Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]

CAROLO AUGUSTO

CHRISTIANO

PRINCIPI PALATINO RHENI

ET BOIORUM

AD MAGNA NATO

SACRUM.

VITA

AUCTORE

IOANNE CLERICO.

*C. CRISPUS SALLUSTIUS natus Amiterni,

I

in Sabinis, apud quos extant etiamnum antiquae feveritatis reliquiae anno ab Urbe condita 2 TOCLXIX L. Cornelio Cinna III et Cn. Papirio Carbone Coff. Hi Sullae infenfi bellum civile concitarunt, quod non defiit, nifi poftquam Sulla, triennio poft, rerum potitus eft. His annis omnis generis flagitia in Italia commiffa, plebeiaeque et nobiles familiae graviffimas calamitates paffae funt; unde intelligere licet, miferrimo et flagitiofiffimo aevo natum effe Sallu frium, et quo multo plura, quae vitaret, quam quae fequeretur, videbat. Parentes tamen eius inculpatae vitae fuiffe credibile fit, quod prif

-(*) Omifimus exordium in modum chriolae fcriptum neque Clerico dignum, quo is Salluftium gravius reprehendit, quod ipfe virtutis defenfor vitiis omnibus contaminatus fuerit. Siquidem vera funt, quae de eius moribus fert communis aut vulgaris opinio, facilius hodie ferimus Salluftium bonarum arsium patronum, quam eum

tulere ob pravitatem morum fuae aetatis homines. Sed er funt, qui Salluftium a iactis in ipfum probris defendant : quam operam fibi fumfit do tiffimus interpres Salluftii Gallicus, Thyvonius, in notis vitae a Clerico fcriptae fubditis.

1 Vide Eufeb. in Chr. ad An. MDCCCCXXXI. 2 A. C. LXXXV.

a 2

cus Declamator, qui nomine Ciceronis in Sallu fium invectus eft, omniaque conquifivit, quae in eum dici poffent, nihil in fama rumoribufque fubfequentis aetatis invenerit, quod iis exprobraret. Patrem certe Sallufiii se praeterire ait; qui fi, inquit, nunquam in vita fua peccaffet, tamen maiorem iniuriam Reipublicae facere non potuiffet, quam quod eum talem filium genuerat. Subiicit, fe non exfequi, fi qua in pueritia peccaffet Salluftius, ne parentem eius accufare videretur, qui eo tempore fummam eius poteftatem habuit. Quae verba fatis oftendunt, probra nulla in Hiftorici noftri parentes tunc temporis iacta; neque enim iis vehemens declamator peperciffet, ut Sallufiii nequitiam credibiliorem redderet.

ut

ex eo quod

Plebeiam eius familiam, non patriciam, nonnulli volunt, fuiffe liquet, tribunus plebis fuerit; ac fane ubique in nobiles invehitur, praefertim in Hiftoria Belli Iugurthini, et pofteriore Epiftola ad C. Caefarem de Republica ordinanda.

A teneris annis excultam eloquentiam, et operam diligentem litteris a Salluftio datam, fatis oftendunt eius fcripta; neque enim ita fcribunt, qui ferius fefe ad litterarum ftudia contulerunt. Ideo fidem ei minime detraxerim dicenti Epift. II ad Caefarem, poftquam fibi aetas, ingeniumque adoleviffet, fe haud ferme armis atque equis corpus exercuiffe, fed animum in litteris agitaffe; et, quod natura firmius erat, ingenium in laboribus habuiffe. Sed et hoc diferte teftatur Suetonius 1. Praeceptorem enim eius fuiffe docet Atteium praetextatum, nobilem Gramma

I In lib. de Illuftribus Grammaticis cap. 10.

« IndietroContinua »