Immagini della pagina
PDF
ePub

vero maxume; sed inertia et mollitia animi, alius alium exspectantes cunctamini, dis immortalibus confisi, qui hanc rempublicam in maxumis sæpe periculis servavere. Non vatis, neque suppliciis muliebribus auxilia deorum parantur: vigilando, agendo, bene consulendo prospera omnia cedunt: ubi socordiæ te atque ignaviæ tradideris, nequicquam deos implores; irati infestique sunt. Apud maiores nostros A. Manlius Torquatus bello Gallico filium suum, quod is contra imperium in hostem pugnaverat, necari iussit, atque ille egregius adulescens immoderatæ. fortitudinis morte poenas dedit. Vos de crudelissumis parricidis quid statuatis, cunctamini? Videlicet vita cetera eorum huic sceleri obstat. Verum parcite dignitati Lentuli, si ipse pudicitiæ, si famæ suæ, si dis aut hominibus umquam ullis pepercit: ignoscite Cethegi adulescentiæ; nisi iterum patriæ bellum fecit. Nam quid ego de Gabinio, Statilio, Coepario loquar? quibus si quicquam umquam pensi fuisset, non ea consilia de republica habuissent. Postremo, Patres conscripti, si mehercule peccato locus esset, facile paterer, vos ipsa re corrigi, quoniam verba contemnitis; sed lectione, Bern. 4. atque etiam armatos. etiam omis. Commel. Palat. 1. 2. Struv. Fabric. uterq. Ecc. Guelf. 1. 3. 5. Teg. ne ista vobis mans. timeo, vereor, cavete addunt Bas. 2. 3. Struv. Guelf. 7. 8. 11. incert. 1. Guelf. 9. 6. vertet. unus Rivii. vertat Guelf. 5. vertatur vel convertatur ceteri. convertat unus Wassii. Bas. 3. Bern. 3. 4. res aspera est Fab. 2. dis Vin. 2. Fab. 1. Heus. Sen. 2. Bern. 4. prospera longe plur. libri. tradideris omis. Guelf. 5. te om. Guelf 6. Bas. 2. tele omnes Leid. (exc. k. qui pron. omisit.) te omnes Cortii libr. gravis pœnas dedit. Guelf. 3. A. Manl. Torq. omnes fere libri. T. Guelf. 11. unquam ullis om. Guelf. 5. ullis quidem Guelf. 6. Heuss. unquam delet Leid. b. ullis om, Mark. г. Bas. 3. m. sec. alterum iam patriæ Vin. 2. Ecc. Guelf. 3. 5. Paris. d. Leid. e. unus Rivii. Tur. 1. m. sec. iterum ceteri. iam omis, Bas. 1. 2. Fabric. incerti. Franc. plures Wassii, Senat. 1. Guelf. 2. 4. 12. Paris. b. e. facit Guelf. 6. intulit plures Rivii et Wassii libri, atque hominib. Bas. 1. umquam pens. Bas. 1. 2. Fabric. 1. Vinar. 2. Senat. 2. Guelf. 5. umquam om. Ac. Ecc. inc. 1. Gael. 1. 4. 6. 12. verba mea Vin. 2. incerti Guelf. 7. 12. omnes Leid.

Nolite existumare, maiores nostros armis rempublicam ex parva magnam fecisse. Si ita res esset, multo pulcherrumam eam nos haberemus : quippe sociorum atque civium, præterea armorum atque equorum maior nobis copia quam illis. Sed alia fuere, quæ illos magnos fecere; quæ nobis nulla sunt: domi industria, foris iustum imperium: animus in consulendo liber, neque delicto, neque lubidini obnoxius. Pro his nos habemus luxuriam atque avaritiam; publice egestatem, privatim opulentiam; laudamus divitias, sequimur inertiam; inter bonos et malos discrimen nullum; omnia virtutis præmia ambitio possidet. Neque mirum; ubi vos separatim sibi quisque consilium capitis, ubi domi voluptatibus, hic pecuniæ, aut gratiæ servitis; eo fit, ut impetus fiat in vacuam rempublicam. Sed ego hæc omitto. Coniuravere nobilissumi cives patriam incendere: Gallorum gentem infestissumam nomini Romano ad bellum accersunt; dux hostium supra caput est: vos cunctamini etiam nunc, quid intra moenia adprehensis hostibus faciatis? Misereamini censeo: deliquere homines adulescentuli per ambitionem; atque etiam armatos dimittatis. Ne ista vobis mansuetudo et misericordia, si illi arma ceperint, in miseriam vortet. Scilicet res ipsa aspera est; sed vos non timetis eam. Immo

Teg. Tur. 1. 2. Bern. 1. 2. 4. illis est. est om. Leid. m. Franc. Bas. 1. nobis est quam illis fuit Bern. 2. nobis est quam illis est Tur. 2. discrimen nullum, est addunt incerti, Franc. Struv. Rem. 1. Guelf. 7. Leid. d. e. n. Bas. 1.3. Tur. 2. Bern. 2.3. nullum discrimen hoc ordine inc. 2. Franc. Acad. Senat. 2. Heuss. Tur. 1. hæc ego omitto Fabric. 2. Bas. 2. obmitto Bern. 3. hoc Guelf. 5. 6. 7. 10. Bas. 3. accersunt Bas. 1. Ecc. Guelf. 2. 3. 5. 9. 12. Tur. 1. Bern. 1. 4. accersere Tur, 2. Bern. 2. accersire Vinar. 2. accerserunt plures Guelf. arcessere Bas. 2. 4. Ac. arcesserunt incerti, Struv. Guelf. 7. 8. 11. Leid. d. h. arcessunt ceteri. cum exercitu om. Fabr. 1. locum mutat in Fabr. 2. Sen. 2. Heuss. Bern. 2. et dubitatis omis. Fabr. uterq. Bas. 2. Acc. Leid. i. neque in sex aliis libris legi, testes sunt Gruter. et Putsch. deprehensis longe plurimi libri. apprehensis Nazar. Commel. Guelf. 5. Rem. 2. Ecc. Paris. a. c. d. Bas. 3. m. sec. miscremini Leid. 1. Merseb. Rivii et alii Leid. Bas. 1. pro varia

opulentis regibus: ad hoc sæpe fortunæ violentiam toleravisse : facundia Græcos, gloria belli Gallos ante Romanos fuisse. Ac mihi multa agitanti constabat, paucorum civium egregiam virtutem cuncta patravisse; eoque factum, uti divitias paupertas, multitudinem paucitas superaret. Sed postquam luxu atque desidia civitas corrupta est; rursus respublica magnitudine sua imperatorum atque magistratuum vitia sustentabat; ac, sicuti effoeta parentum, multis tempestatibus haud sane quisquam Romæ virtute magnus fuit. Sed memoria mea ingenti virtute, divorsis moribus fuere viri duo, M. Cato et C. Cæsar: quos, quoniam res obtulerat, silentio præterire, non fuit consilium, quin utriusque naturam et mores, quantum ingenio possem, aperirem. 54 Igitur his genus, ætas, eloquentia prope æqualia fuere: magnitudo animi par, item gloria; sed alia alii. Cæsar beneficiis atque munificentia magnus habebatur; integritate vitæ Cato. Ille mansuetudine et misericordia clarus factus; huic severitas dignitatem addiderat. Cæsar dando, sublevando, ignoscendo; Cato nihil largiundo gloriam adeptus est. In altero miseris perfugium; in altero malis pernicies; illius facilitas huius constantia laudabatur. Postremo Cæsar in animum induxerat laborare, vigilare; negotiis Bas. 2. 3. Guelf. 7. 8. 10. Leid. b. c. f. h, Bern. 2. populum Romanum parva Bas. 2. Guelf. 6. 7. 8. 12. tres Wassii libri. superasset Guelf. 1. 5. Rem. 2. Turic. 1. veluti effoeta Paris. a. fuere morib. Fabr. 2. fuere om. Ecc. diversi moribus Sen. 2. Heuss. viri delet Guelf. 5. possum ap. Teg.

Cap. 54. benef. ac mun. Bas. 1. Tur. 1. Bern. 1. 3. factus est Leid. b. e. h. k. Bas. 2. Bern. 2. est fact. Bas. 4. adeptus est omnes libri. est adept. Bas. 4. perfugium erat. erat om. Rivii Codd, uterq. Fabr. Rem. Sen. 2. Heuss. Guelf. 3. Leid. i. profugium et refugium multi corrupte. quod bono dignum. Guelf. 5. 10. Leid. f. Fabric. Riv. bellum novum Bas. 1. 2. Teg. Tur. 1. Bern. 2. 3. petebat gloriam Bas. 1.3. illum sequebatur August. Civ. D. 5. 12. pag. 3o4. Ed. Viv. illum adsequebatur Fabr. 1. m. sec. Ac. Guelf. 1. 2. 5. Sen. 1. Paris. a. Leid. a. b. c. d. k. l. Naz. Pal. 2. 5. 12 eo magis assequebatur Codd. a Manutio laudati. illum vel illam (sic enim ceteri legunt) omiserunt Merseb. Pal. 8. 9. Guelf. 6. gloriam assequeb. Rem. 1. illa assequebatur Paris, d. eam assequeb. Leid. f. h. eum Bas. 3.

amicorum intentus, sua neglegere; nihil denegare, quod dono dignum esset; sibi magnum imperium, exercitum, novum bellum exoptabat, ubi virtus enitescere posset. At Catoni studium modestiæ, decoris, sed maxume severitatis erat. Non divitiis cum divite, neque factione cum factioso; sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat; esse, quam videri, bonus malebat; ita, quo minus gloriam petebat, eo magis sequebatur.

Postquam, ut dixi, Senatus in Catonis sententiam discessit, 55 Consul optumum factum ratus, noctem, quæ instabat, antecapere, ne quid eo spatio novaretur, Triumviros, quæ supplicium postulabat, parare iubet: ipse, dispositis præsidiis, Lentulum in carcerein deducit: idem fit ceteris per Prætores. Est locus in carcere, quod Tullianum adpellatur, ubi paullulum descenderis ad lævam, circiter duodecim pedes humi depressus. Eum muniunt undique parietes atque insuper camera, lapideis fornicibus vincta: sed incultu, tenebris, odore foeda atque terribilis eius facies est. In eum locum postquam demissus est Lentulus, vindices rerum capitalium, quibus præceptum erat, laqueo gulam fregere.

Cap. 55. ut dixi om. Leid. h. optumum factum Struv. Ac. Guelf. 6. 8. 10. 12. Mark. г. primitus. ad supplicium plurimi libri. sed ad erasum in Bas. 1. Fabr. 1. nec habuerunt aliquando Guelf. 3. 10. Sen. 2. Heuss, Pal. 10. et 2. Tur. 1. postulant Fab. 1. postulabant inc. 1. Guelf. 11. præsid. disp. Erl. Bas. 2. 3. Tur. 1. 2. Bern. 2. ducit Guelf. 5. Comm. est in carc. loc. Bas. 1. 3. Tur. 1. Bern. 3. loc. om. Bas. 4. ascenderis ita plurimi Codd. descenderis. Bas. 3. Rem. uterq. Sen. 2. Franc. inc. 1. Commel. Pal. 2. m. sec. Bern. 1. escenderis Thosan Palmer. probavit Cort. circiter om. Teg. vincta et iuncta et alias mutata, hoc quoque loco promiscue scribuntur. incultu Naz. Commel, Bas. 2. 3. uterq. Sen. Guelf. 1. 5. Leid. h. 1. m. n. fac. est. est om. Bern. 1. dimissus Vin. 2. Fabr. 2. Franc. Ac. Bas. 2. uterq. Rem. inc. 1. Guelf. 1. 2. 4. 5. 8. 9. 10. est a multis libris exsulat, sed retinent omnes Bas. Bern, Tur. Leid. vindices rerum capitalium. sic meliores. hæc Cortius omisit. indices Rem. uterq. Sen. 1. Bas. 1.4. inc. 2. Guelf. 6. 8. 9. Franc. in Guelf. 2. et Fab. 1. m. sec. omnes Paris, iudi

Ita ille patricius, ex gente clarissuma Corneliorum, qui consulare imperium Romæ habuerat, dignum moribus factisque suis exitium vitæ invenit. De Cethego, Statilio, Gabinio, Copario eo56 dem modo supplicium sumptum est. Dum ea Romæ geruntur, Catilina ex omni copia, quam et ipse adduxerat, et Manlius habuerat, duas legiones instituit; cohortes pro numero militum complet: deinde, ut quisque voluntarius aut ex sociis in castra venerat, æqualiter distribuerat, ac brevi spatio legiones numero hominum expleverat; quum initio non amplius duobus millibus habuisset. Sed ex omni copia circiter pars quarta erat militaribus armis instructa; ceteri, ut quemque casus armaverat, sparos aut lanceas, alii præacutas sudes portabant. Sed postquam Antonius cum exercitu adventabat, Catilina per montes iter facere, modo ad urbem, modo in Galliam versus castra movere ; hostibus occasionem pugnandi non dare; sperabat propediem magnas copias sese habiturum, si Romæ socii incepta patravis

ces. Vin. 2. Acad. Struv. Senat. 2. Heuss. Bern. 2. iudices vindices. r. c. qui contra Tur. 2. per iudices Ecc. per indices Fabric. 2. Guelf. 1.3. Bas. 2. Tur. 1. Teg. plurimi Gruteri libri. laniatores et vind. unus Wassii. erat præc. Bas. 1. 4. præc. fuerat Bern. 1. frangere Guelf. 1. 5. ex gente clar. Teg. Bas. 1. 2. 3. 4. Turic. 1. 2. Bern. 3. g. corn. cl. Bern. 2. cl. g. Corn. Cort. exitium vitæ Fabr. 1. 2. m. pr. Bas. 1. 2. 3. m. sec. omnes Paris. Leid. a. b. c. d. h. 1. m. Tur, 1. Vinar. 2. Struv. Ecc. Sen. 1. Heuss. Guelf. 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. Fabric. et alii duo Riv. Bern. 1. lib. 2. Reg. Pemb. Mark. г. A. exitum ceteri, vita delet Leid. n. est sumtum. Guelf. 10. et alii quatuor. est duo Wassii omittunt.

Cap. 56. dum hæc. inc. 1. Guelf. 7. Bas. 4. ea om. Bas. 1. cohorteis in vetustis legi notat Riv. iterumque paulo infra. venit Fabric. uterq. Erl. Teg. distribuit. Bas. 3. Rem. 1. distribuebat. Leid. i. brevi legiones. (spatio omisso) Bern. 1. modo ad urbem. sic omnes fere Codd. ad urbem modo. modo Guelf. 9. in Galliam versus. Prisc. de XII. vers. Aen. cap. 13. p. 357. et aliquot scripti Codd. Cortii. ad Gal liam versus. Fabric. 1. Bas. 2. inc. 1. Guelf. 6. neutram præpos. admittunt Struv. inc. 2. Rem. 1. Bas. 1. Vinar. 2. Fabric. 2. Franc. Ac. Guelf. 2. 3. 4. 5. 7.8.9. 10. 11, 12. Leid. e. f. g. i. m. n. novem Wassii libri, Tur. 1. scilicet ut fatigaret Antonium cum suis, hæc glossa in Bas. 1. post movere legitur. sperans Fabric. 1. Acad.

« IndietroContinua »