Immagini della pagina
PDF
ePub

Quos libros C. Crispus Salustius de rebus Romanis conscripsit, illustrare animus est. Hanc rem ut susciperem, factum est et ipsius scriptoris gravitatate et elegantia, quem rerum Romanarum florentissimum auctorem ipsc Tacitus dixit, et multorum, qui adhuc Crispi libris emendandis atque illustrandis operam dederunt, vel incuria, vel prava diligentia. Quicunque enim Græcis atque Latinis literis diligentius student, eos non solum puerorum iuvenumque animos bis studiis formare, sed multum etiam studii operæque in eo ponere oportet; ut præclarissimorum ingeniorum monumentis antiquus nitor restituatur. Hoc magis etiam necessarium, quod etiamnum multorum auctorum libri, interpretum emendationibus, coniecturis, aliisque corruptelis sunt depravati. Id quod cum aliis, tum Salustio accidit. Libere professus sum, quod sentio; neque me præterit, quantas invidiæ tempestates mihi sim excitaturus, quod virorum, de literis optime meritorum, laudi obtrectare videar. Quantum vero prioribus Salustii editoribus tribuendum sit, eorum solum est iudicium, qui hanc rem accuratius examinarunt. Nam qui antiquissimi cuiusque critici memoriam tanta pietate atque religione prosequuntur, ut omnes eorum commentarios, tanquam summæ sapientiæ fontes, venditent, eorum levis est auctoritas. Quorum obtrectationes ni vincat opera, quam Salustio navavi, nullum vituperationis genusrecuso. Ne igitur in pravis aliorum opinionibus refutandis tempus conteram, quid potissimum in hoc opere secutus sim, et quam propositi formam descripserim, accuratius persequar. Omnium

[ocr errors]

primum in hoc multum studii consumsi, ut ubique genuina auctoris verba, nimio emendandi studio deleta, restituerem. Quod enim in cæteris artibus literisque optare solemus, ut quid antiqui critici de iis statuerint, nobis compertum sit; id nescio, an Salustio plurimum damni attulerit. Cum enim fieri non posset, quin Grammatici, Salustianum dicendi genus, a vulgari loquendi consuetudine alienissiz mum, sæpius notarent, cum alia multa, tum brevitatis eum studiosissimum fuisse iudicarunt. Id quod arripuerunt recentiores interpretes, atque hoc unum, tanquam iudicii normam amplexi, urendo atque secando priscum Salustianæ orationis nitorem restituere sibi visi sunt. Multos quidem, et imprimis Gruterum, non fugit, sæpius aliud quicquam quam brevitatem auctorem videri esse secutum; (verba enim magis ad compendium conferre, quam Salustius fecit, haud ita magni est negotii); id vero aliorum maximeque Cortii audaciam non repressit, quin multa licentius auderent. Ille enim, omnium Salustii interpretum et ingenii acumine et eruditione facile princeps, qui unus huic auctori plus luminis attulit quam ceteri omnes, haud raro, furore quodam emendandi abreptus, contra optimorum codicum auctoritatem, bonæ et sinceræ vetustatis verba corrupta habuit, in dubitationem vocavit, delevit. Nihilominus tamen recentiores interpretes, si a paucis discesseris , omnia illius inventa, tanquam ex Apollinis ora missa, retinere et sæpissime optimorum Codicum auctoritatem deserere , quam Cortii coniecturas accuratius examinare maluerunt. Hoc enim fit, ut cum quis excellenti ingenio voce præiverit, ceteri, alius alium tanquam prudentiorem secuti, in illius verba , ut summi magistri, iurare non dubitent. Quare vel aperte falsa constanter retinendo tantum auctoritatis iis adstruunt, ut qui antiqua et genuina restituerit, temerarius dicatur. Tantæ interpretum levitati atque inconsiderantiæ ut obviam irem, lectiones variantes, ex plurimis. codicibus, aut ab aliis aut a me ipso collatis ,

notavi, si modo memoria dignæ esse videbantur; (scripturæ enim menda laudare putidum est.) Quarum multas, credo, seriores interpretes omittent, cum, quam plurimi de Salustianæ orationis proprietate conceperint opinionem , exstirpata fuerit. Sed cum acutissimi Critici, (Cortii dico) auctoritas sæpius mihi esset impugnanda, in argumentis cumulandis multus esse malui, quam temeritatis suspicionem incurrere. Neque tantum hanc ob causam variantes lectiones eram laudaturus, uti librorum Mss. auctoritatem a Cortii coniecturis defenderem, sed multa etiam attuli, ut quid de singulis libris statuendum sit, intelligant, qui talia curent. Quare sæpius pessimas verborum structuras laudavi, si modo essent breviores vulgatis , ut Aristarchi isti, qui nihil non amplectuntur, ad id, quod Salustianum putant, dicendi genus

efficiendum, haberent, quibus meliora docerentur. Hoc et alias factum et imprimis in orationibus , ubi emendatissimi libri, Basileensis primus, Guelferbitanus quintus, Commelianus et Nazarianus multa omiserunt, quibus deletis omnis orationis elegantia perit. Sed de fide Codicum, quos accuratius examinavi, paulo infra fusius disseram.

Imprimis mihi curæ fuit, ut fragmenta emendatius ederentur, quam adhuc factum est. Nam Carrione excepto, cuius hac in re summa laus est, ceteri editores hæc fere intacta reliquere. Ipse Cortius rem negligentius tractavit, lauream, credo, a Carrione sibi præreptam ratus; nedum sequiores editores, qui fere pueris operam suam probari volebant, hæc dumeta attingerent. Nullus enim iis, quæ Carrio in additamentis ad Orationes et Epistolas ex optimis libris adnotaverat, usus est; præterea multa adulterina pro genuinis Salustii verbis habuerunt, multa omise runt. Quare omnia veterum Grammaticorum, interpretum et rhetorum loca, ubi Salustius laudatur, examinavi, cum emendatissimis editionibus, quæ in promptu erant, contuli, quo in loco sin

(

quoque subditicia

gula legerentur, notavi. Magno mihi fuit adiumento nuperrima Prisciani editio, quam V. D. Krehl evulgavit, nec non Exempla elocutionum ex Virgilio, Cicerone et Salustio exscripta, quæ olim Arrursiani Messi rhetoris esse putabantur , nuper vero ab Angelo Maio, Cornelii Frontonis opus esse satis luculentis argumentis comprobatum est. Præterea quæ De Brossius in doctissimo libro (Reipublicæ Romanæ historia) congessit, usui mihi fuerunt. Sed is

pro

Salustianis habuit, et de vera lectione parum sollicitus, id solum curavit, ut quam plurima congereret. Id quod non in eam partem acceptum velim, quasi industriam eius improbarem, sed ne quis incuria magis quam iudicio factum putet, quod multa ab eo laudata omisi.

Epistolas ad C. Caesarem de Republica ordinanda, quas vulgo incerti auctoris esse autumant, hanc ob causam simul cum ceteris Salustii libris edidi, quod mihi quidem argumenta, quibus earum auctoritatem impugnarunt interpretes, parum firma esse videntur. Cavendum est, ne Grammaticis istis, quicumque tandem fuerunt, nimium tribuamus. Isti enim verba sectantur, sed iudicio parum valent. Sed quid de hac re sentiam, peculiari commentatione exponam. Ne invectivas quidem, quæ dicuntur, omittendas esse duxi, non quo eas a Cicerone atque Salustio composita esse contenderem, sed ne quid desideraretur, quod ad vitam et mores auctoris illustrandos pertineret.

Orthographiam quod attinet, plerumque Codicum meliorum auctoritatem secutus sum. Cum vero vel optimi libri hac in re parum sibi constiterint, nonnulla, quæ Cortius receperat, invitis libris retinui, ne Salustius gratum istum antiqua orationis colorem amitteret. Multa quidem, e. gr. Lubido, æstumo, existumo, optumus, maxumus, volgus, advorsus, adulescens, proxumus , faciundum, eli (dii), quis ( quibus) et alia huiuscemodi sæpius in antiquissimo libro, Basileensi primo aliisque passim exarata sunt;

sed vel buius libri magna inconstantia et sæpius antiquior forma, quam dicunt, a secunda manu reposita est. Accusativus pluralis, in is flexus, rarius legitur, quare hanc formam ubique reponere non ausus sum; neque putaverim omnia nomina, quorum genitivus pluralis in ium desinat, ita ubique esse inclinanda. Recte enim hac de re præcepisse mihi videtur Valerius Probus, qui interrogatus hasne urbis an has urbes dici oporteret; „si aut versum, inquit, pangis, aut orationem solutam struis, atque ea verba dicenda sunt, non finitiones illas prærancidas, neque fæcutinas grammaticas spectaveris, sed aurem tuam interroga, quo quid loco conveniat dicere; quod illa suaserit, id profecto rectissimum. *)” Unde patet non modo antiquos Criticos, sed ipsos auctores maxime ad aurium iudicium hæc retulisse. Nam eodem loco aliquot versus ex Virgilii carminibus laudantur, ubi et es et is in accusativo plurali promiscue posita sunt, nulla alia iudicii subtilitate, nisi ut soni suavitatem et propriam in quocunque vocis situ iucunditatem sequerentur. Neque antiquissimarum inscriptionum diversa est ratio, ubi classes, classis, classeis (acc. plur.) variant. Neque negaverim nostra ætate aurium iudicium parum certam esse normam scripturæ (nostrorum enim hominum aures non satis tritæ atque religiosæ ) sed , donec regula aliqua , ad dirigatur, inventa sit, meliorum librorum auctoritatem censeo esse tuendam. Aliter V. Cl. Niebuhr sentire videtur, qui in antiquissimo Vaticano Codice, accusativum pluralem vocum, quæ genitivum in ium flectant, omnibus fere locis (quatuor exceptis) is scriptum esse notavit. **) Sed scribendi ratione, quæ in uno Codice est, hanc contortam disceptationem ad lucidum posse perduci dubito, nedum Ciceroniana orthographia ad emendandum

quam iudicium

*) cfr. Aul. Gell. 3, 19.
**) cfr. indicem in Ciceronis libros de Republica ab Angelo Maio editos.

« IndietroContinua »