Immagini della pagina
PDF
ePub

Eccardianus ab Eccardo, Bibliothecæ Hannoveranæ præfecto, Cortio transmissus et Vinariensi I. simillimus, ad fidem optimi libri a librario negligenter exaratus est. Struvianus, qui olim Rittershusii fuerat, iam antea a Putschio et Colero excussus, a Cortio, cui eius inspiciendi copia a Struvio facta erat, denuo examinatus, recen tior est atque male habitus a correctoribus. Academicus Lipsiæ in Bibliotheca Paulina asservatur, satis corruptus et eo maxime laudandus, quod lectionum corruptarum origines inde cognoscas. Catilinam, Iugurtham et Declamationem utramque continet. Senatorii duo, et ipsi Lipsienses, bibliothecæ senatoriæ libri, e melioribus sunt. Prior Membranaceus, forma maiore in duas, quas dicunt, columnas distinctus, et adeo religiose scriptus est, ut eius auctoritati haud temere obnitendum sit; sæculo XIII. scriptus esse videtur. Ubique fere cum Bas. I. et Fabr. I. consentit. Aliquoties tam docte errat, ut vel prudentissimo fucum facere queat. Alter est quidem Chartaceus, sed eadem religione ab initio maxime scriptus; sæpius Commeliani lectiones confirmat, et vetustissimum exemplar librarius secutus esse videtur. Ei simillimus Heusianus, Heusii cuiusdam, apud Memmingenses olim antistitis, liber. Incertos dicit Cortius varias lectiones, a Schelhornio in margine Editionis Gryphianæ notatas. Francianus liber, qui olim P. Francii fuerat, recentior et corruptissimus est; cuius paucas lectiones Cortius sub finem Catilinæ notavit. Vratislavienses haud melioris sunt conditionis, quorum varias lectiones Cortius soli Iugurthæ adscripsit, bellum enim Catilinarium typis iam exscriptum erat, cum ei transmissi sunt. Primus Membran., forma quadrata, diligenter et perspicue scriptus est. In fine legitur: « Nicolaus Phileticus hunc libellum scripsit, anno Domini Mille CCCC. 57." Paulo vetustior est secundus, eadem forma, sed foliis membranaceis et Chartaceis iunctis, ut Guelf X, cui etiam litterarum ductus simillimi sunt. Tertius

Chartaceus, recentissimus et negligentissime scriptus est. Ceterum omnes ad meliorum librorum auctoritatem firmandam utiles; præterea qua de causa alii libri multis in locis corrupti sint, ex iis intelligas. Bergerianus, ex bibliotheca Misenensi, sæculo XIV. scriptus esse videtur. Ex eo paucas lectiones Cortius notavit, quia, quo tempore eum inspexit, opus pæne absolverat. Gudianus (bibl. Gud. 181.) Membr. cum alia Ciceronis opuscula, tum declamationes, quæ Crispo adiungi solent, continet. Hæc de Mss. Cortianis. Nam Editt. veteres, quas laudavit, omitto, neque iis multum pretii statuendum esse censeo; cum enim nos fugiat, ad quorum Codd. fidem istæ sint typis exscriptæ; fieri potest, ut sæpius eiusdem libri lectiones ter quaterve laudentur, sed alio nomine.

Cod. Tegernseensis, in bibliotheca monasterii Bavarici olim asservatus, iam haud dubie Monacum translatus, membr. forma octava, antiquissimus et nitore insignis, continet Salustii et Ciceronis invectivas, quatuor Ciceronis orationes in Catilinam, bellum Catilinarium et Iugurthinum. Litterarum ductus sunt venusti et crassiores, pauca, quæ facile intelligas, occurrunt scribendi compendia; id quod libri antiquitatem atque auctoritatem satis ostendit. Pauci tantum versus antiquitate et usu aliquantum oblitterati. In fronte Codicis Bibliothecarius notavit, eum a Comarco Framundo, presbytero et monacho Tegernseensi, circa initium sæc XL scriptum fuisse. Sed Salustii historiae haud eadem manu, qua Ciceronis orationes, scripta esse videntur. Cod. Erlangensis (Ac. VI. 3, 241.) circa exitum sæculi XII. eleganter scriptus, forma quadrata, bellum Catilinarium et Iugurthinum continet, et antiquiorem librum bonæ notæ exprimere videtur. Plura habet scribendi compendia, et cum in versibus interlinearibus, tum in margine scholia permulta, quibus vel res vel verba more veterum grammaticorum et glossatorum explicantur. Litteræ initiales picturis sunt ornatæ. Sub finem Iugurthæ hoc distichon legitur:

Si cupis ignotum Iugurthæ noscere letum,
Tarpeii montis pulsus ad ima ruit.

Ad calcem tabula geographica subiecta, ubi situs Asiæ, Africæ et Europæ pro ætatis illius scientia descriptus est. Eadem forma tabulam in Cod. Bernensi III. delineatam inveni. Utrumque Codicem V. D. Hufnagel, ab Harlesio rogatus, cum editione Brieglebii, qui in textu recensendo Cortium secutus erat, contulit. Postea Harlesius ipse maximam Catilinæ partem examinavit, et utrius que Codicis lectiones cum Cortianis comparavit. Sed paucissimas proprias lectiones, et ab Erlangensi plerumque eas servatas invenit, quas Cortius falsas esse iudicavit. Pauca veteris orthographiæ vestigia; in Teg. e. gr. adulescentia, in Erl. cotidie legitur. In eodem ordo et structura vocabulorum a vulgatis libris et Mss. sæpissime discrepat. Aliquoties recentior manus aliam adpinxit lectionem. Lectiones exemplari Brieglebiano adscriptas, Harlesius in editione, quam parabat, excudendas curavit. Orthographiæ tamen varietatem ubique notare parum idoneum duxit. Sed ipse Hufnagel in Codicibus examinandis parum diligenter egisse mihi videtur. Id quod cum antea suspicatus essem, quia, (quem Codicem a Cortianis lectionibus maxime abhorrere dixerat Harlesius, is sæpius, quantum ex varietate lectionis coniectare licebat, audacissimas illius coniecturas firmare videbatur) - tum cura viri humanissimi Doederleinii, qui litteras Græcas atque Latinas in Academia Erlangensi docet, factum est, ut hanc rem compertam haberem. Sed negligentiæ, cuius Hufn. suspectum habui, hæc sunt exempla in Iugurtha c. 1. Erlang. habet, qui ad gloriam - fortuna quippe quæ probitatem eripere cuiquam inertiam voluptates ætatis ingen.

-

tempus

2. et alia omnia huiuscemodi et ignaviam. — 3. se fatigando. 4. moribus qui non — imperia -et ad honores etc., quæ omnia notare omisit. Ex quibus colligas, illum non ea, qua par est, diligentia, laborem susceptum perfecisse. Hæc incu

*

ria magis etiam notanda est, quod, cum quis omnes variantes se laudaturum esse profitetur, tum ex silentio glossatoris argumentandum est. Quomodo fit, ut multa falsa pro veris laudentur. Qua culpa ut vacuus essem, nullam lectionem eo firmatam habui, quod ex illis Codicibus nihil contra monitum erat; sed fieri potest, ut in primis plagulis pauci errores deprehendantur, quippe quæ iam typis expressæ erant, cum incuria illius editoris mihi est perspecta.

Leidenses libri, qui XI. numerantur, ab Havercampio excussi, et varietas lectionis textui Wassiano adscripta est. Ceteris meliores esse iudicavit, qui litteris i. k. notati sint. Sed Vossianum (Cod. L. nam olim Vossii fuerat) longe præstantissimum esse, de ceteris nihil addidit. *) Sed pluribus eorum haud ita multum esse tribuendum vel inde patet, quod Chartacei sunt, atque sæpius pessimorum librorum lectiones confirmant. Imo, quod pace doctissimi viri dixerim, non satis accurate varias lectiones notasse mihi videtur; nisi statueris, temerarias interpretum coniecturas, Codicum auctoritate confirmari. De Parisinis libris, quos nuperrimus Salustii Editor contulit, parum habeo dicére. Ex multorum, qui ei suppetebant, codicum copia, quinque solos inspexit, ex quibus paucas lectiones nolaret, ceteros enim esse recentiores; sed fastidium, credo, creavit homini, tanti laboris insolito, plurimornm librorum examen accuratissimum. Quam socorde egerit, vel inde colligas,

* His numeris notisque singulos libros distinxit, a.) Chartaceus in fol. p. 325. n. 19. b.) Chart. in fol. p. 327. n. 50. c.) Chart. fol. minore pag. 327. n. 63. d.) Membr. in fol. p. 494. n. 12. e.) fol. Membr. p. 9. A. f.) Membr. 4to. p. 330. 125. g) Chart. in 4to. p. 494. n. 12. h.) Membr. in 4to. 158. a. i.) Membr. 8. p. 333. 193. k.) Membr. 8. 389. 75. 1.) Membr. optim. p. 289, 73. in fine, incendio lacerum. m.) Membr. olim Petri Francii in Catalogo librorum eiusdem p. 94. num. 600. 4to. forma oblonga; inde emtus in Angliam missus est. n.) Editio Romana antiquissima anni 1470.

quod sæpissime Editores Bipontinos secutus est, quos Salustium et Tacitum maxume corrupisse satis constat. *)

Basileensis I. (E. III. 7.) forma oblonga, litteris Langobardicis, quas dicunt, exaratus, optimæ notæ et antiquissimus Codex, quem Gundlingius Carolingorum ævo, Iselius nono vel certe decimo sæculo scriptum esse iudicavit. Inscriptus est Cr. Salustius de bellis Catiline et Iugurthe G. LXXXXVI. addidit in prima pagina manus recentior: Liber Carthagusinus in Basilia, perveniens a. d. Iohanne de Lapide, confratre nostro, continens Salustium de bellis Catiline et Iugurthe. In altera pagina folii primi pauca de compendiis scripturæ, ex Isidoro exscripta, leguntur. Insunt multa veteris orthographiæ vestigia, sed sæpius a correctoris antiqui manu restituta v. c. intellego, neglego, neglegentia, agentis, occursantis, navis (acc. plur.) dis, quis, (quibus) isdem, volgus, volt, avortere, divorsi, iocundiora, cotidie, cocus, michi, estumo, existumo, lacrumas, lubido, proxuma, faciundi, boccus, adulescens, optumus, maxumus, finituma, temptare, accersere, plebes et pleps, quicquid, præsidi (gen. sing.) Rarius voces ita scriptæ, ut etymologia exprimatur adtendo, adsedit, inbecilla, adrogant, inlectus. h littera modo sublata, modo addita; cohercitum, harena, honeri, istriones, ortatur; leguntur quoque dampno, contempno, condempnatus; e et ae sæpissime mutata; m, us, ur in fine vocum per compendia scripta; ab initio hæc quoque occurrunt: noi (nostri) gla (gloria) et id genus alia. Glossæ interlineares et ad marginem adscriptæ rhetorem aliquem inferioris ævi sapiunt. Aliquoties etiam glossæ ipsius auctoris verbis interpositæ, neque optimos Salustii Codices glossis vacuos esse putaverim. Sub finem belli Iu

[ocr errors]

*) Codices Bibliothecæ Regia Parisinæ, quos Burnufius consuluit, ita describit. a.) n. 5758. b.) 5742. X. sæculo exarati esse videntur. e.) 6085. d.) 6086. scculi XI. libri. e.) 6088. ad XIII. sæc. vulgo referunt. Ceteri eiusdem Bibliothecæ Codices recentiores, atque adeo (sic!) levioris auctoritatis sunt. ”

« IndietroContinua »