea usus erat Vincentius Castilioneus ; accedunt alii, quorum virtutem amplissimis verbis extollit, sed nihil de iis notavit. Ne reliquorum quidem rationem satis cognitam habemus, quia Popma coniecturas captare quam Codd. lectiones reponere maluit. Carrio ad fidem trium Codicum Catilinam et Iugurtham correxit. Excussit Buslidianum, ex Collegio Buslidiano, Gemblacensem, præstantissimos libros, eumque, qui olim fuerat D. Benigni Divionensis. In fragmentis recognoscendis libri Nicolai Fabri, Cardinalis Briconeti et Vaticanus optimus ci magno auxilio fuerunt. Uno Mediceo fluxæ fidei usus est Petrus Victorius, uno Romano, neque eo meliore, Ursinus,

Iano Mellero Palmerio, multorum Codicum evolvendorum copia fuit, Tholosani, Bertiniensis, Sigeburgensis, præterea Modii, Brunnii, Stanai librorum, et fragmenti Coloniensis; sed ea solum ex iis tilinarium; eiusdem bellum Iugurthinum. 3.) de bello Catilinario Cod. Chart. sæc XIV. 4.) Cod. Membr. sec. XIV. de bello Iugurth. 5.) Cod. membr. scriptus manu Petri de Dolzanis an. MCCCLXXX.. Catilinarius liber: liber Iugurthinus. 6.) Cod. Membr. sæc. XIV. ineunte. De bello Catilin. 7.) God. Chart. XIV. ut vide_ tur, certe ante an. 1431. sine titulo; incipit: Falso queritur. 8.) Cod. membr. scriptus et completus die sabbati XXVI. Oct. MCCCLIV. 9.) Cod. Membr, sæc. XV. ineunte, sine titulo; incipit: omnis homines. 10.) Cod. Membr. XV. med. incipit; falso queritur. 11.) Cod. Membr. sec. XV. post med.: De bello Catilinar. et Iugurth. (sine tit.) 12.) Cod. Chart. sec. XV. exeunte, Salustius Catelinarius.

laudavit, quæ ingenio rerum novarum cupidissimo grata fuerunt, et in omnia alia abire, quam librorum Mss. auctoritatem expendere maluit.

Ne Putschius quidem, præclari ingenii vir, et de grammaticorum antiquorum studio optime meritus, ea, qua religiosum testem decet, diligentia Codd. lectiones notavit, quod magis etiam dolendum, quod bonos libros Rittershusii, Ciacconii, Cuiacii Vaticanum, Augustanos, Bongarsii schedas, præterea proprium librum, qui nunc est Bibl. Lugdunensis, ei in promptu fuisse constat. Multo accuratius Gruterus Codices examinavit, quos optimos habuit Bibliotheca palatina, cui erat præfectus. XIV. Codd. copiam ei suppeditavit, de quibus passim, quæ memoratu digna videbantur, notavit. Commelianum dicit ipsa vetustate exesum, Palatinum Nazarium ex optimis libris, qui usque ad Iugurthæ c. XC. pertinet. Ceteri pro sua quisque bonitate numeris distinguuntur. Recentissimum Pal. XII. scriptum narrat MCCCLVII; Pal. IX. litteris es se evanidis, et sæpius ab alia manu corruptis, cum scripturæ veteris vestigia non ubique servata sint. Id quod etiam Nazario libro accidit. Pal. II. inter aniles refert membranas, Pal. III. interdum bene monere, sed male a glossographis acceptum dicit.

Amplius septuaginta libris se usum esse Wassius confirmat, sed de paucis accuratius egit. Laudat Codicem ex Bibliotheca D. Martini ei oblatum, in membrana pulchre sed recenti manu exaratum; alium non multo vetustiorem, litteris scriptum minusculis, et mala manu interpolatum, quem ei suppeditavit Bibliotheca Publica. Optimæ notæ tertium dicit, cuius inspiciendi copiam ei fecerunt eruditi Pembrochienses. Præterea alios duos, pares bonitate accepit ab Hadriano a Mark (Mark. г. A.) Accesserunt lectiones variantes sex Codd. Oxoniensium, multorumque aliorum librorum, quos accuratius non descripsit. In præstantissimis numerat Arondelianum, qui olim fuit Bilibaldi Pirkheimeri, atque Regium, quem ei obtulit Bentleius.

Multo accuratius Cortius libros Mss. quibus usus est, examinavit atque desripsit; de quibus paucis exponam. Ipsa auctoris verba, quantum fieri potuit, retinui, omissis, quæ a nostro proposito erant aliena.

Fabricianos in membranis accuratissime scriptos ei obtulit Io. Albertus Fabricius. Eorum prior, Cortio iudice, excedit ætatem septingentorum annorum, multa enim antiquitatis vestigia deprehenderis. Glossæ rarissime receptæ; passim corruptus est a correctorc, sed ut facile primas lectiones adsequaris. Alter paullo iunior, forma, ut aiunt, octuplici, sed haud protritæ auctoritatis. Immo Cortius eum priore haud deteriorem dicit, quam rem aliter sese habere lectiones, quas ipse attulit, satis superque docent. Remenses dicit varias lectiones, quas Gudius ex duobus Codd. Remensibus Salustiano exemplari adscripserat. Prior scriptus anno MCLXVIII. litteris æqualibus, non invenustis, erat forma oblongiore, ut quartam paulo excederet. Alter manu antiquiore immo accuratiore exaratus in membrana formæ quartæ, ætatem annorum amplius septingentorum præ se tulit; hæc Gudius; sed parum diligenter examinati fuisse videntur. Guelferbitanus I. in Gudiana bibliotheca, ubi olim asservatus est, Num. 279. in membrana est luculenter scriptus et glossis antiquis ad marginem passim ornatus. . Fuerat olim Bernhardii Rottendorfii; quo sæculo scriptus sit, incertum. Guelf. II. (N.° 68: inter Mss. Guelf.) eiusdem ætatis esse videtur. Habet membranas octuplicibus minores, et accurate quidem scriptus, sed magis a correctore corruptus est. Haud iunior Guelf. III. (Num. 50: 4.) in membranis octuplicibus ab antiquissimo exemplari descriptus. Magno Cortio usui fuit, hello maxime Iugurthino. Genuinam Crispi brevitatem passim expressit, passim glossas, sed eruditas, recepit. Ubi prior librarius omiserat, quæ integro sensu abesse non poterant, alia manus vacua spatia explevit. Guelf. V. forma quadrata, lectiones, a priore manu

scriptæ, satis bonæ, sed litteræ multis locis vetustate evanidæ et priora folia lacerata; quæ secunda manus adiecit, multo recentiora sunt. Multa etiam inter versus adiecta, et aliena auctoris verbis addita. Guelf. V. in vetustissimis membranis exaratus, quæ ne compactæ quidem sunt. (N. 17. aut 116.) Haud integer est, nam deficit B. Iug. c. 15. ab initio. Litterarum præfert figuram, quæ solet esse sæculis X. et XI. Hunc librum omnium optimum esse iudicat Cortius; sed quæ post principium orationis Cæsaris sequuntur, non eadem religione exarata sunt. Guelf. VI. membranaceus, forma octuplici (Num. 51: 12.) auctoris quidem verba integra, sed multas quoque glossas continet; in bello Iugurthino triginta ferme folia desiderantur. Guelf. VII, (in bibl. Gud. 296.) membr. et elegans, quo tempore ars typis scribendi orta erat, scriptus esse videtur, Catilinam, Iugurtham, et Declam. in Ciceronem complectitur. Guelf. VIII. Chartaceus, plerasque prioris lectiones retinet, in primo capite belli Iugurthini deficit. Guelf. IX. (Num. 17:21, 2.) circa sæculum XIII. scriptus,Chartaceus; scriptura satis religiosa, sed Codices non optimos expressit. Guelf. X. (ex Gudian. 295.) Non ita quidem vetustus, ut vel proximo præferri possit; minime tamen omnium correctorem expertus est. Guelf. XI. (Num. 12: 10.) Membran. forma quadrata. Externo splendore insignis; litteræ auro, minio variisque coloribus distinctæ, initio seculi XV. scriptus est. Guelf. XII. membran. forma quadruplici oblonga, (Num. 6.2.) litteris elegantissimis scriptus, sed a capite ad calcem a correctore recensitus, qui multa immutavit, plura addidit, plurima erasit. Vinariensis I. qui aliquando Reinesii, postea Schutzfleischii fuerat, forma oblonga, in membranis nitide scriptus, sæculo X. vel XI. Misere interpolatus meliores modo, modo deteriores lectiones confirmat. Vinariensis II. Membr. forma octuplici, scriptura elegantissima atque accuratissima, pariter ac in Guelf. X. ornata, sæculo XV. scriptus est et melioribus libris adnumerandus.

« IndietroContinua »