Immagini della pagina
PDF
ePub

dum considat relinquitur; hoc saepius, donec ad speciem mini redeat; tunc siccatum in sole in aerea pyxide servatur.

XI. 24. Et scoria aeris simili modo lavatur, minore ef- 107 fectu quam ipsum aes. Sed et aeris flos medicinae utilis est; fit aere fuso et in alias fornacis translato; ibi flatu crebriore excutiuntur velut mili squamae quas vocant florem. Cadunt autem, cum panes aeris aqua refrigerantur, rubentque similiter squamae aeris quam vocant lepida, et sic adulteratur flos ut squama veneat pro eo. Est autem squama aeris decussa vi clavis, in quos panes aerei feruminantur. In Cypri maxume officinis omnia. Differentia haec est, quod squama excutitur ictibus iisdem panibus, flos cadit sponte.

dum purum considat, rursum eluitur, K. Ceterum v. Dioscor. 5, 84. minimi, h. minime, VRd. anni, B. — redeant, B. tum, d. At saepissime Plinius particula tunc utitur in enumeratione rerum deinceps sese sequentium; vid. 8, 42. 127. 128. 9, 5. 10, 25. 104. 11, 20. 26. 42. 55. 56. 64. 109. 173. 190. 224. 14, 30. 94. 141. 15, 14. 16, 95. 101. 171. 193. 194. 17, 39. 133. 175. 180. 231. 18, 31. 137. 241. 19, 37. 103. 166. 21, 83. 25, 94. 31, 49. 64.

§ 107. minore, VR. minor, Bdh. Ceterum v. Dioscor. 5, 87. ipsum aes, Bd. aes ipsum, VRhẞy. utilis, dh. utile, BVR. Scio quidem apud Plinium etiam locos inveniri, ubi Vergiliani illius instar triste lupus stabulis neutrum adiectivi substantivis diversi generis iungitur, ita ut adiectivum notionem aliquam universam habens quodammodo subiecti locum teneat, substantivum fiat praedicatum (Reisig. scholl. grammat. Lat. § 185, 2.); nescio tamen, annon hoc loco lectio optimorum librorum sit recipienda, cum apud Plinium certe hoc observasse mihi videar, semper tum omitti copulam. Ita 8, 118. Ideo singulare abigendis serpentibus odor adusto cervino cornu, 16, 133. Sed maxime mirum Antandri platanus restibilis sponte facta vitaeque reddita; tertius locus 18, 103. iustum erat, duae librae in quinque semodios, huc non quadrat, iis potius comparandus quae adnotavit Haas. ad Reisig. 1. 1. aere, VRdh. acere, B'. aceto, B2. fuso flatu crebriore et in receptacula e fornace translato. Ibi excutiuntur, K. Ceterum v. Dioscor. 5, 88. - furnaces, B. aliam fornacem, r. flato, R. excutiuntur, etiam codd. Salmas. exerc. p. 758. e. D., qui exciuntur vel excitantur coniicit. velud, Vh. milii squamae quas, codd. Barbari. millis (mellis, B2) quam aequas, B. simili squamae quas, VR (margo Vict.) similes qua (una littera hic sequebatur erasa) quas, d. similes squamae quas, h (codd. Salmas.) similes quae quas, alii codd. Salmas. milii siliquae quas, Salmas. panes, BVRh (codd. Barbari.) pane, d (codd. Salmas.) aqua_rubentque, BVRd (codd. Barbar. et Salmas.) et aqua refrigeratur rubentque, h. rubentes aqua refrigerantur, K. squamae aeris, B. squama aeris, hP. quam ex aeris, VR. aeris, vetus liber ap. Salmas. a. G. Idem fuisse videtur in codice d, ubi nunc rasuris scriptura facta est dubia. ex eis fit, codd. Barbari, Br. Vid. Ian. ad h. 1. veniat, TVRdhP (vetus liber ap. Salmas.) veneant, B. pro eosquama aeris, B. pro eosquama haec, codd. Barbari, B. pro eo habent etiam codd. Salmas. Haec omnia omitt. VRdhPTY. decussa, BV dhPTK. decursa, R. Ceterum v. Dioscor. 5, 89. vi, BVRd (codd. Barbari.) in, Ph (codd. Salmas.) videlicet, K1. Om. Dalec. ex K2. in quos, BVR dh (codd. Salmas.) per quos, B. quos, Dalec. ex K. panes aerei, Bh (codd. Salmas.) panes aeret, V. pane geret, R. panes her etiam, d. ex panibus aereis, Dalec. ex K. — feruminantur, BV R. ferruminantur, dhßr. fabricantur, Dalec. ex K. Cypri, BVRdhrT.

25. Squamae est alterum genus subtilius, ex summa sci- 108 licet lanugine decussum, quod vocant stomoma. Atque haec omnia medici, quod pace eorum dixisse liceat, ignorant; paret nominibus; in tantum a conficiendis iis medicaminibus absunt, quod esse proprium medicinae solebat. Nunc quotiens incidere in libellos, componere ex his volentes aliqua hoc est inpendio miserorum experiri conmentaria, credunt Seplasiae omnia fraudibus conrumpenti. Iam quidem facta emplastra et collyria mercantur, tabesque mercium aut fraus Seplasiae sic exteritur. Et squama autem et flos uruntur in 109

hoc, B.

Cyprus, B. ictibus, dh. ictu, B. ictus, VR. ictis, margo Vict. idem panibus, BVRd. In h omissae sunt voces postea ab eadem manu suprascriptae. Iam cum in omnibus codd. h. 1. corruptela lateat et vulgata lectio interpolationis vestigia manifesto prae se ferat, exspectari poterat, ut verba emendarem. Quod quia periculosum videbatur, satius putabam opinionem meam hic proferre. Plin. scilicet scripsisse videtur: quod squama excutitur ictu, flos cadit sponte, ut verba idem panibus librario alicui debeantur, qui cum ab altero margini appictum invenisset id est panibus, hanc glossam verbis mediis inseruit; id est vero et idem saepe confundi docet Drakenb. ad Liv. 5, 4. 6, 12. 10, 8. Accedit, quod panibus prorsus est otiosum, cum Plin. modo eos commemoraverit, et verba hoc additamento liberata egregiam habent inter se oppositionem.

[ocr errors]

tabes

§ 108. summo scilicet acumine, K. stonoma, d. stomomo, h. paucis, B2. paret, B. pars maior et, VRdhßy. nominibus, BVRdh. nomina, y. nomine, K. Plinius ait ex ipsis nominibus medicamentorum apparere, medicos vim illorum metallorum ignorare, si cognitam haberent, ipsa metalla aegrotis commendaturos, non facta emplastra et collyria mercantes. iis, B. his, VRHT. Omitt. dr. - proprium esse, hr. solebat, Rdh. solebant, BV. solet, r. - incidere, VRdh. incide, B'. inciderit, B2. in, delet B2. — is, B1. — miserorum, B. miseratum, VRdh. expediri, BVRd. expediunt, h. commentaria, VRdh. commentariaque, B. Plin. videtur scripsisse commentarique. Seplasiae, Merula et Barbar. B. Simplasiae, V dT. Simplasia, R. simpla sed (set, ¶) ea, hopp. Sepassiae, margo Vict. Seplasiae ea, B. omnia, BVRdT. omnibus quidem, hopyß. corrumpenti. Iam, BT. corrumpentiam, VR. corrumpentia, d. corrumpentium, h. corrumpenti, B. quidem facta, BVdlT. facta, R. quod facta, h. factaque iam pridem, B. mergantur, B. mercant, R. que, BdT. dabesque, R. dapesque, V. pubesque, h. labesque, K. Add. quae de h. 1. disputat Salmas. exerc. p. 740. b. D. aut, om. B. et, margo Vict. Seplasiae, B. Semplasiae, VR. Symplasiae, d. Seplassiae, margo Vict. exempla, h._exteritur, VRdh. cexate, tur, B1. cesane, tur, B2. Ian. cum vulgatam lectionem sinceram non esse videret, quid rescribendum esset, nescire est confessus; neque ego ipse scio, sed non longe a veritate abesse mihi videor Plinium exsiccatur scripsisse putans, quod vestigiis codicis B inesse tum maxime concedendum est, si vocem sic proxime praecedere recordamur. Hoc vero verbum exsiccare indignationi Plinii maxime convenit, qui eadem ratione fraudes tabesque mercium i. e. collyria et emplastra exsiccatas dicit, uti Horatius carm. I. 31, 11. dixit exsiccare vina culullis, cum proprie cululli exsiccati dicendi essent, uti idem dixit I. 35, 26. cadis cum faece siccatis, et Quint. Cicero Fam. 16, 26. quae lagenae furtim essent exsiccatae. Indignatur igitur Plinius has fraudes cum cupidine hauriri et ab medicis usurpari.

patinis fictilibus aut aereis, dein lavantur ut supra ad eosdem usus; et amplius narium carnosa vitia, item sedis, et gravitates aurium per fistulam in eas flatu inpulsa, et uvas oris farina admota tollit, et tonsillas cum melle. Fit ex candido aere squama longe Cypria inefficacior. Nec non urina pueri prius macerant clavos panesque. Quidam excussam squamam teruntque et aqua pluvia lavant. Dant et hydropicis eam drachmis duabus in mulai hemina et inlinunt cum polline.

26. Aeruginis quoque magnus usus est; pluribus fit ea mo- 110 dis. Namque et lapidi ex quo coquitur aes deraditur, et aere candido perforato atque in cadis suspenso super acetum acre opturatumque operculo; multo probatior est, si hoc idem squamis fiat. Quidam vasa ipsa candidi aeris fictilibus condunt in acetum raduntque decumo die. Alii vinaceis contegunt toti- 111 demque post dies radunt, alii delimatam aeris scobem aceto spargunt versantque spathis saepius die, donec absumatur;

§ 109. dein, BR dr. deinde, Vhẞy. eosdem, BVRd. eosdemque, hr. usus, Bdh. usque, VR. narium, BVRdh. ad narium, Br. Ceterum vid. Dioscor. 5, 88. item, BVd. idem, R. itemque, hẞy. sedis, B'VRdh. se

-

[ocr errors]

dat, B2. fistulam, BVRK. fistulas, dhẞy." in eas flatu, VRdh. in afflatu, B. in efflatu, B. impulsa, hr. impulso, d. impulsu, VR. inpulsum, B. et, omitt. hr. uvas, BVRdT8 (margo Vict.) una, h. Om. r. ulcera, ß. xıovidas, Dioscor. oris, omitt. hr. Suprascripsit foris idem h. tollit, ego cum Br ad priora retuli, cum vulgo hinc nova periodus initium haberet. Illud commendat verborum priorum collocatio; vulgata interpunctio quomodo oriri potuerit, docet interpolatio praepositionis ad ante voc. narium. Fit, BVdh. Fit et, RBY. longe Cypria, BVRdhT1. Cypria longe, B. aere Cyprio squama longe, r. inefficacior, BVRdhT81. efficacior, rß. Vid. Dioscor. 5, 89. nec non, BVRd. sed, hr. panesquaе, π. quidam, BRdha. quidam vero, ν βγ. excussam, R. excussuri, B (cum rasura post i.) excussum, d. excussu, hл. excussas, V. Lectionem vulgatam deserere non sum ausus cum propter vocem prius, qua praegressa participium futuri perquam moleste poneretur, tum propter Dioscor. 5, 89., qui de lavanda squama excussa, non excutienda loquitur. squamam, BR. squama, Vdh. quam, ñ. teruntque, BV d (in hoc que in rasura.) atteruntquae, π. terunt, hßy. aterunt, R. De que et pro et. -et positis et statim sese excipientibus vid. Cort. ad Sall. Iug. 6. et Kritz. ad eund. 81. p. 426. aquam, B. pluvia, B'. pluviae, B. pluviali, VRdh. hydropiscis, B.- eam, BR. Omitt. Vdh. drachmis duabus, B. duabus, VRdh. duabus drachmis, Br. in mulsi hemina, BVRd. et emina mulsi, h. inlinunt, B. illiniunt, h.

suspenso

$110. usus est, B. usus. Sed, VRdh Pẞy. Ceterum v. Dioscor. 5, 91. et Vitruv. 7, 12. lapidi, BVRdhPT. e lapide, B. ex aere, P. super acetum, VRd T. suispenso super acetum, π. suspenso super aceto, B. super acetum suspenso, hẞy. super acetum acre suspenso, P. acre, BRdTP. aere, V. aereo, hẞy. opturatumque, B. obturatumque, VRdT. opturatum q., π. obturatum, h. obturatis, By. super acetum acre aereo obturatis operculo, Ian. ni

eandem scobem alii terere in mortariis aereis ex aceto malunt; ocissime vero contingit coronariorum recisamentis in acetum id additis. Adulterant marmore trito maxume Rho- 112 diam aeruginem, alii pumice aut cummi; praecipue autem fallit atramento sutorio adulterata; cetera enim dente deprehenduntur stridentia in frendendo. Experimentum in vatillo ferreo; nam quae sincera sunt, suum colorem retinent, quae mixta atramento rubescit. Deprehenditur et papyro galla prius macerato; nigrescit enim statim aerugine inlita; deprehenditur et visu maligne virens. Sed sive sinceram sive 113 adulteram, aptissimum est elui siccatamque in patina nova uri ac versari, donec favilla fiat; postea teritur ac reconditur. Aliqui in crudis fictilibus urunt, donec figlinum percoquatur; nonnulli et tus masculum admiscent. Lavatur autem aerugo sicut cadmea. Vis eius collyriis oculorum aptissima et delacrimationibus mordendo proficiens; sed ablui necessarium penicillis calidis, donec rodere desinat.

mium tribuens verbis Dioscor. 5, 91. ἐγχέας δριμύτατον ὄξος ἐπικατάστρεψον xalxouv àɣɣɛiov. Acetum obturatum vero h. 1. non minus recte legitur quam 14, 113. alii diffusa (vina) ita decimo die obturant. probatior est, Ian. probatior, K. probatiore, B. probatiores, V R. probatiore, dhTPßy, qui ablativus, cum ad operculo certe non pertineat, quo referatur non habet. si, dTB (hic in rasura, ubi probatior est fuisse videtur: Ian.) quam si, KPhßr. Omitt. VR. acetum, BVRd. aceto, hẞy. decumo, B1.

§ 111. delimatam, BRd. delimata, V. declimata, h. Ceterum v. Theophr. пɛρi lívwv § 57. — scrobem, B. — spathis, R. spathiis, B. spatis, V d. spacis, h. saepius post versantque collocat d. eandem, BdT. eadem, V Rh. eandemque, βγ. scobem, BdT. scobe, VRh. contingit, BV Rdh Topy (margo Vict.) contrahit, B. coronariorum, RT (margo Vict.) conariorum, V d. corerariorum, B1. cumerariorum, B2. cenatiorum, h. tenacior, dpp. coronarum aeruginem, ß. id, B V R. Omitt. dhẞy.

§ 112. Rhodi, T. Rhodii aut, d. aeruginem alii, BVRh. erugine mali, d. pumice, BR. punice, V. pumici, h. punici, d. cummi, B'V. gummi, B Rdhẞy. sutolario, B. stridenda, R. in vatillo, Vd(margo Vict.) in batillo, Rhẞr. ut in illo, B. Vid. 33, 127. Namque, h. sunt, BV Rd (margo Vict.) est, hy. Vid. supra cetera sc. genera aeruginis adulteratae. retinent, BVRd. retinet, hr. detinet, π. mixtam, T. rubescit, BRh. rubesc, V. rubescunt, d. Deprehendentur, B. capillo, T. erugini, h. deprehendentur, B.

[ocr errors]
[ocr errors]

adulteram, BVR.

§ 113. sinceram sive, om. B. Ceterum v. Dioscor. 5, 92. adulteratam, dhẞy. Vid. 33, 114. est elui, B. est eius, VRdh TP. est, By. siccatamque, BVR. siccatam, dhTẞr. siccata, P. ac, B. et, VRdhẞy. teri, K. ac reconditur, B. aere conditur, V. et rec., Rdẞr. et ore conditur, h. et recondi, K. figlinum, BR. figulinum, Våл. figulum, h. collyris, om. R. et, BVRdhT. ex, r. Omitt. Br. margo Vict. calida abluit necessarium penicillis donec, K.

[ocr errors]

autem, om. h. Si, R. alini, designat, R.

27. Hieracium vocatur collyrium quod ita maxume con- 114 stat; temperatur autem id ammoniaci unciis quattuor, aeruginis Cypriae duabus, atramenti sutorii quod chalcanthum vocant totidem, misyos una, croci sex. Haec omnia trita aceto Thasio colliguntur in pilulas, excellentis remedi contra initia glaucomatum et suffusionum, contra caligines aut scabritias et albugines et genarum vitia. Cruda autem aerugo 115 volnerariis emplastris miscetur; oris etiam gingivarumque exulcerationes mirifice emendat et labiorum ulcera cum oleo. Quo si et cera addatur, purgat et ad cicatricem perducit. Aerugo et callum fistularum erodit vitiorumque circa sedem, sive per se sive cum ammoniaco inlita vel collyri modo in fistulas adacta; eadem cum resinae terebinthinae tertia parte subacta lepras tollit.

XII. 28. Est et alterum genus aeruginis quam vocant 116 scoleca, in Cyprio aere trito alumine et sale aut nitro pari pondere cum aceto albo quam acerrimo. Non fit hoc nisi aestuosissimis diebus circa canis ortum; teritur autem, donec viride fiat contrahatque se vermiculorum specie, unde et nomen. Quod vitium ut emendetur, duae partes quae fuere

§ 114. Theracium, d. illa, K. Ceterum v. Cels. de medic. VI. 6, 28. autem id; haec verba corrupta videntur, cum propter verba quod ita maxume constat prorsus sint otiosa, nisi forte haec ipsa verba adulterina habere mavis. id hammoniaci, B. idem muniaci, VR. idem hammoniaci, dh. uncias, V d. sutórii, B. sutorici, V Rdh. chalcanthum, Bh. calcanthum, V. chalcantum, R. calcantum, d. misyos, T. mysios, B. misios, h. mysions, VR. mysioni vero, d. misyos vero, Br. crocis. Et haec, h. colliguntur, VRdh P. collinuntur, B. initia, BV d. amitia, R. vitia, hr. Ceterum v. Dioscor. 5, 92. glaucomatum, Bdh. claveomatum, VR. aut, BRd. et, Vhẞr. et gen., BVRh. ac, dẞy. genarum, VRd. generum, B. genera, h.

π.

[ocr errors]
[ocr errors]

§ 115. volneraris, B1. vulnerariis, B Rd. vulnera iis, V. vulnera his, h. vulneri, emplastri, π. etiam, BdhP. Omitt, VRy; sed fuit etiam in π. exulcerationes, BV dT. exulcerationem, Ph. exulcera... π. hulcerationem, Br. labiorum, VRdh. laviorum, π. labrorum, B. Quo, B. Quod, V Rdhẞr. Vid. Madvig. ad Cic. Fin. p. 532. et, om. h. cetera, R. purgater, ad, V. vitiorumque, BVRh. vitiorum quae, d. vitiorumque quae, Br. sive per se, BVRdhT. Om. B. eadem, BV dT. Eademque, Rhẞy. resinae terebinthinae, h. resinae terebentinae, я. resina et herebinthinae, B. resina et terebentinae, V. resinae et terebinthinae, Rd.

--

---

§ 116. Est et, VRdh...tet, π. Et, B. scoleca, Salmas. de hyle, p. 227. a. A. Confirmat B. coleca, T. coleaca, VR. scoleaca, dT (codd. Salmas.) scoleatam, h. scolecas, Pint. scoleciam, B. solea, margo Victorii. Ceterum v. Dioscor. 5, 92. aere, BR. aere hic, V dhr. aere hoc, Br. intrito, R. acerrime, V. hoc fit, d. aestivosissimis, B. putride, V. se in verm. speciem, r. quae, h. quam, BVRd. fuere, B. fiere, VR. feri, h. In d rasura. Locus et in codd. et in edd. corruptus, quod docet et ipsa eius conformatio tempusque praesens cum perfecto hic quidem intolerabiliter coniunctum, et Dioscorides, qui po

« IndietroContinua »