Immagini della pagina
PDF
ePub

Neuve. MDCCI.

Nonnulli autem ex Venerabilibus Fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus, ac dilectis Filiis Romanae Curiae Praelatis, quos ad eiusdem libri examen specialiter delegimus plurima in eo contineri censuerint, quibus libertas, et Iurisdictio Ecclesiastica Dei ordinatione, ac canonicis sanctionibus constituta non modo manifeste laeditur, et violatur, sed penitus evertitur, ac destruitur. Hinc est, quod licet notorii iuris sit, ea omnia, quae in praeiudicium libertatis, immunitatis, iurisdictionis, aliorumque Iurium Ecclesiasticorum praesertim a Saeculari potestate quovis modo attentantur, nullius prorsus esse roboris, et momenti; quinimo fel. rec. Urbanus PP. VIII. Praedecessor noster Ecclesias, et personas Ecclesiasticas quascumq; a praeiudicialibus huiusmodi per quamdam suam constitutionem die V. Iunii MDCXLI. editam amplissime praeservaverit; nihilominus Nos eorumdem Ecclesiasticorum iurium indemnitati, ex commissi Nobis divinitus pastoralis officii debito, peramplius providere, animarumque pretioso Salvatoris, et Domini nostri Iesu Christi sanguine redemptarum periculis quantum Nobis ex alto conceditur, paterna charitate occurrere cupientes, de memoratorum Cardinalium et Praelatorum consilio librum praedictum auctoritate Apostolica tenore praesentium damnamus, et reprobamus, ac legi, seu retineri prohibemus, ipsiusque libri impressionem, descriptionem, lectionem, retentionem, et usum omnibus, et singulis Christifidelibus, etiam specifica et individua mentione, et expressione dignis sub paena excommunicationis per contrafacientes ipso facto absque alia declaratione incurrenda a qua nemo a quoquam, praeterquam a Nobis, seu Romano Pontifice pro tempore existente, nisi in mortis articulo constitutus, absolutionis beneficium obtinere valeat, omnino interdicimus. Volentes, et eadem auctoritate mandantes, ut quicumque librum huiusmodi penes se habuerint illum statim atque praesentes litterae eis innotuerint, locorum Ordinariis, vel haereticae pravitatis Inquisitoribus tradere, atque consignare teneantur: In contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque. Ut autem eaedem praesentes litterae ad omnium notitiam facilius perducantur, nec quisquam illarum ignorantiam allegare possit, volumus, et auctoritate praedicta decernimus, illas ad valuas Basilicae Principis Apostolorum, ac Cancellariae Apostolicae, necnon Curiae Generalis in Monte Citatorio, et in Acie Campi Florae de Urbe per aliquem ex Cursoribus nostris, ut moris est, publicari, illarumque exempla ibidem affixa relinqui; sic vero publicatas omnes, et singulos, quos concernunt, perinde afficere, ac si unicuique illorum personaliter notificatae et intimatae fuissent: Ipsarum autem praesentium litterarum transumptis, seu exemplis etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo personae in Ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eamdem prorsus fidem tam in iudicio, quam extra illud ubique locorum haberi, quae haberetur eisdem praesentibus, si exhibitae forent, vel ostensae. Datum Romae apud Sanctam Mariam Maiorem sub Annulo Piscatoris die XXII. Septembris MDCCIII. Pontificatus Nostri anno tertio F. Oliverius.

Anno a Nativitatis Domini nostri Iesu Christi millesimo septingentesimo tertio, Indictione undecima, die vero 26 Septembris etc.

12.

Zu XXVI (oben S. 51 f).

Originaldruck: Arch. Vat. Bandi 30, fol. 159.

Clemens Papa XI.

[ocr errors]

Ad perpetuam rei memoriam. Cum, sicut ad Apostolatus nostri notitiam pervenit, in vulgus circumferantur quaedam Folia Hispanico idiomate typis impressa, sub titulo: Relacion de lo sucedido en Roma, sobre el reconocimiento del Archiduque; concordados entre el Papa, y Rey de Romanos: Protexta hecha por el Duque de Vzeda à Sù Santidad: Y oficio, que mandò el Rey se passasse con el Nuncio, insinuandole su salida de España: in illis vero, quemadmodum ex fideli exactaque eorum relatione Nobis facta comperimus, plura falsa, calumniosa, temeraria, seditiosa, ac in Nos, et hanc Sanctam Sedem, necnon Venerabiles Fratres nostros S. R. E. Cardinales summopere contumeliosa contineantur; adeo ut folia praefata non alio plane consilio ab eorum authoribus edita fuisse videantur, quam ut per eiusmodi convicia, et mendacia, nonnullis minime culpandis, quae tamen a filiis hominum diminutae sunt, veritatibus, subdole Hilgers, Papstbriefe etc.

6

=

admixta, neglecti illius, quod communem Orthodoxorum Principum Parentem decet, officii, cui certe nunquam defuimus, falso non minus, quam iniuste Nos insimularent, atque ita faciliorem sibi viam sternerent ad Schismata inter fideles sensim disseminanda, ac religiosissimos Hispanae Nationis populos a Nobis, et Romana Ecclesia penitus avertendos. Hinc est, quod Nos, tametsi illius vices, nullo meritorum nostrorum suffragio, geramus in terris, qui cum malidiceretur, non maledicebat: ac cum pateretur, non comminabatur: quique insuper Seductor appellari sustinuit ad solatium servorum suorum, quando dicuntur Seductores; nihilominus quia et curam de bono nomine habere, et animarum periculis occurrere tenemur: ne in tanto Pontificiae Nostrae Dignitatis contemptu silentes, absona illa, iniqua, scandalosa, ac vere Supremo Nostro munere indigna, quae in Foliis praedictis inseruntur, ullo umquam tempore cogitasse, nedum dixisse, vel approbasse existimemur, nec alias hac in re solicitudinis, et providentiae nostrae partes interponere praetermittamus: creditum Nobis a Domino Pastoralis Curae, ac vigilantiae ministerium, quantum Nobis ex alto conceditur, salubriter exequi satagentes: Motu proprio, ac ex certa scientia, et matura deliberatione Nostris, deque Apostolicae Potestatis plenitudine, Folia praedicta sub supra expresso, aliove quocumque titulo, nomine, et idiomate in quibusvis locis hactenus typis impressa, ac etiam manu descripta, et quandocumque (quod absit) imprimenda, et describenda, tenore praesentium damnamus, et reprobamus, ac legi, et retineri prohibemus, illorumque impressionem, descriptionem, lectionem, retentionem, et usum omnibus, et singulis Christifidelibus etiam specifica, et individua mentione, et expressione dignis, sub paena Excommunicationis per contrafacientes ipso facto absque alia declaratione incurrenda, a qua nemo a quoquam, praeterquam a Nobis, seu Romano Pontifice pro tempore existente, nisi in Mortis articulo constitutus, absolutionis beneficium valeat obtinere, omnino interdicimus. Praeterea eos omnes, qui folia huiusmodi sive impressa, sive manu descripta penes se retinere, dictare, transcribere, vel ad alios transmittere quovis modo praesumpserint, cuiuscumque tandem status, gradus, ordinis, praeeminentiae, et dignitatis fuerint, omnibus, et singulis paenis tam temporalibus, quam spiritualibus contra scribentes, vel mittentes libellos famosos, per Sacras Leges, et Canonicas sanctiones, ac signanter per fel. rec. Pii V, quae incipit: Romani Pontificis providentia aliorumve Romanorum Pontificum Praedecessorum Nostrorum hac in re editas Constitutiones latis, et promulgatis, quas iisdem praesentibus pro expressis haberi volumus, teneri, ligari, ac subiacere harum serie decernimus, et mandamus. Quicumque itaque Folia praedicta penes se habuerint, illa statim atque praesentes literae eis innotuerint, locorum Ordinariis vel haereticae pravitatis Inquisitoribus tradere, et consignare teneantur; hi vero ea sibi sic tradita illico flammis aboleri curent. Caeterum quoniam iisdem foliis etiam adiectum fuisse accepimus exemplar quarumdam literarum Episcopis, Ecclesiis, Universitatibus, ac Clero Regulari Hispaniarum a Saeculari potestate conscriptarum, quibus, omni, et quacumque Nobis, ac Ecclesiae debita reverentia posthabita, contemptisque prorsus Ecclesiasticis Censuris, et paenis per Sacros Canones, et Apostolicas Constitutiones, ac praesertim per literas die Coenae Domini singulis annis legi, et promulgari solitas contra talia perpetrantes, nec non adhaerentes, fautores, et defensores earum, seu illis auxilium, consilium, vel favorem quomodolibet praestantes, inflictis, maxima, et gravissima Nostris, et Apostolicae Sedis iuribus praeiudicia inseruntur, nec non libertas, et iurisdictio Ecclesiastica Dei Ordinatione, ac Canonicis Sanctionibus constituta non modo manifeste laeditur, et violatur, sed penitus evertitur, ac destruitur; Idcirco, licet notorii, et explorati iuris sit ea omnia, quae in praeiudicium Ecclesiae, eiusque Iurium, praesertim a Laicis, quovis modo attentantur, nullius prorsus esse roboris, et momenti; quinimo rec. mem. Urbanus PP. VIII Praedecessor Noster dictae Apostolicae Sedis, Romanaeque, et aliarum inferiorum Ecclesiarum, ac personarum Ecclesiasticarum Iura quaecumque a praeiudicialibus huiusmodi per quamdam suam Constitutionem die V. Iunii MDCXLI. editam amplissime praeservaverit; Nos tamen eorumdem Ecclesiasticorum Iurium indemnitati peramplius consulere cupientes, ac memorati Urbani Praedecessoris vestigiis inhaerentes, nec non praefatarum Foliis huiusmodi adiectarum literarum, omniumque, et singulorum inibi contentorum, et aliorum quorumcumque etiam specificam, et individuam mentionem, et expressionem de necessitate requirentium tenores, et datas etiam veriores, caeterave quaelibet etiam speciali mentione digna praesentibus pro plene, et sufficienter expressis, ac de verbo ad verbum insertis, et exactissime specificatis habentes: motu, scientia, deliberatione, et potestatis plenitudine paribus,

omnia, et singula in literis huiusmodi contenta, quae libertati, immunitati, et iurisdictioni Ecclesiasticae, nostraeque, et Apostolicae Sedis authoritati, aliisque Ecclesiasticis iuribus quibuscumque quomodolibet officiunt, seu praeiudicium etiam minimum afferunt, aut inferre, seu intulisse, vel alias nocere, seu nocuisse quoquomodo dici, censeri, praetendi, vel intelligi possent, cum omnibus, et singulis inde secutis, et quandocumque secuturis ipso iure nulla, irrita, invalida, iniqua, iniusta, damnata, reprobata, inania, viribusque, et effectu penitus, et omnino vacua ab ipso initio fuisse, et esse, ac perpetuo fore, neminemque ad illorum, seu cuiuslibet eorum observantiam teneri, imo nec ea a quopiam observari potuisse, vel posse, nec ex illis cuiquam aliquod ius vel actionem, aut titulum etiam coloratum, vel possidendi, aut praescribendi causam acquisitam, vel acquisitum fuisse, vel esse, aut quandocumque acquiri, vel competere posse, neque illa ullum statum facere, vel fecisse, sed perinde ac si nunquam emanassent, nec facta fuissent, pro non extantibus, et non factis perpetuo haberi debere, earumdem tenore praesentium declaramus. Et nihilominus ad abundantiorem cautelam, et quatenus opus sit, omnia, et singula praemissa, ut praefertur, praeiudicialia motu, scientia, deliberatione, ac potestatis plenitudine similibus, damnamus, reprobamus, cassamus, irritamus, et annullamus, viribusque, et effectu penitus, et omnino vacuamus. Decernentes pariter easdem praesentes literas, et in eis contenta quaecumque etiam ex eo quod quicumque in praemissis interesse habentes, seu habere quomodolibet praetendentes, etiam specifica, et individua mentione digni, illis non consenserint, nec ad ea vocati, citati, et auditi, neque causae, propter quas eaedem praesentes emanarint, sufficienter adductae, verificatae, aut ullo modo iustificatae fuerint, aut ex alia quacumque causa, colore, praetextu, et capite, etiam in corpore iuris clauso, nullo unquam tempore de subreptionis, vel obreptionis, aut nullitatis, vel invaliditatis vitio, seu intentionis nostrae, aut interesse habentium, vel habere praetendentium consensus, aliove quocumque etiam quantumlibet magno, ac incogitato, inexcogitabilique defectu, aut ex alio quovis capite a iure, vel facto, aut statuto, consuetudine, vel privilegio resultante, notari, impugnari, invalidari, retractari, in controversiam vocari, seu ad terminos iuris reduci ullatenus posse; sed ipsas praesentes literas semper, et perpetuo firmas, validas, et efficaces existere, et fore suosque plenarios, et integros effectus sortiri, et obtinere, ac ab omnibus, et singulis, ad quos spectat, et pro tempore quandocumque spectabit inviolabiliter observari; Sicque, et non aliter in praemissis omnibus, et singulis per quoscumque Iudices Ordinarios, et Delegatos, etiam Causarum Palatii Apostolici Auditores, ac S. R. E. praefatae Cardinales, etiam de Latere Legatos, et eiusdem Sedis Nuncios, aliosve quoslibet quacumque praeeminentia, et potestate fungentes, et functuros, sublata eis, et eorum cuilibet quavis aliter iudicandi, et interpretandi facultate, et authoritate iudicari, et definiri debere, ac irritum, et inane, si secus super his a quoquam quavis authoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari, Non obstantibus praemissis, ac Apostolicis, et in Universalibus, Provincialibusque, et Synodalibus Conciliis editis generalibus, vel specialibus Constitutionibus, et Ordinationibus, et quatenus opus sit, Nostra, et Cancellariae Apostolicae regula de iure quaesito non tollendo; Legibus quoque etiam Imperialibus, et Municipalibus, necnon quibusvis etiam iuramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis Statutis, et consuetudinibus etiam immemorabilibus; privilegiis quoque, indultis, et Literis Apostolicis quibuscumque locis, et personis etiam quantumvis sublimibus, et specialissima mentione dignis sub quibuscumque verborum tenoribus, et formis, ac cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus, efficacissimis, et insolitis clausulis, irritantibus, et aliis decretis, etiam motu, scientia, et potestatis plenitudine paribus, ac consistorialiter, et alias quomodolibet in contrarium praemissorum concessis, editis, factis, ac pluries iteratis, et quantiscumque vicibus approbatis, confirmatis, et innovatis. Quibus omnibus, et singulis, etiamsi pro eorum sufficienti derogatione de illis, eorumque totis tenoribus specialis, specifica, expressa, et individua, ac de verbo ad verbum, non autem per clausulas generales idem importantes mentio, seu quaevis alia expressio habenda, aut aliqua alia exquisita forma ad hoc servanda foret, tenores huiusmodi, ac si de verbo ad verbum, nihil penitus omisso, et forma in illis tradita observata, exprimerentur, et insererentur, praesentibus pro plene, et sufficienter expressis, et insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad praemissorum effectum, hac vice dumtaxat, specialiter, et expresse derogamus, ac derogatum esse volumus, caeterisque contrariis quibuscumque. Ut autem eaedem praesentes literae omnibus facilius innotescant, nec quisquam

illarum ignorantiam valeat allegare, volumus, et authoritate Apostolica decernimus, ut illae ad valvas Basilicae Principis Apostolorum ac Cancellariae Apostolicae, necnon Curiae generalis in Monte Citatorio, et in Acie Campi Florae de Urbe per aliquem ex Cursoribus Nostris, ut moris est, publicentur, illarumque exempla ibidem affixa relinquantur; Sic vero publicatae omnes, et singulos, quos concernunt, perinde afficiant, et arctent, ac si unicuique illorum personaliter intimatae fuissent; utque ipsarum praesentium literarum transumptis, seu exemplis etiam impressis manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo personae in Ecclesiastica dignitate constitutae munitis eadem prorsus fides ubique locorum tam in iudicio, quam extra illud, habeatur, quae haberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae, vel ostensae. Datum Romae apud S. Mariam Maiorem sub annulo Piscatoris die II. Octobris MDCCIX. Pontificatus Nostri anno nono F. Oliverius. Anno a Nativitate D. N. Iesu Christi millesimo septingentesimo nono, Indictione secunda, die vero tertia Octobris etc.

13.

Zu S. 22, erster Teil.

Handschriftliche Minuta: Arch. Brev. Divers. Clem. XII I 631.

Clemens PP. XII.

Ad perpetuam rei memoriam. Inter tot ærumnas quibus luctuosis hisce temporibus catholica Ecclesia acerbissime vexatur, illa in primis paternum nostrum vehementer angit animum, quam ausu temerario moliuntur nonnulli Novatores Sacram Dei Ministrorum jurisdictionem pravis assertionibus, improboque consilio impetentes, qui profecto firmissimis juribus a Christo Domino Sponsæ Suæ Ecclesiæ tributis, ac secundum Canonicas Sanctiones Spiritu Dei conditas constanti totius Orbis catholici reverentia et obsequio consecratis vim inferre impudenter præsumunt, ac novos angustissimosque fines præfigere authoritati, quâ eadem Ecclesia hucusque potita Spirituali fidelium populorum regimini sancte præfuit, feliciterque consuluit. Hinc est quod nos probe scientes Orthodoxæ fidei securitati et integritati provideri minime posse, nisi Ecclesiastica jurisdictio illæsa servetur, illamque proinde sartam tectam tueri, et ab illatis injuriis vindicare præcipuas commissi nobis divinitus Pastoralis Officij partes esse agnoscentes, ac quantum nobis ex alto conceditur reipsa præstare volentes quoddam Scriptum, quod gallico idiomate circumfertur sub titulo: Memoire pour le Sieur Samson Cure d'Olivet et autres ecclesiastiques de differents Dioceses appellans comme d'Abus etc.: iniquis, perversisque opinionibus contra Sacræ Jurisdictionis Ecclesiasticae libertatis inconcussa jura refertum, quodque jam dudum accuratissimo examini subjecimus, apostolica demum censura perstringendum, ac proscribendum duximus. Auditis itaque plurium in Sacra Theologia insignium magistrorum suffragiis, atque perspecta non semel plurimorum quoque Venerabilium fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium ad hoc specialiter deputatorum Sententia, de eorumdem fratrum Nostrorum consilio scriptum præfatum uti continens propositiones falsas, alias damnatas, perniciosas, ecclesiasticæ jurisdictionis eversivas, erroneas, et hæreticas respective, authoritate Apostolica tenore præsentium damnamus et reprobamus; Ipsiusque scripti impressionem, descriptionem, lectionem, retentionem, et usum omnibus et singulis Christi fidelibus etiam specifica, et individua mentione et expressione dignis sub poena excommunicationis per contrafacientes ipso facto absque alia declaratione incurrenda, à qua nemo à quoquam (præterquam a Nobis, seu Romano Pontifice pro tempore existente) nisi in mortis articulo constitutus, absolutionis beneficium valeat obtinere, omnino interdicimus. Volentes et eadem auctoritate mandantes, ut quicumque scriptum huiusmodi penes se habuerit, illud statim atque præsentes literæ ei innotuerint, locorum Ordinarijs, vel hæreticæ pravitatis Inquisitoribus tradere atque consignare teneantur; hi vero exemplaria sibi sic tradita illico flammis aboleri curent. Insuper omnia alia scripta vel manu exarata, vel typis excusa, in quibus ejusmodi errores, aut illorum aliqui quomodolibet renovantur aut defenduntur, seu eos imposterum (quod absit) renovari, aut defendi contigerit sub eadem pœna auctoritate, et tenore præfatis proscribimus itidem, et damnamus, ipsorumque scriptorum, impressionem, descriptionem, retentionem et usum, sicut præmittitur, omnino prohibemus; in contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque.

Ut autem eædem præsentes literæ ad omnium notitiam facilius perducantur nec quisquam illarum ignorantiam allegare possit, volumus, et auctoritate prædicta decernimus illas ad Valvas Basilica Principis Apostolorum ac Cancellariæ Apostolicæ, nec non curiæ generalis in Monte Citatorio et in Acia [sic] Campi Floræ de Urbe per aliquem ex Cursoribus Nostris, ut moris est, publicari, illarumque exempla ibidem affixa relinqui; sic vero publicatas omnes et singulos, quos concernunt, perinde afficere, ac si unicuique illorum personaliter notificatæ et intimatæ fuissent. Ipsarum autem literarum transumptis seu exemplis etiam impressis manu alicujus Notarij publici subscriptis et sigillo personæ in ecclesiastica dignitate constitutæ munitis eamdem prorsus fidem tam in judicio quam extra illud ubique locorum haberi, quæ haberetur eisdem praesentibus, si exhibitæ forent, vel ostensæ. Datum S. M. M. etc. 6. Februarij 1733 a° 3°.

Damnatio et prohibitio etic. . . .

Cardis Oliverius.

Placet.

14.

Zu XL (oben S. 56).

Handschriftliche Minuta: Arch. Brev. Divers. Clem. XII II 163 ff.

Clemens PP. XII.

Ad perpetuam &. - Cum, sicut plurimorum querela ad Apostolatus Nostri notitiam delatum fuit, postquam diversa scripta, et Acta Caroli Joachimi Ep. Montispessulani antehac temere evulgata, quibus idem Carolus Joachimus episcopus Constitutionem rev: mem. CleI mentis PP XJ prædecessoris nostri, cujus initium est Unigenitus Dei filius & anno incarnationis Dominicae MDCCXIIJ sexto Idus septembris promulgatam non minus impudenter quam nefarie incessere ac impetere præsumpserat, tam a Nobis, quam ab alijs Romanis Pontificibus prædecessoribus etiam Nostris damnata, ac proscripta fuerant, novissime in vulgus sparsus fuerit non sine bonorum indignatione, pusillorum scandalo, atque animarum periculo quidam libellus gallico idiomate typis impressus, sub titulo: Instruction pastorale de Monseigneur l'Evêque de Montpellier adressée au Clergé, et aux Fidels de son Diocese, au sujet des Miracles, que Dieu fait en faveur des Appellans de la Bulle Unigenitus MDCCXXXIIJ, Nos auditis desuper nonnullorum ex Venerabilibus fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus, ac plurium in sacra Theologia Magistrorum, qui rem accurate examinarunt, sententijs pro commissa Nobis ab æterno Pastore Gregis sui cura, et solicitudine, Dominicas oves, quantum Nobis ex alto conceditur, a noxijs præservare cupientes, de memoratorum Cardinalium consilio, libellum supradictum uti continentem propositiones respective falsas, scandalosas, seditiosas, contumeliosas, absurdas, temerarias, blasphemas, schismaticas, erroneas, et aperte hæreticas, sub superius expresso, aliove quocumque titulo, ubicumque et quolibet alio idiomate, seu quavis editione et versione hucusque impressum ac manu descriptum, aut quod absit inposterum imprimendum, et describendum, auctoritate apostolica tenore præsentium damnamus, et reprobamus, ac legi, et retineri prohibemus, ipsiusque libelli impressionem, descriptionem, lectionem, retentionem et usum omnibus et singulis christifidelibus etiam specifica et individua mentione, et expressione dignis, sub poena excommunicationis per contrafacientes ipso facto, et absque alia declaratione incurrenda, a qua nemo per quemquam nisi per Nos, aut Romanum Pontificem pro tempore existentem, præterquam in mortis articulo constitutus absolvi possit, omnino interdicimus: Volentes et auctoritate præfata mandantes, ut quicumque libellum prædictum penes se habuerint, illum statim atque præsentes literæ eis innotuerint, locorum ordinarijs vel hæreticæ pravitatis Inquisitoribus, qui autem dicto Carolo Joachimo Episcopo subsunt, Metropolitano, aut uni ex vicinioribus Episcopis tradere, atque consignare teneantur; hi vero exemplaria sibi sic tradita illico flammis aboleri curent. In contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque. Ceterum cum exploratum sit reliqua acta et scripta per eundem Carolum Ioachimum Episcopum adversus prædictam constitutionem, ac ejus receptionem, præstitamque illi a fidelibus obedientiam, aut alias contra Pontificias sanctiones novissime etiam edita et publicata apostolici quoque censuram judicij promereri, eaque notanda ac perstringenda esse, Nobis propterea reservamus illorum singula pariter

« IndietroContinua »