Immagini della pagina
PDF
ePub

vel haereticae pravitatis Inquisitoribus tradere, atq; consignare teneantur; hi vero exemplaria sibi sic tradita flammis illico aboleri curent: In contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque. Ut autem eaedem praesentes litterae ad omnium notitiam facilius perducantur, nec quisquam illarum ignorantiam allegare possit, Volumus et auctoritate praefata decernimus illas ad valvas Basilicae Principis Apostolorum & Cancellariae Apostolicae ac in acie Campi Florae de Urbe per aliquem ex Cursoribus nostris, ut moris est, publicari, illarumq; exempla ibidem affixa relinqui, ita ut sic publicatae omnes & singulos quos concernunt perinde afficiant, ac si unicuique illorum personaliter notificatae et intimatae fuissent. Ipsarum autem praesentium Litterarum transumptis, seu exemplis, etiam impressis, manu alicujus Notarij publici subscriptis, ac sigillo personae in Ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eandem prorsus fidem tam in judicio, quam extra illud ubique locorum haberi, quae haberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae, vel ostensae. Datum Romae apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die xvij Martij MDCLXXXI. Pontificatus Nostri Anno Quinto.

I. G. Slusius.

Die 21. Martij 1681 supradictum Breve affixum & publicatum fuit ad valvas etc.

5.

Zu XI (oben S. 39).

Handschriftliche Minuta: Arch. Brev. Divers. Innoc. XI VII 55.

Originaldruck: Arch. Vat. Bandi 30, fol. 126.

Innocentius PP. XI.

Ad Perpetuam rei memoriam. Cum in lucem prodierint quidam Libri Authore Natali Alexandro Fratre Ordinis Praedicatorum Parisiis impressi, videlicet alij in sexdecim volumina distributi, et à primo usque ad duodecimum saeculum inclusive editi, sub titulo: Selecta Historiae Ecclesiasticae Capita, et in loca eiusdem insignia [sic].

Dissertationes Historicae, Chronologicae, Criticae, Dogmaticae:

Alij verò in quatuor Opuscula divisi, sub titulis

Summa S. Thomae vindicata, Dissertationum

Ecclesiasticarum

trias, etc. Dissertatio polemica de Confessione Sacramentali etc., et contra Launoianas circa Simoniam Observationes Animaduersio: Quamplures autem ex Venerabilibus Fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus ad eorundem Librorum examen, una cum nonnullis in Sacra Theologia Magistris à Nobis specialiter delecti, auditis dictorum Theologorum, matureque discussis sententiis, omnes Libros praedictos (si ita Nobis placeret) prohibendos, et condemnandos esse, unanimi consensu censuerint [sic]. Hinc est quod Nos creditum Nobis a Domino Pastoralis curae, atque vigilantiae munus quantum Nobis ex alto conceditur salubriter exequi cupientes, de eorundem Cardinalium consilio, ac etiam motu proprio, et ex certa scientia, ac matura deliberatione nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine, omnes, et singulos libros supradictos tenore praesentium damnamus, et reprobamus, ac legi, seu retineri prohibemus ipsorumque Librorum omnium, et singulorum impressionem, descriptionem, Lectionem, retentionem, et usum omnibus, et singulis Christi Fidelibus, etiam specifica, et individua mentione, et expressione dignis, sub poena excommunicationis per contrafacientes ipso facto absque alia declaratione incurrenda, à qua nemo à quoquam, praeterquam à Nobis, seu Romano Pontifice pro tempore existente, nisi in mortis articulo constitutus absolutionis beneficium valeat obtinere, omnino interdicimus. Volentes, et Apostolica auctoritate mandantes ut quicumque Libros praedictos, vel eorum aliquem penes se habuerint illos, seu illum statim atque praesentes litterae eis innotuerint, teneantur tradere atque consignare locorum Ordinariis, vel haereticae pravitatis Inquisitoribus, qui exemplaria sibi sic tradita illico flammis aboleri curent; In contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque. Ut autem ipsae praesentes litterae omnibus facilius innotescant, nec quisquam illarum ignorantiam allegare possit, volumus, et auctoritate praedicta decernimus illas ad Valuas Basilicae Principis Apostolorum, ac Cancellariae Apostolicae, et in Acie Campi Florae de Urbe, per aliquem ex Cursoribus nostris, ut moris est, publicari, illarumque exempla ibidem affixa relinqui; Sic

vero publicatas omnes, et singulos quos concernunt, perinde afficere, et arctare, ac si unicuique illorum personaliter intimatae, et notificatae fuissent: earundem autem praesentium litterarum transumptis, seu exemplis etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo personae in Ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eandem prorsus fidem tam in iudicio, quam extra illud ubique locorum haberi, quae ipsis praesentibus haberetur, si forent exhibitae, vel ostensae. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris die x Julii M.DC.LXXXIV Pontificatus nostri Anno octavo.

Loco † Annuli Piscatoris.

Die 13. mense Julij 1684. supradictum Breve affixum etc.

I. G. Slusius.

6.

Zu XII (oben S. 40).

Handschriftliche Minuta: Arch. Brev. Divers. Innoc. XI VIII 28.
Originaldruck: Arch. Vat. Bandi 30, fol. 128.

Innocentius PP. XI.

Ad Perpetuam rei Memoriam. Cum quamplurimi ex Venerabilibus Fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus, una cum nonnullis Regularibus in Sacra Theologia Magistris, ad examen trium librorum, Auctore, Natale Alexandro, Fratre Ordinis Praedicatorum. Parisijs anno M.DCLXXXIV. impressorum, sub titulo: Selecta Historiae Ecclesiasticae Capita, et in loca eiusdem insignia [sic], Dissertationes Historicae, Chronologicae, Criticae, Dogmaticae, a Nobis delecti, auditis, matureque discussis eorundem Theologorum sententiis, unanimi consensu censuerint, posse, si ita Nobis placeret, eosdem libros prohiberi, quemadmodum alii eiusdem Auctoris libri Parisiis pariter editi per quasdam nostras in simili forma Brevis litteras die 10 Iulii proxime praeteriti expeditas damnati fuerunt. Hinc est, quod Nos creditum Nobis a Domino pastoralis curae, atque vigilantiae munus, quantum Nobis ex alto conceditur, salubriter exequi cupientes, de memoratorum Cardinalium consilio, ac etiam Motu proprio, et ex certa scientia, ac matura deliberatione nostris deque Apostolicae potestatis plenitudine supradictos tres libros Parisiis anno M.DCLXXXIV. impressos, tenore praesentium damnamus similiter, et reprobamus, ac legi, seu retineri prohibemus, ipsorumque librorum, et cuiuslibet eorum impressionem, descriptionem, lectionem, retentionem, et usum omnibus, et singulis Christifidelibus etiam specifica, et individua mentione, et expressione dignis, sub paena excommunicationis per contrafacientes ipso facto absque alia declaratione incurrenda, à qua nemo a quoquam, praeterquam a Nobis, seu Romano Pontifice pro tempore existente, nisi in mortis articulo constitutus, absolutionis beneficium valeat obtinere, omnino interdicimus. Volentes, et Apostolica auctoritate mandantes, ut quicumque libros, vel eorum aliquem penes se habuerint, illos, vel illum statim atque praesentes litterae eis innotuerint, teneantur tradere, atque consignare locorum Ordinariis, vel haereticae pravitatis Inquisitoribus, qui Exemplaria sibi sic tradita illico flammis aboleri curent; In contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque. Ut autem ipsae praesentes litterae omnibus facilius innotescant, nec quisquam illarum ignorantiam allegare possit, volumus, et auctoritate praefata decernimus illas ad valuas Basilicae Principis Apostolorum, ac Cancellariae Apostolicae, et in acie Campi Florae de Urbe per aliquem ex Cursoribus nostris, ut moris est publicari, illarumque exempla ibidem affixa relinqui; Sic vero publicatas omnes, et singulos quos concernunt perinde afficere, et arctare, ac si unicuique illorum personaliter intimatae, et notificatae fuissent: Earundem autem praesentium litterarum transumptis, seu exemplis, etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis, ac sigillo personae in Ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides, tam in iudicio, quam extra illud ubique locorum haberi, quae ipsis praesentibus haberetur, si forent exhibitae, vel ostensae. Datum Romae apud Sanctam Mariam Maiorem sub Annulo Piscatoris die sexta Aprilis M.DCLXXXV. Pontificatus Nostri Anno Nono. I. G. Slusius.

Loco † Annuli Piscatoris.

Die 10 mense Aprilis 1685. supradictum Breve affixum etc.

7.

Zu XIII (oben S. 40).

Handschriftliche Minuta: Arch. Brev. Divers. Innoc. XI VIII 37.
Originaldruck: Arch. Vat. Bandi 30, fol. 129.

Innocentius PP. XI.

[ocr errors]

Ad Perpetuam rei Memoriam. Cum (sicut accepimus) in lucem prodierit liber quidam Gallico idiomate editus, cui titulus Traite Historique de l'Etablissement, et de l'Eglise de Rome, et de ses Evesques. Par Monsieur Maimburg. Seconde Edition. A Paris MDCLXXXV. — Nos auditis quamplurimorum ex Venerabilibus Fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus, et nonnullorum in Sacra Theologia Magistrorum ad examen dicti libri a Nobis specialiter delectorum, qui eundem librum mature discusserunt, remque totam Nobis exposuerunt, sententiis, Dominici gregis Nobis ab aeterno Pastore crediti, periculis quantum Nobis ex alto conceditur, occurrere cupientes; Motu proprio, ac ex certa scientia, et matura deliberatione nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine supradictum librum ubicumque et quocumque alio idiomate, seu quavis editione, aut versione hucusque impressum, aut in posterum imprimendum tenore praesentium damnamus, et reprobamus, ipsiusque libri impressionem descriptionem, lectionem, retentionem, et usum omnibus, et singulis Christifidelibus, etiam specifica, et individua mentione, et expressione dignis, sub paena excommunicationis per contrafacientes ipso facto, absque alia declaratione incurrenda, a qua nemo a quoquam, praeterquam a Nobis, seu Romano Pontifice pro tempore existente nisi in mortis articulo constitutus, absolutionis beneficium valeat obtinere, omnino interdicimus et prohibemus. Volentes, et Apostolica auctoritate mandantes, ut quicumque librum praedictum penes se habuerint, illum statim, atque praesentes litterae eis innotuerint, teneantur tradere, atque consignare locorum Ordinariis, vel haereticae pravitatis Inquisitoribus, qui exemplaria sibi sic tradita illico flammis aboleri curent: In contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque. Ut autem ipsae praesentes litterae omnibus facilius innotescant, nec quisquam illarum ignorantiam allegare possit. Volumus, et auctoritate praedicta decernimus illas ad valuas Basilicae principis Apostolorum, ac Cancellariae Apostolicae, et in Acie Campi Florae de Urbe per aliquem ex Cursoribus nostris, ut moris est, publicari, illarumque exempla ibidem affixa relinqui; sic vero publicatas omnes et singulos, quos concernunt, perinde afficere, et arctare, ac si unicuique illorum personaliter intimatae, et notificatae fuissent; Earundem autem praesentium litterarum transumptis, seu exemplis, etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo personae in Ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eandem prorsus fidem, tam in iudicio, quam extra illud, ubique locorum haberi, quae ipsis praesentibus haberetur, si forent exhibitae, vel ostensae. Datum Romae apud Sanctam Mariam Maiorem sub Annulo Piscatoris, die quarta Iunii MDCLXXXV. Pontificatus Nostri Anno Nono. I. G. Slusius.

Locust Sigilli.

Die nona mensis Iunii Anni 1685. supradictum Breve affixum etc.

8.

Zu XIV (oben S. 41).

Handschriftliche Minuta: Arch. Brev. Divers. Innoc. XI IX 45.
Originaldruck: Arch. Vat. Bandi LX, fol. 94.

Innocentius PP. XI.

Ad Perpetuam rei Memoriam. Cum (sicut nobis innotuit) in lucem prodierint nonnulli Libri sub titulis infrascriptis videlicet: Selecta Historiae Ecclesiasticae Capita, et in loca eiusdem insignia dissertationes Historicae, Chronologicae, Criticae, Dogmaticae Auctore R. P. Fratre Natali Alexandro Ordinis Fratrum Praedicatorum in Sacra Facultate Parisiensi Doctore Theologo, et in maiori Conventu, et Collegio Parisiensi eiusdem Ordinis Theologiae Professore, et studij Regente, Saeculi XV. et XVI. Parisis [sic] apud Antonium Dezallier in Vico San Iacobeo ad Coronam Auream

MDCLXXXVI. cum Privilegio Regis Christianissimi. Et Historie [sic] du Pontificat de S. Gregoire le Grand par Monsieur Maimburg. A Paris chez Claude Barbin au Palais souz le second Perron de la Sainte Chappelle MDCLXXXVI. Avec privilege et approbation. Et venerabiles Fratres nostri S. R. E. Cardinales in tota Republica Christiana contra Haereticam pravitatem generales Inquisitores à Sede Apostolica specialiter deputati, audita Censura Qualificatorum Sancti Officii, censuerint eosdem Libros esse damnandos, et prohibendos: Hinc est quod Nos pro commissa Nobis Diuinitus gregis Dominici cura, animarum periculis atque detrimentis, quae ex eorundem Librorum lectione, et usu provenire possent, pastorali sollicitudine quantum cum Domino possumus occurrere volentes, de memoratorum Cardinalium Consilio, ac etiam motu proprio, et ex certa scientia, ac matura deliberatione nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine Libros supradictos, et eorum quemlibet, tenore praesentium damnamus, et reprobamus, ac legi, et retineri prohibemus, ipsorumque Librorum, et eorum cuiuslibet impressionem, descriptionem retentionem, lectionem et usum omnibus, et singulis Christifidelibus etiam specifica, et individua mentione, et espressione dignis, sub poena excommunicationis per contrafacientes ipso facto absque alia declaratione incurrenda à quà nemo per quemquam, nisi per Nos, seu Romanum Pontificem pro tempore existentem praeterquam in mortis articulo constitutus absolvi possit, omnino interdicimus. Volentes, et Apostolica auctoritate praecipientes, ut quicumque Libros praedictos, vel aliquem eorum penes se habuerint, illos, seu illum statim atque praesentes litterae ad eorum notitiam pervenerint, teneantur tradere, atque consignare locorum Ordinariis, vel haereticae pravitatis Inquisitoribus, qui exemplaria sibi tradita illico flammis aboleri curent: In contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque. Caeterum, ut ipsae praesentes litterae omnibus facilius innotescant, nec quisquam illarum ignorantiam valeat allegare, volumus pariter, et auctoritate praedicta decernimus, ut illae ad Valuas Basilicae Principis Apostolorum, et Cancellariae Apostolicae, et in Acie Campi Florae de Urbe per aliquem ex Cursoribus Nostris ut moris est publicentur, illarumque exempla ibidem affixa relinquantur; Sic verò publicatae omnes; et singulos quos concernunt perinde afficiant, et arctent, ac si unicuique illorum personaliter intimatae, et notificatae fuissent utque earundem praesentium litterarum transumptis seu exemplis etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo personae in Ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides ubique locorum tam in Iudicio quam extra illud habeatur, quae haberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae, vel ostensae. Datum Romae apud Sanctam Mariam Maiorem sub Annulo Piscatoris die 26 Februarii MDCLXXXVII. Pontificatus Nostri anno undecimo. Loco † Annuli. I. G. Card. Slusius.

Die Mense et anno quibus supra supradictum Decretum affixum etc.

9.

Zu XV (oben S. 41).

München, Staatsbibliothek Manuscr. Cod ital. 209, fol. 304.

Feria Va. Die 28 Augusti 1687.

In Congregatione Generali Sanctæ Romanæ, et Universalis Inquisitionis habita in Palatio Apostolico Montis Quirinalis coram EEmis et RRmis DD. Cardinalibus in tota Republica christiana contra hæreticam pravitatem Generalibus Inquisitoribus a Sancta Sede Apostolica specialiter deputatis.

Facta relatione processus in Sancto Officio Urbis fabricati contra Michaelem de Molinos sacerdotem secularem inquisitum, processatum, et carceratum uti hæreticum Dogmatistam, et postea poenitentem. EEmi et RRmi DD. Cardinales Generales Inquisitores praedicti decreverunt, quod per Bullam plumbatam damnentur propositiones ejusdem Michaelis de Molinos ex suis epistolis manuscriptis desumptæ et per PP. Qualificatores deputatos censuratæ et omnia eius opera quocumque loco, et idiomate impressa, nec non ejusdem manuscripta prohibeantur. De quo Decreto facta per P. Commissarium S. Officii relatione SSmo D. N. D. Innocentio divina Providentia Papæ Undecimo, Sanctitas Sua illud approbavit, et omnia in eo contenta exequi mandavit.

Alexander Speronus S. Romanæ et Universalis Inquisitionis Notarius.

10.

Zu XVI (oben S. 43).

Handschriftliche Minuta: Arch. Brev. Divers. Innoc. XI XI 181.

Originaldruck: Arch. S. Congr. Indicis.

Innocentius PP. XI.

Ad Perpetuam rei Memoriam. Aeterni Pastoris vices in sublimi Apostolatus munere, quo Universalis Ecclesiae regimini, meritis licet imparibus, praesidemus, salubriter exequi adiuuante Domino satagentes, commissum custodiae nostrae gregem à perniciosis pravarum doctrinarum pascuis arcere, quantum Nobis ex alto conceditur, iugiter studemus, ne animae pretioso Salvatoris, et Domini Nostri Iesu Christi sanguine redemptae pestifera tabe inficiantur, et in perpetuae damnationis periculum adducantur. Cum itaque (sicut accepimus) in lucem prodierit liber quidam, cui titulus: De antiqua Ecclesiae disciplina Dissertationes Historicae Authore Ludouico Ellies Dupin Sacrae facul tatis Theologiae Parisiensis Doctore, Parisiis apud Arnoldum Seneuse, via Citharae sub signo spherae anno MDCLXXXVI. typis impressus. Nos plurium ex Venerabilibus Fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus, et nonnullorum in Sacra Theologia Magistrorum, quibus libri huiusmodi discussionem, et examen specialiter commisimus, sententiis auditis, probèque consideratis, motu proprio, ac ex certa scientia, et matura deliberatione nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine supradictum librum, ut supra, vel alias ubicumque, et quocumque alio idiomate, seu quavis editione hucusque impressum, aut in posterum imprimendum, tenore praesentium damnamus, et reprobamus, ac legi, seu retineri prohibemus, ipsiusque libri impressionem, descriptionem, lectionem, retentionem, et usum omnibus, et singulis Christifidelibus, etiam specifica, et individua mentione, et expressione dignis sub excommunicationis paena per contrafacientes ipso facto absque alia declaratione incurrenda, à qua nemo à quoquam, praeterquam à Nobis, seu Romano Pontifice pro tempore existente, nisi in mortis articulo constitutus, absolutionis beneficium valeat obtinere, omnino interdicimus. Volentes, et auctoritate Apostolica mandantes, ut quicumque librum praedictum penes se habuerint, illum statim atque praesentes litterae eis innotuerint, locorum Ordinariis vel haereticae pravitatis Inquisitoribus tradere, atque consignare teneantur; hi verò exemplaria sibi sic tradita flammis illicò aboleri curent; In contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque. Ut autem eaedem praesentes litterae ad omnium notitiam facilius perducantur, nec quisquam illarum ignorantiam allegare possit, volumus, et auctoritate praedicta decernimus, illas ad Valuas Basilicae Principis Apostolorum, et Cancellariae Apostolicae, ac in Acie Campi Florae de Urbe per aliquem ex Cursoribus Nostris, ut moris est, publicari, illarumque exempla ibidem affixa relinqui: ita ut sic publicatae omnes, et singulos quos concernunt, perinde afficiant ac si unicuique illorum personaliter notificatae, et intimatae fuissent: Ipsarum autem presentium litterarum transumptis, seu exemplis, etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo personae in Ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eandem prorsus fidem tam in ludicio, quam extra illud, ubique locorum haberi, quae haberetur ipsis praesentibus, si exhibitae forent, vel ostensae. Datum Romae apud Sanctam Mariam Maiorem sub Annulo Piscatoris die 22. Ianuarii MDCLXXXVIII. Pontificatus Nostri anno Duodecimo. Loco † Annuli Piscatoris. I. F. Albanus.

Die vigesima secunda Ianuarii anni 1688. supradictum Breve affixum etc.

11.

Zu XIX (oben S. 44).

Originaldruck: Arch. Vat. Bandi 30, fol. 148.

Clemens Papa XI.

Ad perpetuam rei memoriam. Cum, sicut Nobis innotuit, in lucem prodierit liber quidam gallico idiomate conscriptus, et in duas partes divisus sub titulo: Ordonnance de Leopold I Duc de Lorraine, et de Bar etc. donnée à Nancy au Mois de Julliet 1701. A Nancy chez Paul Barbier Imprimeur, et Libraire à la Ville

« IndietroContinua »