Immagini della pagina
PDF
ePub

gurthini ordo capitum confusus est, et desunt non pauca. Caput CIII. excipiunt CXII. CXIII. CXIV. quæ integra leguntur ; finem facit oratio regis Bocci ad Sillam. Collatus est et hic liber, et alii duo Basileenses in gratiam Cortii ab Iselio, sed, ut fere fieri solet, satis negligenter; neque puto fieri posse, ut qui editores consilium, et quid potissimum sequatur, cognitum non habeat, ea, qua decet diligentia, hoc munere fungatur. Unde factum est, ut Cortius sæpius falso hunc Codicem laudaverit ; sed omnia conquirere eorum est, qui magnorum virorum vitiis exagitandis sibi auctoritatem quærunt. Neque hoc omittendum est, tertiam paginam hoc titulo, litteris rubris scripto, esse ornatam, G. Crispi Salustii bellum Catilinarium incipit. Littera quoque initialis pictura insignis. Sed hoc imprimis memoratu dignum, Salustium in omnibus Codicibus, quos evolvi, uno l esse scriptum; neque aliter in optimis Prisciani Mss., et in antiquissimo Servii Codice, qui in nostra Bibliotheca asservatur. Quare optimorum librorum scripturam expressi.

Melioribus libris etiam Turicensis I. adnumerandus est, quem bibliotheca Carolina nobis suppeditavit. Inscriptus est: Incipit Salustius, quæ rubris litteris exarata sunt. Viginti capita priora Catilinæ a ceteris seiuncta et bello Iugurthino interposita sunt. Etiam sub finem Iugurthæ cum plures paginæ vetustate et incendio essent deletæ, multa bis exarata nec pauca ab alio librario scripta esse videntur. Nam totus codex a secunda manu emendatus est. Imo nonnullis paginis trium manuum vestigia conspiciuntur; prima, quæ Codicem, exaravit, altera, quæ antiquam scripturam restituit, tertia glossatoris, qui notas adscripsit. Membranæ vetustissimæ, ductus litterarum primo Codici Basileensi haud absimiles, cuius lectiones sæpius confirmat. Sed multo maior similitudo ei intercedit cum Fabriciano primo, quem Cortius excussit, et Tegernseensi, quem Harlesius examinavit. Qua

re suspicor, hos tres libros idem exemplar esse secutos, et quæ leguntur varietates, eas librariorum acumini vel socordiæ deberi. Ceterum, quas nostra ætate Critici iactant Codicum gentes atque familias, hoc inventum equidem in tot Codicum optimorum lectionibus, nondum confirmatum inveni. Sed, ut ad propositum redeam, orthographia vetus in Turicensi aliquoties expressa est; lubido, temptare, haut, aput, cotidie, adque, accersere, secuntur (sequuntur), capiunda aliquoties occurrunt. Præterea multis glossis marginalibus et interlinearibus auctus est, quæ vero futiles sunt; explicant, , quæ nemo non intelligit, difficiliora intacta relinquunt; sed quam facile fieri possit, ut glossæ pro genuinis auctoris verbis habeantur, ex hoc Codice maxime perspicias, ubi inter lineas glossatoris et auctoris verba promiscua leguntur. Ceterum scripturæ compendia plurima insunt; v. c. N. Numidiæ R. Romanus, M. Metellus, Ht. habet, dr. dicitur dur. ducuntur. s. sunt. Vocales a, i, u. sub finem Iugurthæ sæpius infra lineam positæ: maxuma ur in prima et tertia persona verbi passivi ubivis, præterea us, is, rum, per, pro, notis expressa sunt. In fine Catilinæ hæc leguntur: Salustii liber primus in Catilinario explicit; incipit eiusdem in Iugurthino.

Inter antiquiores Salustii libros Bernensem IV. retulerim, quem Sinnerus (in Catalogo Mss. Bibl. Bernensis p. 590.) sæculo X. scriptum esse iudicat. Pergamenus, forma quadrata, n. 357. notatus, et ita inscriptus est: Ex Salustii Crispi historiis excerpta tituli singulorum fragmentorum sunt: Oratio Catilinae apud coniuratos. Oratio Catilinæ (quæ capite LVIII legitur.) Oratio Micipsae ad Iugurtham. Oratio Atherbalis P. C. Oratio L. Syllæ ad regem Bocchum. Epistola Lentuli ad Catilinam. Epistola Scipionis ad Mycipsam. Epistola Adherbalis ad Senatum. Ductus litterarum iis similes, quos Mabillonus sæculi XI proprios esse dicit. Sed quamvis antiquus sit, tamen negligenter scriptus est; multa omissa

atque in margine apposita; i ubique sine puncto scriptum; multa compendia scripturæ, sed nulla orthographic veteris vestigia deprehendas; fed reliquid, fræmunt, depræcor, contemptus, deortatur, nequiquam passim leguntur. Ceterum liber olim Bongarsii fuisse videtur, cuius nomine notatus est. Bernensem 111. (n. 698.) Chartac. sæculo XVI. scriptum esse censet Sinnerus, sed immerito, si quid video. Est enim hic liber ex melioribus, et quamvis librarius sæpius in orthographia peccavit, tamen haud dubie optimum exemplar secutus est. Sub finem Iugurthæ leguntur versus in regis mortem, quos et Basileensis primus expressit. Orthographiæ veteris pauca vestigia; cotidie, accersere, adulescens: lubido, aliquoties leguntur, sed optimorum librorum lectiones sæpius confirmat, atque intelligentibus haud infirma videbitur huius libri auctoritas. Ceteri libri, quos examinavi, minoris quidem pretii sunt, neque tamen contemnendi. Quorum ex numero Bernensis II. in membranis, forma quadrata (n. 561.) eleganter scriptus, ceteris Bernensibus longe inferior; multa omissa, multa perverse scripta. Ex eo, si nihil aliud, hoc certe intelligitur, codices, in quibus multa omissa sunt, non optimæ notæ esse. Addita est oratio Salustii in T. Ciceronem et Ciceronis declamatio in Salustium. In fine hæc leguntur: Salustii Catilinarii liber explicitus feliciter octavo Augusti MCCCLVIII. fuit. Bernensis III. (M. S. A. 70.) singulis libellis hi tituli inscripti sunt: bellum Catilinarium, B. Iugurthinum, C. Crispi ad p. c. in Ciceronem incipit invectiva: M. T. Ciceronis ad p. c. invectiva, et M. T. C. in Catilinam ad p. c. invectiva. Hunc Sinnerus sæc. XV. in plagulis Membraneis et Chartaceis mixtis scriptum esse statuit; sed Chartaceus est, atque deterior. Librarius id maxime egisse videtur, ut, ubi Salustiana oratio a vulgari loquendi usu discrepat, hæc mutaret. Orthographiæ, quam secutus est, hæc exempla notavi: accersere, cocum, consumpta, harena, adulescens, occeani, hedificare, actriverat, amic

tere, actingit, calphurnius, sagictariorum, intolleranda, opidum, actribuere. Basileensis IV. Membr. forma quadrata maiore. Ex Bibliotheca d'Annoneana in B. Publicam pervenit. Nitidissimus et elegantissimus liber scriptura, quam Romanam dicunt, exaratus est. Tam insignis eius splendor, (nam picturis, emblematis, lineolis aureis, litteris rubris et quæ alia huiusmodi sunt ornamenta, varie ornatus est) ut eum e libris Budensibus, ævo quidem recentiore sed elegantissime scriptis, esse suspicatus sim. Compendia scripturæ pauca et intellectu facillima; glossis quidem non caret, et ab initio librarius non satis diligens fuisse videtur; sed sub finem sæpissime optimas lectiones exhibet, ita ut hunc librum accuratius excussisse magno mihi usui fuerit. Ita inscriptus est: Crispi Salustii de coniuratione Catilinæ incipit fœliciter. Et ab initio Iugurtha Crispi Salustii Prohemium de bello Iug. inc. fol. In fine hæc leguntur:

Sex Iugurtha dies pereuntem carcere Romæ
Spectarunt; te dira fames, scelerate peremit;
Ut Plutarchus ait, veri celeberrimus auctor.

[ocr errors]

Cod. Basileensis II. (F. IV. I.) Chartac. fol. maximis Catilinam continet. Litteræ initiales picturis et emblematis ornatæ, scriptura Gothica, glossæ inter lineas et in margine adscriptæ haud eiusdem auctoris esse videntur. Quamvis sæc. XIII. vel XIV. scriptus, sæpius meliores lectiones, imprimis Bas. primi tuetur. Antiquior scribendi ratio in paucis expressa; duplex i sæpius y scribitur: æ et e omnibus fere locis mutata, c et t vix discerneres ; multa quoque scripturæ menda insunt, aliquoties correcta. Bas. III. (F. VIII. 8.)ita inscriptus est: Salustii liber primus Catilinarius incipit. Chartac. forma quadrata, a monacho aliquo sæc. XIV. seu XV. exaratus, tot scripturæ compendiis ut verba non tam oculis dignoscantur, quam coniectura assequenda sint. Quare hunc

librum intactum omittere poteram; sed hoc certe ei tribuendum, quod sæpius ab aliis est monitum: corruptelæ causas cognoscere, quem librariorum peccata notare non pigeat.

Turicensis II. Chartac. foliis maximis, sine titulo, sæculo XV. scriptus est. Ab initio multæ glossæ atque variæ lectiones adscriptæ sunt. Multa perverse exarata, quod scriba dictata male intellexit; quam depravationis causam nuperrimus Aeschyli editor primum invenisse sibi visus est. Sed si a scripturæ mendis discesseris, liber non ita corruptus est. Sub finem hæc leguntur: Finita est hæc historia die iovis angariæ? ... hora quasi sexta anno domini 1493. per me Adam Moses Lussigus. A discipulo, credo, in scholis publicis exaratus est. Ceterum Bas. II. III. Tur. II. solum Catilinam continent. Accedit Cod. Bibl. Publ. Basileens. (F. 1. 12.) Chart. qui cum multa alia Ciceronis opuscula, tum duas invectivas continet; liber haud contemnendus, cuius ope plura emendavi. Præterea Scholia in Salustium in Bibliotheca Bernensi asservantur. (Sinner. Catalog. p. 612.) in membranis sæc. XIV. eleganter scripta; ex quibus haud multum lucri feceris; ne verborum quidem ordinem inde cognoscas, quæ sæpius ita composita sunt, ut sententiæ illustrentur; quare futilis Grammatici ieiunas adnotatiunculas excutere nolui. Tot Codicum, quos modo enumeravimus, præstantissimi et dignissimi, quos sequamur, esse videntur Fabricianus et Merseburgensis Rivii, Vaticanus, Nazarianus et Commelianus, Vossianus (Leid. L.) Guelferbitanus V. Senatorius I. Tegernseensis, Basileensis I. Turicensis I. Bernensis IV. Accedere videntur quinque Parisini; sed ut accuratius de iis iudicium fiat, iterum examinandi sunt. Imo ne ceteros quidem, ab aliis examinatos, iterum consuluisse abs re esse duco. Iam spero quidem futurum, ut Lutetiam Parisiorum, Mediolanum, Florentiam atque, rerum dominam, Romam, ipse accedam, atque Codices ibi asservatos inspiciam. Sed haud dubie in ipsis Germaniæ Bibliothecis

« IndietroContinua »