C. Plini Secundi Naturalis historiae libri xxxvii., recens. et comm. criticis instruxit I. Sillig

Copertina anteriore
 

Cosa dicono le persone - Scrivi una recensione

Nessuna recensione trovata nei soliti posti.

Pagine selezionate

Altre edizioni - Visualizza tutto

Brani popolari

Pagina 235 - Protogenis opus inmensi laboris ac curae supra modum anxiae miraretur; dixit enim omnia sibi cum illo paria esse aut illi meliora sed uno se praestare, quod manum de tabula sciret tollere, memorabili praecepto nocere saepe nimiam diligentiam.
Pagina 267 - Candida vela, postquam attrivere, inlinentes non coloribus, sed colorem sorbentibus medicamentis. hoc cum fecere, non apparet in velis, sed in cortinam pigmenti ferventis mersa post momentum extrahuntur picta. mirumque, cum sit unus in cortina colos, ex illo alius atque alius fit in veste accipientis medicament! qualitate mutatus, nee postea ablui potest. ita cortina, non dubie confusura colores, si pictos acciperet, digerit ex uno pingitque, dum coquit, et adustae eae vestes firmiores usibus fiunt...
Pagina 223 - Hie multis iam saeculis summus animus in pictura, pingi autem gladiatoria muñera atque in publico exponi coepta a C. Terentio Lucano ; is avo suo, a quo adoptatus fuerat, triginta paria in foro per triduum dedit tabulamque pictam in nemore Dianae posuit.
Pagina 133 - Effigies hominum non solebant exprimi , nisi aliqua illustri causa perpetuitatem merentium , primo sacrorum certaminum Victoria, maximeque Olympiae : ubi omnium qui vicissent statuas dicari mos erat. Eorum vero , qui ter ibi superavissent , ex membris ipsorum similitudine expressa, quas iconicas vocant.
Pagina 192 - Nigro plumbo ad fistulas laminasque utimur , laboriosius in Hispania eruto , totasque per Gallias : sed in Britannia summo terrae corio adeo large , ut lex ultro dicatur, « ne plus certo modo fiat ». Nigri generibus haec sunt nomina: ovetanum, caprariense, oleastrense.
Pagina 140 - Fuisse autem statuariam artem familiarem Italiae33 sо quoque et vetustam indicant Hercules ab Evandro sacratus, ut produnt, in foro boario, qui triumphalis vocatur atque per triumphos vestitur habitu triumphali...
Pagina 145 - ... ea statua indicavit interisse fundendi aeris scientiam, cum et Nero largiri aurum argentumque paratus esset et Zenodorus scientia fingendi caelandique nulli veterum postponeretur.
Pagina 313 - Signis e marmore poliendis gemmisque etiam 54 scalpendis atque limandis Naxium diu placuit ante alia; ita vocantur cotes in Cypro Ínsula genitae. Vicere postea ex Armenia invectae. 11. Marmorum genera et colores non attinet dicere in tanta notitia, nee facile est enumerare in tanta multitudine. Quoto cuique enim loco non suum marmor invenitur?
Pagina 397 - Maximum in rebus humanis, non solum inter gemmas, pretium habet adamas, diu non nisi regibus et iis admodum paucis cognitus. ita appellabatur auri nodus in metallis repertus perquam raro comes auri * nee nisi in auro nasci videbatur.
Pagina 229 - Zeuxide es traditur et, cum ille detulisset uvas pictas tanto successu ut in scaenam aves advolarent, ipse detulisse linteum pictum ita veritate repraesentata ut Zeuxis alitum iudicio tumens flagitaret tandem remoto linteo ostendi picturam atque intellecto errore concederet palmam ingenuo pudore, quoniam ipse volucres fefellisset, Parrasius autem se artificem.

Informazioni bibliografiche