Immagini della pagina
PDF
ePub

vertuntur species animorum, et pectora motus nunc alios, alios dum nubila ventus agebat, concipiunt: hinc ille avium concentus in agris et laetae pecudes et ovantes gutture corvi.

Si vero solem ad rapidum lunasque sequentes ordine respicies, numquam te crastina fallet hora, neque insidiis noctis capiere serenae. Luna, revertentes cum primum colligit ignes, si nigrum obscuro comprenderit aëra cornu, maximus agricolis pelagoque parabitur imber: at si virgineum suffuderit ore ruborem, ventus erit; vento semper rubet aurea Phoebe. Sin ortu quarto (namque is certissimus auctor) pura neque obtusis per caelum cornibus ibit, totus et ille dies et qui nascentur ab illo exactum ad mensem pluvia ventisque carebunt, votaque servati solvent in litore nautae

Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae.

Sol quoque et exoriens et cum se condet in undas
signa dabit; solem certissima signa sequuntur,

et quae mane refert et quae surgentibus astris.
Ille ubi nascentem maculis variaverit ortum
conditus in nubem medioque refugerit orbe,
suspecti tibi sint imbres; namque urget ab alto
arboribusque satisque Notus pecorique sinister.
Aut ubi sub lucem densa inter nubila sese
diversi rumpent radii, aut ubi pallida surget
Tithoni croceum linquens Aurora cubile,
heu male tum mites defendet pampinus uvas;
tam multa in tectis crepitans salit horrida grando.
hoc etiam, emenso cum iam decedit Olympo,
profuerit meminisse magis; nam saepe videmus
ipsius in vultu varios errare colores;
caeruleus pluviam denuntiat, igneus Euros;
sin maculae incipient rutilo immiscerier igni,
omnia tum pariter vento nimbisque videbis
fervere. Non illa quisquam me nocte per altum
ire neque a terra moneat convellere funem.
At si, cum referetque diem condetque relatum,

420

425

430

435

440

445

450

455

lucidus orbis erit, frustra terrebere nimbis,
et claro silvas cernes Aquilone moveri.
Denique quid vesper serus vehat, unde serenas
ventus agat nubes, quid cogitet umidus Auster,
sol tibi signa dabit. Solem quis dicere falsum
audeat? Ille etiam caecos instare tumultus

460

saepe monet fraudemque et operta tumescere bella. Ille etiam exstincto miseratus Caesare Romam,

465

cum caput obscura nitidum ferrugine texit,

impiaque aeternam timuerunt saecula noctem.

Tempore quamquam illo tellus quoque et aequora ponti obscenaeque canes importunaeque volucres

470

signa dabant. Quotiens Cyclopum effervere in agros vidimus undantem ruptis fornacibus Aetnam,

flammarumque globos liquefactaque volvere saxa!
Armorum sonitum toto Germania caelo
audiit, insolitis tremuerunt motibus Alpes.
Vox quoque per lucos vulgo exaudita silentes
ingens, et simulacra modis pallentia miris
visa sub obscurum noctis, pecudesque locutae
infandum! sistunt amnes terraeque dehiscunt,

475

et maestum illacrimat templis ebur aeraque sudant.
Proluit insano contorquens vertice silvas
fluviorum rex Eridanus, camposque per omnes

480

cum stabulis armenta tulit. Nec tempore eodem
tristibus aut extis fibrae apparere minaces
aut puteis manare cruor cessavit, et altae
per noctem resonare lupis ululantibus urbes.
Non alias caelo ceciderunt plura sereno
fulgura, nec diri totiens arsere cometae.
Ergo inter sese paribus concurrere telis
Romanas acies iterum videre Philippi;

485

490

nec fuit indignum superis, bis sanguine nostro
Emathiam et latos Haemi pinguescere campos.
Scilicet et tempus veniet, cum finibus illis
agricola incurvo terram molitus aratro
exesa inveniet scabra robigine pila,

495

aut gravibus rastris galeas pulsabit inanes, grandiaque effossis mirabitur ossa sepulcris.

Di patrii, Indigetes, et Romule Vestaque mater,
quae Tuscum Tiberim et Romana Palatia servas,
hunc saltem everso iuvenem succurrere saeclo
ne prohibete. Satis iam pridem sanguine nostro
Laomedonteae luimus periuria Troiae,

iam pridem nobis caeli te regia, Caesar,

invidet, atque hominum queritur curare triumphos,

500

quippe ubi fas versum atque nefas: tot bella per orbem, 505
tam multae scelerum facies, non ullus aratro
dignus honos, squalent abductis arva colonis,
et curvae rigidum falces conflantur in ensem.
Hinc movet Euphrates, illinc Germania bellum;
vicinae ruptis inter se legibus urbes

arma ferunt; saevit toto Mars impius orbe:
ut cum carceribus sese effudere quadrigae,
addunt in spatia, et frustra retinacula tendens
fertur equis auriga, neque audit currus habenas.

510

GEORGICA.

LIBER SECUNDUS.

HACTENUS arvorum cultus et sidera caeli;

nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum
virgulta et prolem tarde crescentis olivae.
Huc, pater o Lenaee; tuis hic omnia plena
muneribus, tibi pampineo gravidus autumno
floret ager, spumat plenis vindemia labris;
huc, pater o Lenaee, veni, nudataque musto
tingue novo mecum dereptis crura cothurnis.

Principio arboribus varia est natura creandis.
Namque aliae nullis hominum cogentibus ipsae
sponte sua veniunt camposque et flumina late
curva tenent, ut molle siler, lentaeque genistae,
populus et glauca canentia fronde salicta;
pars autem posito surgunt de semine, ut altae
castaneae, nemorumque Iovi quae maxima frondet
aesculus, atque habitae Graiis oracula quercus.
Pullulat ab radice aliis densissima silva,
ut cerasis ulmisque; etiam Parnasia laurus
parva sub ingenti matris se subiicit umbra.

Hos natura modos primum dedit, his genus omne silvarum fruticumque viret nemorumque sacrorum.

Sunt alii, quos ipse via sibi repperit usus. Hic plantas tenero abscindens de corpore matrum deposuit sulcis; hic stirpes obruit arvo quadrifidasque sudes et acuto robore vallos. Silvarumque aliae pressos propaginis arcus exspectant et viva sua plantaria terra;

nil radicis egent aliae, summumque putator

5

ΤΟ

15

29

25

haud dubitat terrae referens mandare cacumen.
Quin et caudicibus sectis (mirabile dictu)
truditur e sicco radix oleagina ligno.

Et saepe alterius ramos impune videmus
vertere in alterius, mutatamque insita mala
ferre pirum, et prunis lapidosa rubescere corna.
Quare agite o proprios generatim discite cultus
agricolae, fructusque feros mollite colendo,
neu segnes iaceant terrae. Iuvat Ismara Baccho
conserere atque olea magnum vestire Taburnum.
Tuque ades, inceptumque una decurre laborem,
o decus, o famae merito pars maxima nostrae,
Maecenas, pelagoque volans da vela patenti.
Non ego cuncta meis amplecti versibus opto,
non, mihi si linguae centum sint oraque centum,
ferrea vox. Ades et primi lege litoris oram;
in manibus terrae : non hic te carmine ficto
atque per ambages et longa exorsa tenebo.

Sponte sua quae se tollunt in luminis oras,
infecunda quidem, sed laeta et fortia surgunt;
quippe solo natura subest. Tamen haec quoque, si quis
inserat aut scrobibus mandet mutata subactis,
exuerint silvestrem animum, cultuque frequenti
in quascumque voles artes haud tarda sequentur.
Nec non et sterilis quae stirpibus exit ab imis,
hoc faciat, vacuos si sit digesta per agros:
nunc altae frondes et rami matris opacant
crescentique adimunt fetus uruntque ferentem.
Iam, quae seminibus iactis se sustulit arbos,
tarda venit seris factura nepotibus umbram,
pomaque degenerant sucos oblita priores,
et turpes avibus praedam fert uva racemos.
Scilicet omnibus est labor impendendus, et omnes
cogendae in sulcum ac multa mercede domandae.
Sed truncis oleae melius, propagine vites
respondent, solido Paphiae de robore myrtus;
plantis et durae coryli nascuntur, et ingens
fraxinus, Herculeaeque arbos umbrosa coronae,
Chaoniique Patris glandes; etiam ardua palma

[blocks in formation]
« IndietroContinua »